Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 805 --

42 vel in Ecclesia eius corpore cernuntur. Quo pacto quae olim gesta sunt a sanctis patribus, pleraque aptantur iis quae longe post in Evangelio sunt per Christum, vel per Ecclesiam peracta: atque ostenditur, utraque inter se admodum convenire. In Epistola Pauli ad Ephesios, capite quinto, coniunctio viri et mulieris declaratur magnum continere Sacramentum, de dilectione, qua Christus prosequitur Ecclesiam. Ἀναγωγὴ est ratio explicandi Scripturam, qua praeter verborum significationem astruitur aliquid pertinens ad caelestem gloriam, post hanc vitam expectandam, et mysteria trinitatis seu divinae naturae. quemadmodum si quis dicat, Hierusalem repraesentare nobis patriam caelestem. Caeterum quam apte haec ita definiantur, post pauca docebimus.

Libet autem nunc explorare, atque in lucem protrahere, unde huius partitionis occasionem, qui ita distinxerunt varias interpretandi formas, sumpserint. Apud patres, tam Graecos quam Latinos, de interpretatione spirituali nonnulla extant, quae isti sine iudicio legentes, aut non recte sunt assecuti, aut feliciter recteque dictis infeliciter sunt abusi. Historiae Ecclesiasticae libro secundo, capite decimoseptimo, ex Philone refert Eusebius, fuisse quosdam appellatos ἱκέτας , quasi dicas supplices, qui toti in perpetua rerum divinarum contemplatione occupabantur. hos autem sic enarrasse Scripturas, ut allegoricis expositionibus potissimum incumberent. Quandoquidem universa lex, inquit, fieri illis videtur animali similis, quod corpus quidem habeat ipsam literam, et ea quae secundum literam designantur, animam vero, occultum in litera spiritualem et invisibilem sensum, quem illi ab autoribus suis edocti sublimius et nobilius velut inspicientes, per speculum contemplantur, ex ipsis etiam nominibus admirandas quasdam species intelligentiae proferentes. Haec ibi. Inde apud Ecclesiasticae Hierarchiae scriptorem Dionysium, quisquis is fuerit, capite secundo quaedam de anagoge leguntur: eaque interpretationi ceremoniarum, quarum tunc in Sacramentorum dispensatione erat usus, adhibetur. Ongenes vero, arbitratus est, etiam quaevis in Scripturis obvia, per allegoriam et per anagogen apposite explicari, mirabilemque licentiam id audendi, in Scholas et Ecclesias invexit. Praecipit ea de re clarissime in Commentariis in Genesin, Homilia secunda et decimaseptima: in Numeros, Homilia undecima: et περὶ ἀρχῶν , libro quarto, capite secundo: atque alibi non infrequenter. Origenem aliquot deinde Graeci secuti sunt. Inter Latinos, Hieronymus ex Graecorum penu deprompsit paria, quemadmodum diversis locis apud eundem videre licet. Enarrans Prophetae Amos caput quartum, ita ait: Debemus Scripturam sanctam primum secundum literam intelligere, facientes in Ethica quaecunque praecepta sunt: secundo iuxta allegoriam, id est intelligentiam spiritualem: tertio, secundum futurorum beatitudinem. Idem ad Hedibiam: Praecipitur nobis, Solomone dicente, Tu autem describe ea tripliciter in consilio et scientia, ut respondeas verbum veritatis, his qui proponunt tibi. Triplex in corde nostro descriptio aut regula Scripturarum est. Prima, ut intelligamus eas, iuxta historiam: secunda, iuxta tropologiam: tertia, iuxta intelligentiam spiritualem. In historia, eorum quae scripta sunt ordo servatur. In tropologia, de litera ad maiora consurgimus: et quid quid in priori populo carnaliter factum est, iuxta moralem interpretamur locum, et ad animae nostrae emolumentum convertimus: in spirituali theoria ad sublimiora transimus, terrena dimittimus, de futurorum beatitudine et caelestibus disputamus, ut praesentis vitae meditatio umbra futurae beatitudinis sit. Tantum Hieronymus.

At vero Augustinus paulo aliter. Is enim in libro de Utilitate credendi, capite tertio: rursus libro imperfecto de Genesi ad literam, capite secundo, quadruplicem Sacrarum literarum exponendarum sittionem ponit. Primam, secundum historiam, cum videlicet docetur quid scriptum aut quid gestum sit: quid non gestum sit, sed tantummodo scriptum, quasi gestum sit. veluti cum Christus Matthaei duodecimo capite, citat ex secundo Samuelis capite vigesimoprimo, quod David comederit panes propositionis, etc. Secunda est, secundum αἰτιολογίαν cum ostenditur qua de causa aliquid dictum vel factum sit. Matthaei decimonono, Christus prohibens repudium uxoris, nisi interveniente fornicatione, prudenter etiam causam exponit, ob quam libellus repudii Iudaeis antea concessus fuerat. Moses, inquit, permisit eum vobis propter duriciem cordis vestri. Tertiam vocat secundum ἀναλογίαν , qua utriusque Testamenti congruentia demonstratur. Quartam secundum allegoriam, cum docetur non ad literam accipienda esse quae scripta sunt, sed figurate intelligenda: quomodo in prima sua epistola ad Corinthios, capite decimo Paulus Apostolus historiam Exodi notat, allegoriam fuisse populi Christiani, et patribus omnia contigisse in figura.

Plura huc pertinentia refert idem Augustinus de Vera religione, capite quinquagesimo. Distinguamus, inquit, quam fidem debeamus historiae, quam fidem debeamus intelligentiae, quid mandemus memoriae, verum esse nescientes, sed credentes tamen. Et ubi sit verum, quod non venit et transit, sed semper eodem modo manet. Quis sit modus interpretandae allegoriae, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu sancto, utrum a visibilibus antiquioribus ad visibilia recentiora eam perducere sufficiat: an usque ad animae affectiones atque naturam: an usque ad incommutabilem aeternitatem. An aliae significent gesta visibilia, aliae motus animorum, aliae legem aeternitatis: an aliqua inveniantur, in quibus haec omnia investiganda sint. Et quae sit stabilis fides, sive historica et temporalis, sive spiritualis et aeterna, ad quam omnis interpretatio authoritatis dirigenda sit. Et quid prositad intelligenda et obtinenda aeterna, ubi finis est omnium bonarum actionum, fides rerum temporalium. Et quid intersit inter allegoriam historiae, allegoriam facti, et allegoriam sermonis, et allegoriam sacramenti.

Quibus sane verbis, diversae explicandi Scripturas rationes commemorantur, sed quae omnes ad quatuor membra, paulo ante commemorata, referri queant. Hinc vero factum est, ut quidam integras historias, imo libros integros, diversis illis modis enarrandos susceperint. Ruffinus, teste Gennadio in Catalogo illustrium scriptorum, benedictionem Iacob super patriarchas enarravit triplici, historico, morali, et mystico sensu. Sequentibus seculis crevit audacia. Quidam enim perfricta fronte tentarunt,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.