Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1170 --

407 quid hic vocent Ecclesiam, dicunt synodum. Si porro urgemus quid hic nominent Synodum, dicunt Pontificem eiusque legatos, et reliquos ab ipso in certum locum convocatos. Sic sub nomine ac praetextu Ecclesiae, dogmata, verbum ac decreta impii istius Pontificis, viventis Dei decretis et verbo praeferuntur. An non est hoc sese efferre supra viventem et omnipotentem Deum?

Quod autem ad dictum citatum Augustini attinet, dupliciter alicui creditur ac obeditur: vel ut vero ac summo Domino, qui proprie ius mandandi ac prohibendi habeat, quique suo nomine aliquid mandat, idemque etiam mox prohibere, si ei videatur, potest: vel ut testi ac ministro, qui non suo nomine suave autoritate venit aut aliquid praecipit, sed summi illius Domini mandatum subditis ipsius indicat. Ibi enim vere dici posset, Regi hoc aut illud nobis suis subditis praecipienti non credidissem, nec obedissem, nisi eius ministro credidissem. Si enim non fuisset fide dignus minister testatus, hoc aut illud vere esse regis mandatum aut voluntatem, qui potuissem regi in eo obedire? Potest ergo et debet fidus praeco aut alius minister testari, quidnam vere Rex mandarit, et ipsi testi in eo credendum est. Sed non potest aut debet idem minister ad subditos dicere: Etiamsi Rex hoc prohibuit, illud vero mandavit, tamen ego volo ac iubeo, ut hoc quidem prohibitum faciatis, illud vero mandatum omittatis. Hoc enim esset, se supra Regem eiusque edictum efferre.

Sic si Ecclesia non esset testata hosce sacrarum Literarum libros vere esse a Deo humano generi traditos, et unicam verae pietatis normam propositos ac impositos omnibus, posset aliquis suspicari, esse conscriptos ab aliquo impostore, aut alioqui incertae fidei homine. In hoc porro genere non tantum Ecclesiae credimus, sed et Iudaeis, saltem de veteri Testamento: quin etiam suo quodam modo et Mahometo ac Turcis ac Iudaeis de novo Testamento. Testantur enim et ipsi de Christo, quod certo fuerit talis aliquis magnus propheta, qui talia quaedam docuerit et fecerit, etc. Quorum testimonium, qualecunque est, vel ob hoc multum valet, quod in hanc partem non possunt esse suspecti, tanquam in gratiam nostri aut religionis huius quicquam falso testentur, iuxta proverbium de domestico teste, etc. Verum postquam Ecclesia agnovit et testata est, quinam libri vere a Deo traditi sint, et quinam sint suppositicii: nullo modo porro habuit ius prohibendi, ne credamus veris Dei libris, aut mandandi ut credamus falsis a satana et impiis compositis. Hoc enim esset, se supra Deum efferre.

Nullo igitur modo vel Ecclesia, vel quisquam alius propterea est supra Scripturam, aut supra aliquod mandatum, quia dicitur de eo testari, aut quia ei de eo testanti creditur. Sed si ius haberet tollendi aut prohibendi quae in Scriptura Deus mandat, aut praecipiendi quae ille vetat: tum vero vere esset non tantûm supra Scripturam, sed et supra ipsum viventem Deum. Quam Antichristianam Luciferi ambitionem et superioritatem, seductores ac Monachi Papae et Romanae synagogae et conciliabulo furenter vendicant.

Olim regum praecones, et nunc Heroldus Caesareus affert alicui principi aut civitati Caesaris mandatum, et potest ac debet testari Caesarem hoc mandare, illud vetare. Postquam autem hoc fecit, si diceret, Ego tamen sum supra Caesaris edictum aut mandatum, ideo mandata Caesaris prohibeo, et vetita mando: hoc vero esset se supra Caes. Maiest. efferre, talisque praeco et Heroldus extremo acerbissimoque supplicio afficeretur. Talis prorsus honos et isti impiae synagogae conciliabuloque eiusque Antichristo continget. Testis non est Dominus rei testatae, sed minister: sic et Ecclesia Scripturae aut verbi Dei.

Haec sententia dicti Augustini ut verissima mihi semper placuit: sed reperi nunc primum eandem in Michaelis Medinae regis Hispaniarum theologi volumine Venetiis impresso, cuius verba adscribere operaeprecium censui.

Quanquam mihi, dum Sanctarum scripturarum dignitatem expendo, nunquam haec Scripturarum et Ecclesiae comparatio probari potuit, tantum abest, ut hic duabus postremis sententiis, quae Ecclesiam eisdem scripturis canonicis praeferunt, ex animo faveam. Nam quod ex hoc Augustini dicto, Evangelio non crederem, si Ecclesiae non crederem, priores Ecclesiae quam Scripturarum maiorem authoritatem persuadere conantur, prorsus est futile. Et ut hanc eius loci interpretationem, quam hi haeretici a catholicis in angustias coerciti omnino contra mentem et animum Augustini comminiscuntur, omittam, profecto ex eo, quod Ecclesia canonica Scripturas ostendit, et eas a falsis discernendi potestatem exercet, eam eisdem Scripturis authoritate praestare infirme colligitur: nisi etiam is qui inter hominum confertissimas turbas mihi regem ostenderet, potioris etiam quam rex ipse authoritatis habendus esset: aut nisi Mosaica lex, quae Christi et Evangelici status fuit index, iuxta illud, Si crederetis Mosi, crederetis et mihi: et illud, Scrutamini Scripturas, quia illae sunt, quae testimonium perhibent de me, etc. maioris esset authoritatis quam Christus, aut Christi Evangelium, quod est absurdissimum. Enimvero Ioannes Baptista Christo testimonium perhibuit. Fuit enim homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, et omnes crederent per illum: neque tamen continuo Christo fuit maior aut aequalis. Moses et Helias simul cum nube et caelesti voce, Christum esse Messiam, et eundem cunctis mortalibus quasi caelestem praeceptorem audiendum testificantur: neque tamen protinus maiores aut aequales sunt Christo. Denique stella, pastores, Magi, Anna et Simeon, qui omnes Christo detulerunt testimonia, ut generis humani redemptor verusque Messias agnosceretur ab omnibus, non sunt Christo ipso potiores.

Sic Ecclesia est nobis (fateor) causa credendi, hunc aut illum librum esse divinum, non tamen cum ipsa eadem Scriptura authoritate contendit, quemadmodum neque harum authoritas cum Christo erat ullo pacto conferenda. Ostendit notarius, publicusque tabellio, hanc aut illam scripturam esse regis, atque ita ostendit, ut illi tantam fidem adhibeamus, quanta humana negotia postulant: quis tamen tam insanus, ut tabellionis authoritatem, cum regii, aut cum imperatorii scripti authoritate componant? Ex Augustini igitur dicto, non aliud, quam quod in praecedentibus astruximus, elici potest: nimirum et in libris canonicis dignoscendis, et in eorum interpretatione, ac perinde in sacrae religionis dogmatibus

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.