Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1199 --

436 Peragunt. Subrutis igituriam eorum praecipuis fundamentis, ruit et tota ista abominanda fabrica Babylonicae Maosim aut Missae.

Illa quoque est manifesta, et non ferenda sacrarum Literarum violatio ac laceratio, quod aiunt, Menssam 1. Cor. 10, altare significare, cum Paulus dicit, Non potestis simul participes esse mensae Domini et mensae daemoniorum: cum nusquam id hoc vocabulum significet: et manifestissimum sit, eos tum sacram Coenam sumentes, tum et in idolorum templis idolothytis vescentes, ad mensas sedere aut accubare et epulari solitos esse, ut clare sanctus Paulus eiusdem Epistolae 8 testatur, cum inquit: Si quis te conspexerit in epulo simulachorum accumbentem.

Ah nihil satis dici potest de istorum sacrilega vanitate et audacia, quidvis temere de sacris Literis fingente et blaterante, ut modo suas abominationes quomodocunque ornent ac obtineant.

Negant isti Areopagitae, quicquam obesse isti suo Maositico sacrificio indignitatem sacerdotis. Ergo iam sublatum plane est illud vetus discrimen. quod Deus primum ad personam Abelis, postea ad eius sacrificium respexerit: et quod ait Epistola ad Hebraeos, ideo Abelem gratius sacrificium Caino obtulisse, quia fide obtulerit. At eorum proprium ius, dist. 32, 16. q. 7. testatur, Papam Nicolaum et Alexandrum, ac plures synodos pronunciasse, omnes eos qui a fornicario sacerdote Missam audiverint, esse idololatras et excommunicatos. Quis vero Papistarum est, qui non subinde a talibus Missas audiat? Ergo ipsorum proprium ius pronunciat, omnes Papistas esse excommunicatos ac idololatras, et simul istam eorum pseudosynodum refutat.

Non libet nunc prolixius Missam refutare, omnesque eius impietates, quae innumerae plane sunt, recensere ac redarguere. Hoc enim tum a nobis, tum et aliis doctoribus saepius prolixissime factum est. Illud tantum iam observetur quod Canon, in quo caput Papisticae missae est, longe post Apostolos, annis amplius 500, a quodam ignobili scholastico (teste D. Gregorio Papa) compositus est.

Tanta etiam varietas Missarum subinde in authenticis libris reperitur, ac ab ipsismet Pontificiis non ita dudum Coloniae, Antuerpiae, Parisiis ac Venetiis editur ac edita est, ut vel ex hoc solo liquidssime appareat, tum illum centonem mere humanum figmentum esse ac temere pro libitu arbitrioque sacrificiorum modo auctum, modo diminutum, modo sic, modo aliter formatum et reformatum fuisse. Quod et ipsorum divus Gregorius magnus Papa abunde ostendit, cum suo Augustino Anglico, ut novam formam Missae Anglis tradendam suo arbitrio componat, circa 600 Domini annum suadet.

Hinc etiam cerne, pie Lector, qualem normam iudicii isti Tridentini seductores, in diiudicandis controversiis et constituenda Religione ac Ecclesia adhibeant: nempe, primum foedissime conculcant verbum viventis Dei, id trahentes et rapientes quocunque eis libet, summa violentia, audacia ac petulantia. Deinde audacissime, imo et impudentissime fingunt et affirmant (idque proh nefas, sub sacrosancto titulo ac nomine Ecclesiae et Spiritus sancti) quicquid modo eis collibuit, eorumve Persicae ac plane Epicureae potentiae, pompae et commodis, utile conducensque esse videtur.

Hactenus, Christiane lector, audisti vivam praxin, quomodo Tridentini censores, secundum suam normam aut regulam oppressae et conculcatae Scripturae aut verbi Dei, ac denique ipsius unici magistri filii Dei viventis, summa licentia, planeque pro arbitrio, aut etiam libidine sua, de gravissimis religionis controversiis pronuncient, et insuper horrenda anathemata super totam Ecclesiam Dei decernant. Nunc tuum est, videre ac statuere, an potius omnipotentem Deum in suo verbo audire velis, an vero ista coniurata Antichristi Romani mancipia. Utrique mandant ac promittunt, utrique minantur: sed tamen, teste Iesu Christo (si modo quid ei quoque in Religione tribuendum est) magis timendus is est qui potest corpus aeterno gehennae exitio perdere, quam qui solum interficere.

VETUS AC PERPETUA NORMA SIMUL ET PRAXIS, QUA ANTICHRISTUS REgnum, verbum, religionem, ac Ecclesiam Christi pessundedit ac conculcavit.

Quo autem eo minus dubitare possis, Antichristum eiusque spirituales, verbum viventis Dei aut sacras Literas opprimere ac conculcare, atque ita sese supra Deum ipsum, sicut Paulus olim praedixit, efferre: proponam tibi et aliam ipsorum praxin circa verbum Religionemque omnipotentis Dei, quae non paucis istis 17 aut 18 annis Tridentini conciliabuli, sed iam ferme mille annis duravit, foedissimeque per Ecclesiam Dei grassata est. Eam igitur tu diligenter cognosce ac contemplator. inde enim profecto facile perspicies, quam horrendum in modum ista abominationis desolatio Deum, eiusque verbum suis contumeliis afficiat, eiusque dilectissimi filii regnum (tanquam quidam vere Calydonius aper de silva) devastet et profanet, ac denique genus humanum seducat, et aeterno exitio perdat: contra autem suas impias blasphemias et tyrannidem provehat. promoveat et amplificet.

Papistae igitur longe, et innumeris plane modis conculcant verbum Religionemque viventis Dei, aut Scripturam sacram, quorum aliquos in sequentibus indiciis recensebo: tametsi nonnullos ex eis etiam supra attigerim: nam omnes nemo enumerare valet, etiamsi linguas centum oraque centum habeat, et insuper ferream vocem, ut poetae exclamare solent.

1 Aiunt enim esse ambiguam et obscuram, quam etiam summi doctores intelligere nequeant. Hinc liquido sequitur, frustra eam legi, et in ea sudari: et alium doctorem ac doctrinam clare loquentem audiendum esse.

2 Non omnia necessaria in ea comprehensa. Quare illa deficientia, aliunde nempe ab ipsis et eorum

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.