Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 801 --

38 esse verum ac viventem Deum. Secuta sunt et postea innumera ac ingentia miracula, eodem spectantia. Vide in fine huius libri circiter 60. demonstrationes certitudinis Sacrarum literarum.

34 Sicut vero istud est certissimum ac immotum principium, Deum esse omniscium et veracissimum, et quicquid ille dicat, esse verissimum: ita Deus porro sub hoc principio substruxit aliam quoque sententiam aut principium, dum dedit quosdam ἐνθέους aut plenos Deo homines, quos tum ita instruxit et comfirmavit, ut non nisi vera de se dicere ac docere possent: rem etiam ita certis ac plane divinis miraculis apud homines fide dignos effecit, ut illi cogerentur dicere: Rabbi cogimur fateri te esse nobis a Deo datum, missumque veracissimum magistrum. Nemo enim potest talia signa edere, nisi Deus sit cum eo. Sic Moysen comprobavit esse fidelem ministrum in tota sua domo, ut cum quo coram a facie ad faciem sit locutus, ita ut submerso Pharaone totus populus Israel ei crederet. Sic Samuel est a populo agnitus pro vero Propheta. Sic David est comprobatus, quod sit vir secundum cor Dei: sic et alii prophetae, sic Apostoli quoque agnoverunt, et Deus ipse caelitus testa tus est IESUM esse filium suum, et eum a Deo venisse, et nomine Dei fidelissime dicere quae ab ipso audisset. Sic ille porro edo cuit et misit Apostolos suos, sicut ipse a patre missus fuit, instructos certissimis ac evidentissimis miraculis, ita ut testarentur de eo verissime coram toto orbe terrarum, adeo ut non illi loquerentur, sed Spiritus patris caelestis per os eorum. De tali certitudine sui testimonii ac doctrinae, etiam Paulus gloriatur, dum passim ostendit se esse Apostolum, ac immeditate a Deo ipso eiusque filio vocatum.

35 Sequitur igitur secunda demonstratio Sacrarum literarum, vel eadem potius cum praecedenti, quod quicquid dixerunt aut docuerunt, scripseruntve Moses, Prophetae et Apostoli, id sit a Deo, et sit verissimum: quandoquidem, teste Epistola ad Heb. 2 totaque Scriptura, Deus per os eorum locutus sit, non ipsi suo arbitrio aut voluntate prophetiam attulerint. Inde vero etiam porro certissime sequitur, quod cum Deus ista loquutus sit, necessario sint verissima.

36 Haec est irrefutabilis demonstratio, et veluti fundamentum ac basis totius Sacrae doctrinae, super quam ea tanquam immobilem petram collocata est, quaeque passim a Prophetis et Apostolis, atque adeo Christo ipso docetur, et omnibus commendatur. Super hanc Dei viventis veritatem ac demonstrationem iactum est fundamentum Prophetarum et Apostolorum: cui porro ipsorum fundamento superextructa est Ecclesia aut domus Dei, contra quam non praevalebunt portae inferorum: teste Christo, et Apostolo ipsius Paulo, ad Ephesios 2.

Haec demonstratio certior ac firmior est, quam qualem possit totum genus humanum atque adeo omnes angeli et daemones reperire: ut nequaquam Scriptura careat suis demonstrationibus longe verissimis ac evidentissimis. Possunt tamen etiam aliae aliquot recenseri, quae alibi forte adscribentur, quae nequaquam contemnendae sint: sed super hanc proprie demonstrationem, Scriptura extructa est.

DE MULTIPLICI SACRARUM LITERARUM SENSU.

1 Quandoquidem hactenus varias praeceptiones annotavi, agentes potissimum de sermone Sacrarum literarum: nunc non alienum ab instituto hoc fuerit, etiam de recto earum sensu aut usu aliquid itidem in genere adiicere.

2 Primum igitur, Origenis audacia haudquaquam digna est, cuius ulla ratio in pia Scripturae tractatione habeatur: qui passim in Sacris literis contemnens literalem sensum, allegorias, aut somniorum potius figmenta pro libitu excogitavit, eumque esse verum ac genuinum loci sensum et Dei sententiam contendit. Quod nihil aliud fuit, quam pro Dei omnipotentis voce ac oraculis humanae vanitatis sensa sententiasque obtrudere. Sicut quidam non ignobilis pater scripsit: Origenes sui ingenii lusus pro Dei mysteriis venditat.

3 Secundo, secutis postea temporibus, et praesertim intra quadringentos annos, inolevit ac usu receptissimum fuit, ut quatuor sensus Scripturarum in plerisque confingerentur, ferme citra omne discrimen dictorum locorumue: quorum primum dixerunt Literalem, secundum Moralem aut Tropologicum, tertium Allegoricum, quartum Anagogicum. De qua materia et Sophistarum errore, aliorum sententiam adscribam, ut me hoc labore in tam difficili opere levem.

4 Pagninus igitur hoc modo Augustini sententiam, de variis sensibus aut interpretationibus Scripturae, recenset capite 18. Quatuor autem modi (ut inquit Augustinus libro de Genesi ad litera imperfecto, capite 2.) a quibusdam Scripturarum tractatoribus traduntur, Legis exponendae: secundum historiam, secundum allegoriam, secundum analogiam, secundum aetiologiam. Historia est, cum sive divinitus sive humanitus res gesta commemoratur. Allegoria, cum figurate dicta intelliguntur. Analogia, cum veteris et novi Testamentorum congruentia demonstratur. Aetiologia, cum dictorum factorumque causae redduntur. Et libro 15 de Civitate Dei, capite 27, non illis esse consentiendum asserit, qui solam historiam recipiunt, sine allegorica significatione: nec illis, qui solas figuras defendunt, repudiata historica veritate, hoc pacto scribens: Non tamen (inquit) quisquam debet putare, aut frustra haec esse conscripta, aut tantummodo rerum gestarum veritatem sine ullis allegoricis significationibus hic esse quaerendam: aut e contrario haec omnino gesta non esse, sed solas esse verborum figuras: aut quicquid illud est, nequaquam ad prophetiam Ecclesiae pertinere. Quis enim (nisi mente perversus) inaniter scriptos esse contendat libros, per annorum millia tanta religione et tam ordinatae successionis observantia custoditos, aut solas res gestas illic intuendas? Ubi certe (ut alia omittam) si numerositas animalium cogebatarcae tantam fieri magnitudinem, immunda bina et munda septena intromitti animalia quid cogebat, cum aequali numero possent utraque servari? Aut vero Deus, qui propter reparandum genus servanda praecepit, eo modo illa, quo instituerat, restituere non valebat? Qui vero non esse gesta, sed solas rerum significandarum figuras esse contendunt: primum opinantur tam magnum fieri non

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.