Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1180 --

417 obediendum esse nemo ambigit. Si vero circa praecepti intellectum, et eius expositionem diversitas concurrit, aut ex loco, aut tempore: hic intellectus laudatus intelligitur, quem maior vel sanior pars verbo aut opere approbat: eo non obstante, quod aliquando alius intellectus in practica viguerit. Et non est haec mutatio tanquam a minori authoritate, quam Christi praecipientis dependens: quoniam Ecclesia, quae est corpus Christi, et eius spiritu vegetatur, non aliud agit quam Christus vult. Et ita mutatio ista interpretationis a Christi voluntate, ita nunc volentis et inspirantis dependet: sicut praeceptum ipsum quondam iuxta illius temporis convenientiam aliter practicatum, et propterea haec ligandi et salvendi potestas non minor est in Ecclesia, quam in Christo.

Quare universa catholica Ecclesia, et ad (nota) Petri cathedram conglobata, a Christo nunquam recedet, qui veritas est, cum qua Christus semper se mansurum pollicitus est. (Nota quae'nam Ecclesia possit modo sic, modo aliter expressum verbum Dei interpretari: nempe sanctissima cathedra Petri, et osculantes beatissimos pedes eius.)

Et consequenter in novo Testamento visum fuit post aliquot tempora irrationabile fore, quod in Sacris ordinibus existentes contraherent, similiter et solenniter voventes: quod si facerent, separandos esse: qui tamen ante, tanquam a Deo coniuncti, separari non potuissent.

Quare manifestum est, sicut non iudicabimus Deum eos coniungere, quos Ecclesia iuxta temporis qualitatem rationabiliter non iudicat coniungibiles, licet hoc idem alio tempore ante et prius rationabile iudicaverit, ut de prohibitione usque ad septimum gradum, licet etiam circa ipsas personas et qualitatem ipsarum nihil sit innovatum: sic et iudicamus Deum per praecepta aliquando data non aliud praecipere velle, quam quod. Ecclesia iuxta temporis conditiones rationabile iudicaverit verbo vel opere.

Forte cogitatis, in his dictis meis hoc dubium remanere, ex quo reprehensionis vestrae sumimus argumentum. Puta dicitis: De Ecclesiae potestate nemo Catholicus ambigit: sed quod illa veritatis columna sit, quae cathedrae Petri ac Romanae sedi adhaeret, nondum probatum est sufficienter. Iam hoc (nota, quis sit supra verbum Dei) per Scripturas ab illa Ecclesia approbatas, Augustinus in allegato loco et alibi, Hieronymus ad Damas. 24. quaest. 1. Haec est fides per Ambrosium, Athanasium, ac alios laudatos doctores et Ecclesias, a principio hoc ex ore Christi prolatum, Tu es Petrus, et super hanc petram: verum esse asseruit, docuit et praedicavit: et promissio Christi, quod inferi adversus ipsam nunquam praevalebunt. (nota) ad eam Ecclesiam, quae ad ipsam sedem tanquam primam unita est, pertineat, hactenus veraciter tenuit, licet non omnes in ea sede successive praesidentes in sanctitate prima perstiterint. Non tamen hoc cathedrae obfuit, neque obest, ut idem Augustinus in praeallegata Epistola scribit. Veritas enim cathedrae per Christum alligata est, quando dixit, Supra cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, quae dicunt facite: non personis, quia ait, Quae faciunt, facere nolite: credendum est, hanc sedem sacratissimam, quo ad locum etiam inexterminabilem. Et tamen, si caput Roma deficeret, ibi veritas Ecclesiae remanebit, ubi erit principatus et Petri sedes, modo praedicto. Et quia credita est potestas sacerdotio praeposito populo, Sacramenta ad finem salutis, prout convenientius iudicaverit, ministrare, etc. tunc patet praeceptum communicandi necessario esse conditionale, scilicet si animarum curam habenti visum fuerit.

Quare si universum sacerdotium, aut saltem maior pars cum cathedra Petri, quae secundum sanctum Cyprianum errare non permittitur a Deo, uno tempore sic, alio aliter, propter aedificationem Ecclesiae, aut baptizaret, aut Sacramenta ministraret, quia omnia haec fiunt ad Dei reverentiam, et animarum salutem, non potest ibi cadere deceptio, qualescunque fuerint personae (nota: Religio et Scriptura est plumbea regula, hat eine we chsene nasen.

Noluit Christus eos astringere, quin convenientibus verbis, iuxta locum et tempus in aedificationem Ecclesiae uterentur. Ministerium enim eis creditum respiciebat aedificationem Ecclesiae: et ad illum finem, salva veritate fidei, sine qua nemo potest esse membrum Christi, et de corpore eius, quod est Ecclesia, omnia potuerunt Apostoli, et possunt successores. (Nota, nota benissime). Ait enim Cyprianus: Manente concordiae vinculo, et perseverante Ecclesiae catholicae individuo Sacramento, actum suum disponit unusquisque Episcopus, rationem propositi sui Domino redditurus.

Ex praemissis constat, quod tota catholica Ecclesia non potest ad literam Scripturarum obligari, licet semper ad spiritum: quando enim litera non servit aedificationi et spiritui, recipit id quod magis servit Spiritui. Non est igitur litera, quae per tyrannum penitus deleri posset, de essentia Ecclesiae: sed Spiritus est qui vivificat. Quare nec mirum, si praxis Ecclesiae uno tempore interpretatur Scripturam uno modo, et alio tempore alio modo. nam intellectus currit cum praxi. Intellectus enim (scilicet Papae, et eius mancipiorum) qui cum praxi concurrit, est Spiritus vivificans. Ecclesia igitur sicut recipit Scripturam, ita et interpretatur. Sequuntur igitur Scripturae Ecclesiam, quae prior est, et propter quam Scriptura: et non e converso. Et qui ad hoc non respexerunt, impugnarunt Ecclesiam frustra, et se segregarunt ab Ecclesia. Et haec pertinax segregatio, per quam quis sensum suum, quem habet de Scripturis, praeponit Ecclesiae, haeresis Graece dicitur.

Adhuc forte diceret aliquis: Christus dixit, Hoc facite in meam commemorationem. Praecipit igitur, Sacramentalem communionem fieri in sui memoriam. Non negamus praeceptum Christi esse, ut haec sic fiant in Ecclesia, uti ipse fecit, et sic fit per successores illorum, quibus praecepit, etc.

SENTENTIA IURIS CANONICI DE ABSOluta potestate Papae.

De plenitudine potestatis Papae plurimi recentiores scriptores grandia declamitant, praesertim ipsimet Pontifices in suo Canonico Iure, quod ille solus debeat iudicare de omnibus et contra nemo de illo: quod habeat plenitudinem potestatis: quod habeat omnia iura in scrinio suo pectoris sui: quod sit supra Concilium et Ecclesiam: quod nemo debeat dicere, cur hoc aut illud facis, quia sit ei pro ratione voluntas: quod habeat utrunque gladium: quod sit Dominus totius mundi, quod sit:

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.