Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1203 --

440 tantum dicere, sed etiam prolixe saepiusque asserere, Scripturam esse materiam litis. Itane infeliciter aut etiam fraudulenter nobis Deus regulam verbi sui veluti lucernam in tenebris accendit, ut ea non tollat, sed suppeditet ac offundat fidelibus tenebras, et litium materias subministret?

55 Summa, id agitur a satana et Antichristo, eiusque impiis ministris, ut Christiani plane Ethnicorum, aut etiam pecudum instar, prorsus nihil vere ac solide sciant de Deo, aut eius doctrina et Religione: nec possint dicere, D. Papa aut Episcope, cur hoc aut illud facis? sed credant illis, quicquid ipsi per sua mancipia in Ecclesiam evomere volent, sintque illis et ludibrio et quaestui, ut etiam antea in Papatu plane horribiliter factitatum est.

Hactenus, Christiane frater, legisti tum normam Religionis ac controversiarum, tum et vivam praxin: eamque tam veterem et perpetuam, quam etiam recentem: quibus Antichristus eiusque Tridentinum conciliabulum, in formanda Religione et Ecclesia, dirimendisque controversiis contra gloriam viventis Dei, et salutem humani generis grassantur. Unde tum autorem istius adversarii regni, nempe infernalem illum Leonem, veluti ex ungue (quod aiunt) agnoscere potes: tum etiam, quid tibi inde verae ac solidae pietatis aut salutis expectandum sit.

Praedictus est iam olim a Prophetis, Christo et Apostolis, adventus Antichristi. Nec quisquam vel ex nostris vel ex Papistis dubitat plurimum sua inter esse, tantum Dei et eius Ecclesiae hostem recte agnoscere. At quis tandem un quam haereticus seductorve surrexit, aut omnino exoriri potest, qui vel crassius, vel sceleratius, vel etiam diutius, vel denique perniciosius viventis Dei decreta ac verbum, Religionem ac Ecclesiam proculcare, perdere et pervertere possit: quam istam Babylonicam meretricem, cum suis amasiis, mancipiis ac satellitibus facere, ac longissimo iam tempore fecisse, cûm aliunde, tum etiam ex praecedentibus cognovisti?

Quare est quod in tanto furore istius adversarii filii Dei, caelesti patri summas gratias perpetuo indesinenterque agamus: qui istum principem tenebrarum, exutum forma ac specie angeli lucis, tam deformi ac horrendo aspectu et facie in publicum prodire voluit: ut non aliter per ista execranda blasphe miarum nomina, quibus ista Apocalyptica bestia plena est, omnibus semet agnoscendum fugiendumque exhibuerit, quam si corporea specie (ut pingi solet) confusus ex variis figuris ater, vasto ignivomoque rictu, ignitis fulgurantibusque oculis, incuruis unguibus, et praegrandibus cornibus, sese pavidis hominibus subito visendum obiecisset.

Quapropter inexcusabilis es, ô omnis homo, qui in tanta luce Evangelii, gratiae ac beneficiorum Christi, et in tam horrenda ac palpabili tot abominationum desolatione, Antichristum non agnoscis: non illum una cum suis conciliabulis et nefariis conatibus defugis, execraris, detestaris et anathematizas.

Quam multis modis concilium Tridentinum sit ab omni iure, pietate ac aequitate Ecclesiastici iudicii alienum: quam etiam non conveniat tot decretis ac promissis Caes. Maiest. et comitiorum totius Imperii: monstratum quidem hactenus a plurimis, et quidem etiam ab ipsis illustriss. Principibus ac statibus confessionis Augustanae, pluribus recusationibus ac protestationibus scriptis, oblatis, ac utraque lingua editis, quarum aliquot summaria argumenta etiam Sleidani Historiae passim inserta sunt: sed monstrabitur forte aliquando ope beneficioque filii Dei, Antichristum patefacientis, adhuc plenius et accuratius, quam meris fraudibus, malis dolis, violentia, tyrannide ac iniuriis contra omnes regulas praescriptaque omnis iuris ac aequitatis, in perniciem Ecclesiae ac veritatis instructus armatusque sit, et grassetur.

Caeterum, sive id factum fuerit, sive non: haec profecto ipsa, quae hactenus de ista sacrilega Tridentina turba et nefario conatu exposuimus, satis et plus satis gravissimarum causarum continent, quae liquidissime et quasi palpabiliter monstrant, istud blasphemum conciliabulum ex patre diabolo esse, ab eoque regi ac gubernari, et in extremam contumeliam Dei, verae Religionis interitum, ac aeternum infinitarum animarum exitium (tacemus enim huius vitae ingentia damna, iram Dei ac poenas) comparatum, ordinatum ac directum esse.

Volunt illi sibi ius ac fas esse, reque ac opere ipso id sibi audacter usurpant, de eodem dogmate ac capite sententiave Religionis, modo sic, modo aliter, pro suo arbitratu statuere. Volunt non solum sine Scriptura, sed etiam supra et contra Scripturam, de longe gravissimis rebus ac controversiis Religionis decernere. Et denique blasphemant, per os sui legati ac praesidentis Cardinalis Hosii, Caligae aut Caligulae, hisce verbis, sacram Scripturam esse creaturam, esse egenum elementum: vanum esse laborem qui ei impendatur, non oportere Christianum hominem ei addictum esse: quin etiam tandem iubendam esse tacere, et audiendas spirituales cordis nostri revelationes: sicut et singulare organon satanae Stenckfeldius, impuro ore verbum viventis Dei allatrat et lacerat.

Dominus Iesus, qui ad hoc ipsum caelitus a suo ac nostro benignissimo patre missus est, ut opera diaboli destruat, eiusque caput sub pedibus nostris conterat: quique secundum Pauli prophetiam, suum istum summum hostem et satanae primogenitum, Antichristum Romanum, spiritu oris sui conficiet, et praesentia sua abolebit: pergat eum porro, ut praeclarissime coepit, orbi terrarum patefacere, conficere ac destruere, et pusillum gregem suum contra eum potenter defendere, ad gloriam nominis sui, et Ecclesiae utilitatem, infinitarumque animarum salutem. Amen.

DE PARADISO.

De quatuor Paradisi fluminibus dixi aliquid in Hebraismis, Clave 1. in voce Nilus. Non sane mihi placet divinatio de concursu et duobus ostiis Euphratis et Tigridis, quam proponit quidam recentior: quia diserte dicitur in textu, Paradisum hanc clausam esse, ne quis intrare, multo minus eam incolere possit, et hominem esse inde rursus eiectum: at concursus ille Tigridis et Euphratis

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.