Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 799 --

36 Ecclesiastes aut Syrach, Iudith, Tobias, duo Machabaeorum, duo posteriores Esdrae, Baruch, Historia Beli et Susannae, ac Canticum trium puerorum. Hilibri licet Biblico canoni nunc addantur, tamen nullius authoritatis apud intelligentes scriptores habentur. Quarti ordinis sunt, Evangelium Nicodemi, Thomae ac Bartholomaei, item liber Pastoris aut Hermetis, et alii complures: qui in Decreto distinctione 15. ut plane reiecti, recensentur.

14 Alia quoque distinctione distribui possunt libri Sacri, in Legales et Evangelicos. Legales sunt libri Mosis, Iosuae, Iudicum, Samuelis, Regum, Paralipomenon, Salomonis et Iobi. Evangelici, Prophetae, Psalmi, Evangelistae, et alii libri Novi testamenti. Quorum illi quidem legales dici queunt, quia aut leges continent divinitus propositas, aut exempla obedientium et non obedientium legi, cum suis praemiis ac poenis, tametsi non careant Evangelicis promissionibus. Hi vero dicuntur Evangelici, quod magis contineant doctrinam, exempla et historias accepti, reiecti, aut propagati Evangelii, licet aliquando etiam legalia contineant. Sunt quoque hi potiores illis, quia praestantiorem materiam tractant. Dici possunt Novi testamenti libri tum clariores, tum etiam pleniores aut illustriores veteribus, quia tum pleniorem mysteriorum Dei patefactionem continent quam veteres: tum etiam magis perspicuo apertoque sermone ea omnia docent, quae illi typis ac variis involucris delineaverant, et quasi involuta proposuerant.

Haec nunc de varia distinctione Sacrarum literarum nostro nomine dixisse sufficiat: quandoquidem extant Iunilii vetustissimi patris libri duo de hac materia, titulo de partibus divinae legis, quos huic operi ad verbum adiiciam, paululum tantum immutatis, aut potius sublatis illis puerilibus interrogationibus, quibus sententiae distractae sunt, ut etiam reliqua magis conformentur.

15 Ad tractationem aut methodum Sacrarum literarum accedet utiliter causa ac consilium, cur tali ratione Sacra doctrina tradita sit. Mirantur enim multi istam methodum: aliqui etiam temere ac casu eam sic accidisse opinantur. Ut vero tanto maiori diligentia consilium ratioque istius methodi expendatur, dubium ipsum, et causas dubitandi etiam magis illustremus.

16 Prima ergo dubitatio sit: Nulla scientia, teste Aristotele, potest esse individuorum: utpote quae tum infinita sunt, tum etiam mire inter se diversa, atque adeo plane instabilia, secundum versum: Tempora mutantur, et nos mutamur in illis. Sed omnis certitudo quae potest esse in rerum natura, est in universalibus, ut in generibus ac speciebus, eorum propriis, causis et effectis, quae non mutantur. Sunt quoque haec finita, ut et mente hominis, et praeceptionibus scriptoque comprehendi queant. Quare omnes Scientiae praecipiunt de rebus in genere ac specie, non in individuo. Cur igitur et Scriptura non est tradita in genere, sed magna ex parte agit de individuis? Quis etiam usus hinc ad homines pervenire potest? Non enim continuo aliis individuis conveniunt, quae de aliis iam olim sublatis abolitisque dicuntur.

17 Secunda: Cum omnes scientiae rectissime uno quodam corpore ac opere aut libro sibi undique constante, et certa quadam ratione conformato, idque plerunque ab uno Scriptore et uno stylo comprehenso tradantur: cur Sacrum volumen ex tam variis libellis, imo etiam diversissimis concionibus nihil ferme inter se cohaerentibus aut correspondentibus diversorum authorum, idque admodum diverso stylo, imo etiam prorsus dissimili methodo collectum est?

18 Tertia causa dubitationis sit: Cum omnis sana mens merito quandam certitudinem in omni sermone ac institutione, etiam de minimis, nedum de maximis rebus requirat: cur Deus suam caelestem doctrinam ita nude proponi voluit sine omni probatione ac demonstratione, simplici quadam affirmatione, ut ei merito videatur obiici illud quod Aristoteles de Moyse dixisse fertur, Multa dicit, sed pauca probat. Ad haec non levia dubia ordine respondebo: et simul, quoad potero, gravissimas causas talis scriptionis aut formae doctrinae declarabo.

19 Primum igitur sciendum est, suam habere utilitatem, eamque eximiam, institutionem, quae fit propositis individuis, tum quia simul aliquas circumstantias complectitur, tum quia magis movet, ac denique clarius praxin ipsam doctrinae (qui est eius primarius fructus) commonstrat. Ideo Aristoteles dicit, saepe felicius eos in usu scientiae versari, qui singula exempla et praxin spectarunt, quam qui Theoricam in generibus ac specieb. causisque ac principiis contemplati sunt. Hinc est eximia utilitas historiarum, exemplorum, poeseon, fabularum, casuum, consiliorum iuridicorum ac medicorum, et denique etiam variorum in omnibus rebus experimentorum. Hinc quoque est, quod et ius Caesareum ex individuis potissimum extructum est, et per ea quoque: traditur: in quo cum sacro Dei iure valde convenit.

20 Nec tamen sunt Sacrae literae prorsus per individua traditae. Nam passim multae universales sententiae, praesertim in Psalmis, Prophetis, et toto Novo testamento interseruntur: quibus singularum personarum tractationes ad totum genus accommodantur.

21 Deinde, cum de singulis personis Scriptura agit, plerunque de eis ita agit, ut totum genus per eas intelligi velit: vel etiam omnes homines, in eis tanquam in fontibus quibusdam aut parentibus includit. Ut initio creationis necesse est Scripturam de uno quodam loqui, quia tantum unus fuit: sed in eo uno vult indicare, totum genus humanum sic ad imaginem Dei conditum esse, sic mundi dominio donatum, sic mandatum obedientiae proposita vita ac morte accepisse. Vult quoque intelligi in eo totum genus humanum lapsum esse, ac datam ipsi promissionem sanationis per benedictum semen, toti humano generi dari ac valere: quia ille erat pater ac veluti fons totius humani generis, ac in eo omnes homines continebantur. Quare quae cum eo Deus agebat, cum toto humano genere agebat. Sic et quae de iustificatione ac salute Abrahami per fidem dicuntur, de omnibus intelligenda sunt: quia ille erat pater omnium salvandorum.

22 Paulus quoque egregie illas individuorum tractationes in genera extendit, Rom. 4. 15. et 1 Cor. 10, docens quod omnia propter nos scripta sint: sicut et Petrus primae primo docet, et Christus inquiens: Quae vobis dico, omnibus dico. Sunt tamen etiam quaedam plane singularia: ut, sacrificatio filii Abrahamo iniuncta, et depraedatio Aegyptiorum, ac caedes Cananaeorum Israelitis mandata: quae non est difficile ab universalibus distinguere.

23 Laudatissima ergo ratione in hac parte Sacrae literae scriptae sunt: quia et habet individuorum tractatio

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.