Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 757 --

xx et longe sanctius coleremus, ac coluissemus, in eaque cruce nos Christiane gessissemus.

Secundo, quia non dubito, ipsas quoque eius laudata vestigia secuturas: quod quidem etiam mox ab eius felici migratione vestraque regiminis susceptione facere coepistis, dum coacta piorum, eruditorumque pastorum Ecclesiae Dei synodo, ipsis id concludentibus praecepistis: puritatem doctrinae religionisque Augustanae confessionis ubique in vestris regionibus observari.

Postrema causa est, quod, quandoquidem primam partem huius Operis socero vestro Heroi Christianissimo dedicavi, hanc vobis nuncupare volui: ut quos virtus, dignitas et denique affinitas amicitiaque ardentissime coniungit, nostra etiam scripta consocient.

Recipite igitur sereno vultu hoc nostrum munus, et veritati caelesti, eiusque syncetis doctoribus benignum patrocinium praestate: nec unquam bene agendo, Christo serviendo, eiusque causa labores et mundi odia perferendo, defatigemini, aut frangamini.

Sicut autem celeberrimus et vetustissimus poeta laudat suum pastorem populorum, quod fuerit bonus bello et pace, inquiens,
Ἀμϕότερον βασιλεύς τε ἀγαθός, κρατερός τε αἰχμητής : sic vos operam date, ut patrem socerumque, laudatissimos Heroas, imitando non tantum haec duo politici gubernatoris decora praestetis: sed etiam zeloti, religiosique cultores illius vere opt. maximique Iehovae ac patris caelestis, eiusque Ecclesiae nutricii existatis.

Quod ad me attinet, semper ius ac normam verbi Dei, et non violentiam, audaciam, aut denique somnia opinionesque humanas, in Ecclesia Dei valere ac vigere cupivi: semper contra errores, cum Augustana confessione et verbo Dei pugnantes, sedulo luctatus sum: semper etiam me, una cum multis aliis veritatis confessoribus obtuli, tum privatim, tum etiam publicis scriptis, ad legitimam cognitionem Ecclesiae Christi, tum in doctrina, tum etiam in moribus, humiliter Synodum postulans. Quae uti aliquando tandem pie legitimeque cogatur, utque de multiplicibus corruptelis cognoscatur, non tam mea, quam totius Ecclesiae, multorum salutis, ac etiam gloriae Dei interest.

Quod si omnino aliqui male de causa fidentes, lapidibus, quam verbi Dei gladio decernere mecum mavolent, commendo Deo viventi animam, vitam, ac vindictam. Scio namque me tuendo puritatem doctrinae, et resistendo corruptelis, erroribus ac fanatismis, bene tum de Ecclesia, tum de Repub. Germaniae meritum esse. Quare fruor illo maximo bono, de quo praeclare poeta inquit:
Conscia mens recti, famae mendacia ridet: ex alto despiciens malevolorum et imperitorum Epicuraeorumque impia blateramenta.

Vos vero Principes illustrissimi, date operam, ut in Ecclesia Dei, quae est columna et firmamentum veritatis, non gladii aut factiones, non fraudes ac pravae machinationes (quae homicidialis illius spiritus et Antichristi propriae artes sunt) dominentur. sed verbi Dei lux valeat, omniaque regat ac decernat. Deus enim vos constituit ut sitis honori bono operi, et terrori malo, idque in religione, non secundum hominum placita, libitumque: sed secundum unicam oraculorum Dei lucernam, nobis a summo illo rerum omnium Creatore propositam, ut eam solam in hac obscura tenebrarum et miseriarum valle religiosissime sequamur.

Dominus IESUS vestras Celsitud. suo S. Spiritu imbuat ac regat, ad sui nominis gloriam, et afflictissimae Ecclesiae utilitatem: Amen. Francofurti ad Moenum, Calendis Augusti, Anno Domini M. D. LXVII.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.