Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 798 --

35 Christi. Quae porro Christi solutio, fit ob debitum aut violationem Legis ac iustitiae Dei. Debitum autem oritur ex multiplici peccato, quod profluit ex primo lapsu: qui est ex Adamo, et sua quadam ratione ex mandato prohibitae arboris: quoniam utriusque Deus est autor.

Sic analysis Theologiae ab ultimo eius fine aut scopo, id est, a VITA aeterna, per proximas causas, causarumque causas, ad remotiores, et tandem ad primos fontes, atque adeo ad ipsum Deum, qui primus ac supremus veritatis fons autorque est, omnia resolvendo ac pervestigando regreditur, ut in hac secunda Methodo in Tabella ante oculos delineatum est.

Per hunc ordinem, Postillae, et expositiones Sacrarum literarum, quae quidem verae ac merae expositiones textus sunt, et non in Institutiones degenerant, magna ex perte tractantur. Sic enim integrae disputationes aut Scripta resolvuntur. Refutationes etiam Scriptorum hanc ferme methodum sequuntur.

Licet autem hac methodo, Theologiae corpus commode comprehendi ac tradi non possit, quod prius sunt in ea exponenda posterior a natura, quam priora, cum tamen illoram noticia ex horum expositione dependeat: utile tamen fuerit et hanc delineationem contemplari, quod cum incipiat ab iis quae nobis sunt priora, seu magis necessaria, magisque nota, cernimus hic quae nam sint ei proximae causae ut media, per quae ad id pervenire queamus, de quo maxime angimur ac quaerere solemus. Semper enim cognita re necessaria, aut fine aliquo, de eius proximis causis aut modo parandi quaerimus: quas cum audivimus, quaerimus ulterius et de illarum causarum causis, atque ita semper retrogradimur, donec tandem ad aliqua certa initia perveniamus, unde actionem conatamque nostrum ordimur, ac progredimur, ad desideratum scopum festinantes.

DE METHODO DEFINITIVA.

Definitiva porro methodus solet primum definitionem proponere: quae summam totius artis, eiusve praecipua capita ita complectatur, ut dum eius singulae voces aut res exponuntur definitione, divisione, aut causarum connexorumve commonstratione, tota ars simul comprehendatur ac explicetur. qui ordo magis artificialis quam naturalis est. Proposui igitur in hac tertia delineatione primum definitionem Theologiae, quod sit doctrina caelestis, seu caelitus allata, de Deo et eius voluntate. Deinde explico vocem doctrinae varia subdivisione, ita tamen ut praecipue legem, eiusque officium declarem. Postea vocem Deus personarum distinctione ac officiorum expositione: ubi tamen praecipue filius, eius incarnatio, ac tota mediatio declaratur. Postremo vox Voluntas exponitur, in qua potissimum Evangelica voluntas aut misericordia Dei illustratur. Commode vero cadit, quod regnum peccati ac gratiae, debitum hominis, ac per solutio Christi, quasi parallela sibi in vicem in ima Tabellae margine coincidunt. Illis enim inter se connexis, nostra conditio ac Salutis mysterium comprehenditur.

Hae tres methodi ac delineationes Theologiae bono a me studio propositae, haud dubie in meliorem partem a candidis piisque hominibus accipientur: nec vulgares usus iis, qui eas perpenderint, afferent. Nam ut ea quae supra de utilitatibus dicta sunt, non repetam: non potest dici, quantum lucis iudicio in cogitando, dicendo ac scribendo afferat: quantoque sit plenior ac solidior cognitio, si quis totius artis idea bene animo comprehensam habeat, noverit ubi principium, medium, aut finis sit, et omnino singularum inter sese partium, ac cum toto harmoniam pernoscat. Verum de Methodis in quodam libello, tit. Paralipomena Dialecticae, diligentius disputatum est: quem, qui hanc materiam plenius cognoscere volent, legant.

Quod si quae hic obscurius, brevius, aut etiam rudius dicta, propositave sunt, spes est exoriturum, qui ea meliori ordine ac perspicuitate exponat. Forte et aliarum scientiarum, ac praesertim facultatum eruditis occasio dabitur, ut et illi suarum professionum typos studiosae iuventuti proponant. Deus autem, causa et fons omnis boni, tueatur cum alias iam suo ingenti beneficio illustratas scientias, tum et in primis hanc supremam, contra satanam, et omnes corruptores ac seductores. Amen.

10 Ad tractationem recte referri posset distinctio librorum sacrorum, qui licet omnes ab eodem Spiritu Dei profecti sint, et summo consensu eandem materiam tradant, et ad eundem finem contendant: tamen mirifice inter se differunt. Quae sit eorum materia, paulo ante indicavi: nempe doctrina de rebus aut negotiis inter Deum et hominem. Superius quoque ostendi, totam Scripturam sacram in duos potissimum Syllogismos summarie concludi posse: nempe, Doctrinam et dicta aut scripta Mosis et Prophetarum esse verissima, ac Dei ipsius: et Iesum esse illum verum Meschiam, qui a prophetis sit praedictus. qui Syllogismi in anterioribus plenissime sunt expositi.

11 Caeterum libri sacri primum hac ratione distinguuntur, quod sint alii Novi, alii Veteris testamenti aut foederis: quorum utrosque recensere, nihil attinet. Dicuntur autem libri ante Christum scripti, Veteris testamenti aut foederis: quia in illis prior pactio cum suis conditionibus contineatur, quae duplex est, nempe pactio aut foedus cum Abrahamo et cum Mose initum. Novi autem foederis aut Testamenti libri sunt ii, qui post Christum sunt conscripti, quia in illis novum foedus inter Deum et homines per Christum in Baptismo et Sacra coena initum contineatur expliceturque. Caeterum de triplici foedere, in voce Testamenti, in prima parte dictum est prolixius.

12 Alia quoque distinctione dici potest, alios libros esse Historicos, alios Propheticos, alios Poeticos, seu etiam Musicos, alios Sententiarum, alios Epistolares. Historici sunt, quinque libri Mosis, Iosuae, Iudicum, Regum, Paralipomena, Esdrae, Esther, Ruth, Iob, 4. Evangelia, Acta. Propheticos dicimus quamor esse maiores Prophetas, Isaiam, Ieremiam, Ezekielem, et Danielem: et 12 minores, tum porro Apocalypsin. Poeticos, aut Musicos voco eos, qui sunt cum cantu pronunciati: ut sunt Psalmi, Cantica canticorum, et Threni Ieremiae. Sententiosos libros voco, Proverbia, Ecclesiasten, et inter Apocryphos Ecclesiasticum ac Sapientiam. Epistolares voco, omnes Epistolas in Novo testamento.

13 Distinguuntur quoque in Canonicos et dubios, ac denique Apocryphos. taceo enim iam plane suppositicios, atque adeo reiectos. Canonicos eos voco, qui plane accepti probatique sunt, et in canone Biblico semper censiti, quos supra recensui. Dubios eos dico, de quibus est dubitatum: ut sunt in novo Testamento Epistola Petri 2. ad Hebr. Iacobi, duae posteriores Iohannis, Iudae, et Apocalypsis. Apocryphi, id est, quasi absconditi aut sepositi, quibus nulla eximia authoritas tribuitur, sunt: Sapientia Salomonis,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.