Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1186 --

423 traditiones per Epistolam factae aliud quam ipsae Paulinae Epistolae? Sciebat enim divinus ille Doctor, Ecclesiam Dei esse vivum pectus Christi: Scripturam autem quasi mortuum atramentum, et id propter longe potius credendum esse vivo pectori, quam mortuo atramento: hoc est, maiorem habendam esse fidem viventi Ecclesiae, quam per se velut mortuis codicibus. (O novam sycophantiam, et impiam imposturam ac blasphemiam.)

Sciebat quoque. Christum non membranulas, non macrocolla, non chartulas, non scriptiones, non literarum monumenta: sed exempla, sed praecepta, sed instituta, sed mandata, sed consulta discipulis suis dedisse et reliquisse: ut vel ob id apud posteros testatum relinqueret, quid ipse magister omnium hac de re non obscure sentiret: nempe quod potius consultis, mandatis, institutis, praeceptis atque exemplis, quam literarum monumentis, quam scriptionibus, quam chartulis, quam macrocollis, quam membranulis standum erat. (O' blasphemum os, Deus te increpet.)

Sciebat item, traditiones et consuetudines religionis corrumpi et adulterari haudquaquam posse, quia religiose, sancte et accurrate servantur, suntque quotidie in usu et in oculis omnium. Tabulas autem et ipsos quamvis divinae authoritatis Codices, non modo ob multas et varias causas adulterari et corrumpi, sed etiam eorum verba atque sententias, per se licet integras et incorruptas, depravari tamen aliquando, ac pro hominum ingeniis institutis in utramque partem deflecti et contorqueri posse.

O' impurissimum os Romanistae Curtisani. Itane tibi verbum viventis Dei, quod manet in aeternum, et cuius iota, aut etiam unicus apex caelo terraque firmior est, tuo blasphemo ori est tantum mortuum atramentum, est mortua charta, mortuus codex, membranula, macrocolon, etc. quod se in omnes partes ac sententias flecti torquerique sinat, patiaturque? Quis Monarcha, Princeps, aut etiam minimus Magistratus patiatur, suum publice affixum decretum vocari tam contumeliose mortuam literam, mortuum atramentum, chartam, et similia: et non potius contra clamet, esse intimam sui pectoris voluntatem, et quasi cor ipsum, aut seipsummet: nec chartam illam, sed seipsum, suamque omnem dignitatem ac maiestatem in ea charta contemni.

STAPHYLI.

De Staphylo quid dicendum in hoc genere sit, ipse propemodum dubito. Nam licet plurimus sit in suis scriptis, in conculcandis et conspurcandis sacris Literis: tamen id aliquanto astutius et artificiosius caeteris agit. Velat enim faciem Christo, et sic demum tanquam nequienti videre, acerbas et impias alapas impingit.

Sed tamen nequit satan in eo omnino sese in angelum lucis transformare, quin ipse alicubi crasse et conspicue suam impuram linguam infernali igne flagrantem, contra Deum et verbum exerat. Nam inter alia (neque enim vacat omnia adscribere) omnes omnium nefandas blasphemias supergressus, dicit, ex sacris Literis impudicitiam disci, eoque eas nequaquam legendas. Ne autem id fingere videamur, verba eius ex libro cui titulus est Nachdruck adscribemus. Sic enim dicit: Ist der halben nicht von noeten / das gleich von stund an ein junges meidlin oder kneblin / so derolaster / von welchen hin und wider in der Bibel meldung geschicht / alters halben nach unschuldig und unerfaren sein / dergleichen exempel in der Bibel lesen sollen / und muessen / dieweil sich begeben moecht / das unerfarne luet durch das sesen solcher historien und taten / verursacht wurden dergleichen dingen nachzudenken / und sich nachmals befleissen / dasselbig viel mehr nachzutun / denn zuvermeiden. Es tut aber Schmidlein nach art aller unzuchtigen sectmeister und ketzern / so neben ihrer falschen lehr / auch ursach gebenunzucht und huereren zutreiben: zu welchem gar dienstlich zusein pflegt / wo man sich understet / underm schein des Christlicen eifers zu der heiligen Schrift / fuer frauen und jungfrauwen auss der Canzel offentlich zupredigen von Loth / von Thamar und dergleichen historien / und eben die ursach fuerwendet / wie Schmidlein hie tut / als geschichtes darum / damit sich die jungen toechterlein / oder meidlein zukuenftiger zeit / wann sie manbar worden / vor solchem laster wueten zuhuetten / so sie doch mit erzelung und aussfuehrung solcher geschichten / die unschuldig Iugent viel mehr zu bosheit und leichtfertigket underweisen und abrich kan / denn danon abweisen.

O' sceleratum Apostatam, et nefarium mancipium Babylonii scorti. Orbem terrarum, tum spirituali, tum et carnali impudicitia, ipsissimaque Sodomia vestro diabolico caelibatu complevistis, ac totum mundum contaminastis: et audetis culpam impudicitiae, Sacrosanctae scripturae ac verbo viventis Dei obiicere? Quid sunt vestra monasteria aliud, quam horrenda et perpetua prostibula? An' non, ubi plurimi apud vos sacrifici agunt, ibi etiam propalam sunt innumera scorta? Potestis'ne, aut audietis'ne id negare? Consulite vel solam vestram sacrosanctam Romam, consulite Coloniam, et alia loca, ubi sunt multa monasteria, canonicatus, et id genus impurissima fex sacrificorum. Dominus Iesus fulmine, aut etiam infernali igne, istud impurissimum os reprimat et obturet. Amen.

MARTINI PERESII HISPANI.

Fuit in aula Caroli V. summae autoritatis episcopus Martinus Peresius Hispanus, is prolixum volumen de traditionibus conscripsit, in quo foede, vel potius blaspheme Scripturae obscuritatem exagitat, praeterquam quod vulgus Christianorum penitus ab eius lectione arceat: cuius aliquot loca testimonii causa describam. Is igitur hoc modo exagitat Scripturae obscuritatem.

In novo Testamento et Evangeliorum scripturis, etsi lux ipsa Christus Deus noster tota lege veteri adumbratus nobis loquatur: non desunt tamen magna et profunda mysteria, quae excutiantur, magnumque faciant hominibus negotium piis et eruditis, et de quorum interpretatione non satis inter eos convenit, ut de primo capite Evangelii Ioannis, ubi divini verbi qualitas explicatur: de Christi generatione carnali, quam Matthaeus contexit, qualiter ad Christum pertineat, quomodove ab illa qua Lucas recenset differat, eorumque diversitas conciliabitur de Mariae virginitate post partum, de Magorum adventu, de octo

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.