Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1161 --

398 ut inde et sanorum verborum ac doctrinae formam colligat, et spiritum Domini hauriat: et inde ita ditescat, ut possit esse eruditus scriba in regno caelorum, proferens auditoribus instar distissimi ac diligentissimi patrisfamiliâs ex utroque Testamento vetera et nova, ad omnemque eorum utilitatem ac necessitatem accommodata.

Hoc enim si feceritis, vos eritis arbores virentes secus decursus aquarum plantatae, et ferentes salutares fructus in tempore suo: vos eritis habitacula et templa viventis Dei, ad quos ille veniet, et in quibus mansionem faciet. Vos eritis, teste Christo, lumina mundi, hîc quidem plurimis ad vitam praelucentia, eosque, ut Daniel dicit, iustificantia: in altera autem vita instar solis ac lunae in regno caelorum, teste Paulo, lucebitis ac praefulgebitis.

Dominus Deus circumcîdat et aperiat corda nostra, ut Israelitarum et Lydae, detque nobis intellectum sacrarum Literarum, ut suis dilectissimis Apostolis: aperiat etiam os nostrum, et confirmet corda nostra, ut et vere intelligere, ac libere animoseque loqui maximo cum fructu de testimoniis Dei, coram regibus, principibus et populis possimus, et non confundi ad gloriam nominis sui, et miserae Ecclesiae suae exaedificationem, Amen.

Rogatus a quibusdam amicis et φιλομαθέων , aut cupidis discendi iuvenibus, ut aliquid sibi in hoc meo exilio et ocio in Sacris praelegerem: non potui eis omnino id officii honeste recusare, ac nec volui quidem, quandoquidem etiam divino mandato de iuvando proximo, et amplificando regno Christi, ad idem astringor et compellor.

Movit me ad eam rem quoque non parum tum vocationis divinae obligatio, quae singulos homines ad aliquod certum et hominum societati utile genus vitae destinat ac ordinat, et aliquibus etiam donis et dotibus instruit, in qua nos vult permanere. Quae profecto non mox pro arbitrio aut libidine potentum huius mundi nos pro libitu, rationalium calculorum instar, modo extollentium, modo deprimentium, incipit, desinit ac concidit, praesertim in Ecclesia et religione.

Denique impulit me proprii profectus utilitas. Omnia enim dona dotesque, artes et scientiae exercitio quidem crescunt, et ferri instar splendescunt: intermissione vero refrigescunt, languescunt, et quasi plane emoriuntur. Sicut ille praeclare de toto hoc genere inquit:
Vidi ego quassatas mota face crescere flammas:
Et vidi nullo concutiente mori. Est vero moris in Academiis initio lectionum aliquid praefari, quod cum ipso genere scripti lectionisque conveniat, et auditorum animos ad sequentem institutionem incitet ac praeparet. Quem ego iam, licet nequaquam vituperem, non tamen prorsus sequi necesse habeo, cum nec in Academia nunc verser, nec publice, sed prosus privatim, meoque arbitratu legam. Vera nihilominus illud Isocraticum, ἐαν ἔσῃ φιλομαθὴς, ἔσῃ καὶ πολυμαθὴς : et vulgatum proverbium, Nihil est difficile volenti, considerans, utiliter me facturum opinor, si aliquid adhortationis ad haec studia scholasticarum Theologiae explicationum initio huius conatus erga iuniores adhibuero, eosque ad hoc pientissimum exercitiorum genus oratione mea incitavero.

In quam sententiam aut docendi morem praeclara est divi Pauli admonitio, qui Coloss. 3 inquit: Sermo Christi habitet in vobis opulenter cum omni sapientia. Docete et commonete vos invicem cantionibus et laudibus, et cantilenis spiritualibus, cum gratia canentes in corde vestro Domino. Non satis habet tantus Apostolus nos uno tantum quodam modo, ut vel solis concionibus, vel sola librorum inspectione, verbum Dei tractare ac discere: sed omnino vult id fieri opulenter in omni sapientia, etiam mutuis admonitionibus, seu institutione canendo et psallendo Domino ex animo.

Eadem de causa etiam idem tam varia doctorum divinitus Ecclesiae donatorum genera Ephes. quarto recenset: ut ostendat, Christum velle doctrinam suam multipliciter copioseque in Ecclesia tractari. Nec obscurum est, Dominum ipsum alio quondam docendi genere usum esse, cum privatim suos discipulos, sive illos intimos duodecim, sine etiam illos septuaginta, quos tanquam quosdam Theologiae candidatos ad venturas functiones magno iudicio selegerat, instituit. Et iterum alio, cum ad vulgus conciones habuit, sicut ipsemet testatur, non semel privatim eos instituendo ac dicendo, illis demum esse caelitus datum, ut omnia mysteria clarius percipiant, quam reliquum vulgus.

Nec dubito prophetiam et prophetas, quos Paulus 1 Corinth. 12 et 14 discernit a pastoribus et exhortatione, ac sermone sapientiae et scientiae: proprie indicare hanc scholasticam, eruditioremque expositionem sacrae Scripturae. Baptista quidem omnibus concionabatur, numerosissimumque vulgus ad eum confluebat: sed habebat idem etiam peculiares quosdam discipulos, perpetuo lateri suo adhaerentes, quos sedatiore, magisque assidua et perspicua quadam docendi ratione instituebat.

Quare dubium esse non potest, divinitus ita institutum ordinatumque esse, et semper inde ab initio in populo Dei fuisse, ut vera religio ac verbum Dei non tantum concionibus populariter, sed et lectionibus, seu scholastica illa, eruditioreque tractatione exponeretur ac doceretur.

Dixi de aliquibus tantum Scripturae testimoniis, hoc genus docendi sacra confirmantibus ac comprobantibus, mox et de pluribus per occasionem dicturus. Moveat autem nos et veteris Ecclesiae exemplum, quae ubique in frequentioribus civitatibus non tantum concionatores, sed et lectores habuit, ut praesertim Alexandriae, Antiochiae et Hierosolymis: quarum Ecclesiarum etiam celebres lectores nominantur Panthenus, Clemens, Origenes, et alii.

Testantur eandem consuetudinem etiam collegia canonicorum et veterum monachorum, praesertim Benedictinorum, quorum bibliothecae omnibus bonis libris refertae: et nomina ipsa officiorum, scholastici, cantoris, praepositi et decani abunde ostendunt, ad quasnam functiones initio ille hominum ordo tantis sumptibus ac privilegiis constitutus ordinatusque fuerit.

Extant etiam nunc passim in vetustioribus bibliothecis Germaniae, idque (quod etiam magis mirêre,) in illis incultioribus Vuestphaliae partibus fragmenta Graecorum codicum, quae ego ipsemet coram vidi, et in manibus habui. Corbeiae ad Vuisurgim vidi fragmenta mapparum Graecarum et Lexici in cortice scripti.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.