Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1202 --

439 aliter, itidem, ut supra Cusanum Cardinalem audivimus pro Maiestate decernentem, et saepius repetentem. Quid vero hoc tandem aliud est, quam Scripturam semel ac simul penitus abolere?

40 Christus (dicunt illi) non iussit scribere sacram Scripturam, aut verbum Dei. Quare cum sine eius iusu, hominum arbitrio, novum Testamentum conscriptum sit: quid de eo sentiendum sit, facile est statuere.

41 Ex Ecclesiae veritate, de doctrinae sinceritate: non contra, ex sinceritate doctrinae, aut ex sacris Literis, quae nequa quam sint certa nota Ecclesiae, statuendum esse contendunt.

42 Videantur Conciones et Postillae monachorum et sacrificorum, iam plurimis seculis habitae: reperietur in eis non Scripturae tractatio, non etiam sanae Philosophiae, sed ferme merae fabellae et nugae stulti eorum cerebri. Idem et posthac fiet, ubi regnabit Papatus. Quis ergo usus sacrosancti Testamenti Christi?

43 Ius Canonicum sibi rapuit totum regimen conscientiarum, Ecclesiae et Religionis. Quid ergo opus est Sacris codicibus?

44 Innumeri libelli in Papatu miserae multitudini obtruduntur, in quibus nec mica quidem Scripturae tractatur aut explicatur: ut sunt, Hortuli animae, Rosaria, Vitae et miracula Francisci, aut aliorum sanctulorum: Missalia, Breviaria, Officia, Exe quia, Benedictionaria, Agendae, innumerae Summae, Specula, Exempla sanctorum, infinita Sententiariorum volumina, et similia. Quare necessario Bibliae oblivisci coguntur, in tanta monasti carum nugarum copia.

45 Recte disserit in Colloquiis Erasmus, totam vitam Christianorum, praesertim in Papatu, in ceremoniis consistere. Quid igitur opus est Bibliis? Illae Ethnicae observatiunculae variarum ceremoniarum, totusque talis Christianismus, possunt etiam sine omni cognitione Dei ac eius verbi observari: ut olim apud Iudaeos, Ethnicos, et postea apud Papistas et Turcos factitatum est.

46 Ministri Ecclesiae in Papatu sunt plane obruti variis precationibus, boatibus, Missationibus, et aliis superstitionum ceremoniis. Quando ergo vacat eis studere, aut sacras Literas secundum praeceptum Domini scrutari? Quare etiamsi doctissimi initiarentur, tamen mox fierent indoctissimi.

47 Impurus caelibatus non fert Spiritum sanctum. In quibus autem ille non habitat, ii nec curant, nec etiam intelligunt Spiritum sanctum. Nam ea profecto carnali homini non sapit: et quo spiritu conscripta est, eodem vult legi.

48 Quot iam seculis iacent Theologicae lectiones in Cathedralibus templis et scholis Papistarum? In Italia clamosi et rixosi monachi, pro verbo Dei ac Paulinis epistolis, Metaphysica Aristotelis profitentur. Sic itur ad astra. Quorsum ergo sacrosancta Evangelia?

49 Dicunt Tridentini Patres in suo decreto de Communione sub utraque specie, licere eis mutare in Sacramentis, quae videantur pro ratione temporum, hominum, locorum, et aliarum circumstantiarum. Si Christiana religio variat ratione circumstantiarum, actum est de Bibliis aut scripto iure, quod de una tantum quadam immota forma Religionis, quae omnibus temporibus, locis ac hominibus fit communis, loquitur. Res tota hoc modo ad arbitrium gubernatorum, qui sese ad circumstantias applicare poterunt, reducetur.

50 Denique quis est nunc omnium Pontificiorum scriptorum, qui quidem sero in tuendum Papatum incumbunt, qui illustrare conetur, aut sit conatus, ipsum textum sacrarum Literarum, vel vertendo, vel Hebraismos explicando, vel alia aliqua tali ratione? Id quidem aliqui elaborant, ut aliqua primaria sacra scripta violentis interpretationibus ad suas impietates pertrahant: sed in explicando ipso sacrarum Literarum textu aut sermone, nemo plane occupatur. Unde liquido patet, quomodo sint erga verba Dei affecti.

51 Quam contemnant sacras Literas adversariorum doctores, etiam ex eo patet, quod non tantum non sunt studiosi linguarum, quae ad scrutationem sacrarum Literarum extreme necessariae sunt: sed etiam Reuchlino, Erasmo, Budaeo, Vini, et aliis instauratoribus linguarum atrocissime sese opposuerunt.

52 Papae et eius Pseudospiritualium contemptus sacrarum Literarum et syncerae Theologiae, etiam ex eo perspicue deprehenditur, quod non solum alios Christianos ob inscitiam sacrarum Literarum laudarunt, dictaruntque id esse Christianam simplicitatem: sed etiam illos ipsos Ecclesiae gubernatores ac lumina, Franciscum et alios: quem negant literatos monachos pro suis fraterculis aut sectatoribus coram Christo extremo iudicio agniturum, ut est in ipsorum libro Deformitatum aut Conformitatum.

53 Quantopere regno Antichristi sacrarum Literarum autoritas et eruditio aut institutio contemnatur, et olim contempta sit vel ex eo Christianus homo iudicium faciat, quod nemo scriptorum Pontificiorum in expositione capitum Christianae doctrinae diligenter ipsas primarias voces, quibus in earum materiarum fontibus, locis aut tractatibus Spiritus sanctus utitur, ex linguarum et ipsius sacrae Bibliae consuetudine, vero usu ac ingenio explicat. Exemplo sit eorum Dominicus de Soto, qui Epistolam ad Romanos prolixe explicans, omni studio debuisset sermonem eius, ac praesertim primarias voces (ut sunt, Peccatum, iustitia, iustificatio, gratia, imputatio, et imputativa iustitia) explicare, ut nostri scriptores faciunt: si quidem voluisset in praesentibus controversiis non suam sententiam in Paulum invehere, sed Pauli, aut potius Spiritus sancti doctrinam illustratam toti Ecclesiae, ut luceat coram hominibus, fideliter depromere, ac veluti in aureo quodam candelabro proponere. Verum ille nihil tale facit, sed tantum Sophistarum glossis Paulum obscurat.

Non ergo ille Pauli mentem detectis vocum involucris illustrat, sed potius nube erroris suarum violentarum glossarum faciem eius contegit, et veluti inducta ei quadam larua, longe alium quam est, videri haberique facit.

54 Quid, quaeso te Christiane frater, posset contumeliosius in sacrosanctum Dei verbum, atque adeo ipsum Deum viventem, dici, quam quod Colonienses Iebusitae in libro contra Monhemium ultra innumeras alias blasphemias etiam disertissime sacras Literas cereum nasum habere affirmant: sicut et prius nefarius ille Pighius eas vocavit plumbeam Lesbiae structurae regulam? Illud vero omnes omnium cacodaemonum blasphemias superat, quod in proximo colloquio Vuormaciensi ausi sunt Papistae non

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.