Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1192 --

429 Testatur item Scriptura, quod sicut vita aeterna respectu Christi plane est meriti praemium, ita nostri respectu sit merum ac purum Dei donum: Isa. 55. Eph. 2. Contradicunt ergo isti homines viventi Deo, in suo verbo, apertissime. Quin et sibimetipsis. nam paulo post clare ostendunt, bona opera improprie dici nostra merita. Haec enim sunt eorum verba inter alia: Dei tanta est erga homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt ipsius dona.

Denique ne singula huius sessionis propalam impia persequar, anathematizant eos qui dicunt, Christum venisse in hunc mundum ut esset redemptor, et non etiam legislator. At Ioannes contra disertissime legislationem soli Mosi, et gratiam soli Christo adscribit, inquiens: Lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum. Item: Lex usque ad Ioannem: Non veni ut iudicem mundum: Iustitia patefit sine Lege: Rom. 3. et innumera alia loca, omnem legem ac opera a iudicio Christi excludentia, idem validissime confirmant.

Nihil necesse erat Christum novas leges hominibus imponere: satis, et plus satis legum iam alioqui erat in mundo, quae nos earum debitores et praevaricatores usque in infernum suo oneroso foenore deprimebant. Venit igitur, ut illis legibus pro nobis persalveret, imo ut maledictum legis pro nobis fieret, et chirographum eius laceraret: tantum abest, ut nos novis debitis oneraret.

In sexta sessione decernunt, septem esse sacramenta. At ubi dabunt certum verbum Dei, de Confirmatione, Matrimonio, Ordinatione, Poenitentia, et extrema Unctione? quid in conferendis hisce ipsorum Sacramentis, ex mandato Dei pronuncietur? Ubi dabunt etiam elementum, divinitus ordinatum confirmationi, coniugio, ordinationi aut poenitentiae? cum certum sit, sine divinitus ordinato et mandato ac verbo sacramenta non esse, nec esse posse.

Iubent etiam credere, ista sua septem Sacramenta esse ad salutem necessaria. At contra ipsimet decernunt, coniugium ordinatis esse non tantum non necessarium ad salutem, sed etiam plane perniciosum. Sic nec ordinatio iudicatur ad salutem necessaria.

Denique anathematizant eos, qui negant Sacramenta esse ex opere operato efficacia, et conferre gratiam etiam non credentibus.

At contra tota Scriptura contendit, omnia bona, praesertim spiritualia, et ad gratiam Christi pertinentia, per fidem accipi: contra autem, incredulitatem non solum nihil accipere, sed etiam extreme Deum offendere ac irritare, sibique aeternum exitium attrahere.

In quinta sessione, sub isto impio IIII habita 16 Iulii, anni 1562 (quae forte in numero octavo est) manifestissime contra expressum Dei verbum de Sacramento corporis et sanguinis Domini decernunt. Quod clare ac crasse omnibus demonstrari potest. Haec enim sunt ipsorum verba ex impressa eorum charta descripta.

Laicos et clericos non conficientes, non adstringi iure divino ad communionem sub utraque specie, Cap. 1. Itaque sancta ipsa synodus a spiritu Sancto, qui est spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et pietatis, edocta, atque ipsius Ecclesiae iudicium et consuetudinem secuta, declarat ac docet, nullo divino praecepto laicos et clericos non conficientes obligari ad Eucharistiae sacramentum sub utraque specie sumendum: neque ullo pacto (salva fide) dubitari posse, quin illis alterius speciei communio ad salutem sufficiat. Nam etsi Christus Dominus in ultima coena venerabile hoc sacramentum in panis et vini speciebus instituit, et Apostolis tradidit: non tamen illa institutio et traditio eo tendunt, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem accipiendam adstringantur, etc.

O' profana, aut blasphema potius ora. Audent citare autoritatem ac testimonium Spiritus sancti contra institutionem filii Dei. Undeautem vel sibi vel aliis probabunt, id ipsorum decretum venire a Spiritu sancto? At nos contra liquido monstrare possumus, id proficisci a spiritu satanae: huius enim proprium est, evertere institutionem Christi, non Spiritus sancti. Quid Spiritus sanctus hac de re sentiat, satis in sacris Literis et a se inspiratis literis scripsit: Bibite ex hoc omnes. et id etiam de laicis exposuit 1 Cor. 11.

Dicunt se sequi Ecclesiam. O' nefas. Unde probabunt, veram Christi Ecclesiam unquam communionem sub una tantum specie probasse? Num quicquid Constantiensis congregatio affirmavit aut negavit, id mox tota Ecclesia affirmavit aut decrevit? At contra innumera testimonia extant, quod inde a Christi passione usque abhinc 200 annis, tota Ecclesia perpetuo integram et inviolatam Christi institutionem in hoc sacramento comprobaverit, et observaverit, quod in alio scripto prolatis plurimis testimoniis probabimus.

Audent isti propalam et coram sole ac mundo hoc pronunciare, nullum divinum mandatum esse de communione sub utraque specie a laicis sumenda.

O' Deus vide horrendam tyrannidem Antichristi, eiusque mancipiorum. An'non tu clare per filium tuum instituisti sacrosanctum Sacramentum corporis et sanguinis Christi, simul sub pane et vino? An'non etiam iteratis vicibus per eundem severissime iussisti, sub utraque specie (ut vulgo loquuntur) ritum hunc observari, clare etiam dicendo, Bibite ex hoc omnes? non rasi tantum in missificando, sed plane omnes Christiani: ut ipsemet Christus exposuit, cum dixit, Qui pro vobis effunditur, ab omnibus vult sumi pro quibus est effusus: et Paulus ad omnes Corinthios scribens, institutionem ac mandatum Christi, indicat omnibus Christianis commune esse. Nec semel hoc tantum a Christo mandatum est, sed etiam repetitis vicibus, teste Paulo, qui addit praecedenti mandato secundum, inquiens: Hoc facite, quoties biberitis, in mei commemorationem. Tertium: Quoties de hoc pane comederitis, et de hoc calice biberitis, mortem Domini annunciate. Quartum: Qui biberit de hoc calice indigne, reus erit sanguinis Christi. Quintum: Qui enim bibit indigne, iudicium sibimet bibit.

En sexies audimus, severum Domini mandatum et institutionem de bibendo ex calice Domini, recitari ac iterari. Qua ergo conscientia ac pietate, (sed mitto conscientiam) qua saltem fronte ac verecundia audent negare, esse ullum divinum mandatum de conmunione sub utraque specie? Atque insuper hoc suum tam horrendum mendacium Spiritui S. et Ecclesiae Christi coram toto mundo attribuere non verentur.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.