Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 797 --

34 modo per Synthesin a primis elementis, causis aut fontibus progreditur. Atque hisce modis ac mediis filius Dei suum suique patris regnum erigit ac instaurat, destruendo nempe serpentis caput, ac regnum suumque ac patris verbo, Spiritu sancto et potenti efficacia promovens et absolvens, usque dum omnes suos adversarios plenissime sibi subiiciat, ipseque Ecclesiam et sese patri submittat ac offerat, ut ille sit omnia in omnibus, sicut mox initio in prima illa creatione fuit, et multo etiam gloriosius maiorique cum maiestate.

Nec mirum est, Sacras literas historice tradi. nam et methodus utriusque est Synthetica, et pleraque sunt in eis historica, aut res gestae. ut, Creatio, lapsus, legislatio, promissionis datio, doctrinae ac sacramentorum totiusque religionis constitutio, hominum vocatio, incarnatio, passio, resuscitatio, et extremum iudicium. Quae per synthesin commodissime, suoque naturali ordine exponuntur.

Omnibus autem hisce coniunctionibus Loci, qui ibi tractantur, veluti tituli quidam in tabella super scripti sunt, ut intuenti apparet.

Sunt porro in omnibus hisce compositionibus Dei ac hominis, veluti quidam contractus, mutua officia, aut rerum communicationes, in quibus alias Deus homini, alias contra homo Deo, aut etiam uterque alteri aliquid boni, malive dat, exhibet, aut offert.

Nam primum Deus dat toti rerum creaturae ipsum esse, seu mundum creat.

Deinde dat homini legem naturae, eum ad imaginem suam formans, et simul etiam externam legem eidem proponens de vetita arbore: et homo vicissim Deum agnoscit, ac veluti viva quadam imagine, aut purissimo speculo divinae factei lucem refrigente et referente, eum repraesentat ac honorat.

Tertio ac quarto, homo Deo facit iniuriam sua inobedientia: et Dei imaginem foede corrumpens, aut potius abiiciens, et contra satanae horrendam larvam induens, fit Dei hostis, et satanae mancipium. Unde porro varia peccata oriuntur. Et contra Deus homini, ut ita loquar, dat iram, mortem, et alias tristissimas calamitates.

Quinto: Deus nihilominus dat homini legem, minasque atroces proponit, urgens eum flagitando obedientiam, eumque iniustitiae convictum horrendis comminationibus perterrefacit et conterit.

Sexto, Deus largitur Filium suum mundo aut humano generi. Ipse etiam vicissim mundi nomine Patri sese offert, ut expiet nostram iniustitiam, legi ac iustitiae Dei satisfaciat, nobisque Deum placet, tollat peccatum et mortem, restituta iustitia et vita, fitque noster perpetuus apud Deum sacerdos, qui pro nobis perpetuo Patrem oret et interpellet merito et precibus.

Septimo, Deus dat homini promissiones in verbo et sacramentis, de hisce Christi beneficiis. Et contra, homo θεοδίδακτος dat aut tribuit fidem Deo, credens eius promissionibus.

Octavo, Deus dat aut imputat homini iustitiam aut meritum Filii sui, tribuit ei pacem cordis, seu bonam conscientiam. Donat item Spiritum sanctum, et renovationem aut reformationem, seu novum cor, eumque ad bona opera condit.

Nono, homo instauratus, Deo offert novam obedientiam, amorem, timorem, gratitudinem, celebrationem, et alia bona opera, totamque hostiam viventem. Sicque instar Lunae a Sole illuminatae, acceptam caelitus lucem reflectit in Deum et homines, glorificando Patrem caelestem, et iuvando proximum.

Decimo, Deus homini mortuo dat vitam, eumve resuscitat, et plene restaurat ad suam imaginem, cum iudicat, ac vita et gloria aeterna ornat.

Postremo, homines resuscitati Deo dant gloriam in perpetuum: impii quidem cum diabolis inviti, gementes et eiulantes: pii vero cum sanctis angelis volentes ac laeti, Te Deum laudamus, concinunt.

Sic Synthetica Theologiae methodus (quae ei maxime propria est) incipit a Deo, tanquam simplicissime elemento, prima causa aut motore: eumque varie cum homine componendo progreditur: donec ad ultimum finem, id est, ad eundem Deum perveniat, iuxta illud Rom. 11. Ex quo, per quem, et in quem omnia: quae est brevissima et Synthetica Theologiae summa. Nam EX Deo cum alia omnia sunt, tum in primis homo ad eius imaginem conditum: PER ipsum omnia bona fiunt, praesertim in religione et reb. spiritualibus: et denique IN eum, tanquam ultimum finem, summumque bonum, tendit, in eoque desinit, et acquiescit. Et sic Deus tandem est, eritque omnia in omnibus: cui gloria et honos in secula, Amen.

Secundum hanc methodum progrediuntur (quod ad totum corpus attinet) Catecheses, Institutiones, Loci, et omnino pleraque doctrinae huius compendia. Est enim ei, ut dictum est, commodissima. nam semper posteriora sua natura, et etiam nunc serie, ex prioribus oriuntur, dependent ac intelliguntur.

DE SECUNDA AUT ANALYTICA METHODO.

Methodus Analytica, prorsus contrarium cursum et ordinem Synthesi tenet, Inde haec incipit, ubi illa desit: et contra, ibi desinit, ubi illa incoeperat. Nam ab ultimo fine aut opere cuiusvis artis, scientiaeve incipiens, retro per causas aut media, et omnino per antecedentia ad prima initia aut fontes regreditur.

Licet igitur Theologia commodissime per Synthesin tradatur, tamen et Analyticam methodum aliquo modo recipere posset, ut adiuncta Tabula testatur. Finis enim Theologiae, de quo nos miseri homines maxime angimur, est VITA aeterna: sicut ille ex Christo quaerit, Domine quid faciens VITAM aeternam possidebo? Hic quidem finis bonorum aut beatitudo nobis pene natura notus est: sed de causis, mediis, aut viis eo ducentibus praecipua est quaestio. Alius enim alias monstrat: alius agnum Dei, alius lupum satanae, etc.

Proximae tamen eius causae, aut (ut ita dicam) accessus adhuc nonnihil notiores sunt. Nemo. n. ferme dubitat, quin proximae causae vitae sint, Dei favor, et nostra perfecta iustitia. Verum horum felix est, qui potuit cognoscere ac tenere causas. Sunt autem proximae hae quatuor. 1. Propitiator, qui SOLUS haec bona, id est Iustitiam et gratiam Dei nobis, obediendo et patiendo parat: 2. Promissio in verbo et Sacramento, quae SOLA ea offert. 3. Fides, quae SOLA accipit. 4. Contritio, qua est quiddam, quod necessario fidem praecedit.

Contritionis causa est, cognitio peccati ac ira. Eius autem, Lex: cuius postremo, Deus. Fidei causa est Verbum, Sacramenta et Spiritus, quae sunt a Deo. Promissio est per verbum et Sacramenta, quae itidem sunt a Deo. Christus haec bona nobis comparans, est nobis a Deo donatus: sed ipsa bona nobis contingunt ex eius merito et applicatione. Meriti causa est exinanitio, obedientia, et passio

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.