Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1157 --

394 Plurimos denique caecus quidam amor rapit, ut aliquem suum praeceptorem, eiusque scripta admirentur. Qui si interrogentur, cur eum scriptorem tam magnifaciant, ac perpetuo lectitent? perinde id nequeant dicere, ac Martialis, qui in quodam Epigrammate fatetur, se et odisse quendam extreme, et tamen odii sui rationem causamve reddere minime posse.

Ex hoc vero perverso diversorum praeceptorum et ipsorum scriptorum amore, caeca prosopolepsia aut etiam prosopomania, non tantum neglectio sacrarum Literarum, sed et tetra, impia, perniciosaque schismata in Ecclesia Dei exoriuntur.

Accidit in hoc genere profecto prorsus idem, quod apud Graecos inter Philosophos, postea apud Corinthios, et denique olim in Ecclesia, praesertim apud Pontificios usuvenerat: ubi dum alius vult esse Thomae, alius Scoti, alius Occam, alius Bonaventurae, alius angelici, alius subtilis, alius Seraphici, et denique alius aliorum scriptorum admirator ac sectator: non tantum sacras Literas neglexerunt, sed etiam in varias sectas distracti fuerunt, plurimumque turbarum ac scandalorum Ecclesiae et pusillis Christi dederunt, et denique a vera sanaque Theologia prorsus aberraverunt. Quod genus exitialis pestis, ne adhuc potentius in nostris Ecclesiis invalescat et ingravescat, cum omnibus confessione ac precibus, tum vero praesertim eruditioribus in Ecclesia Dei doctoribus serio gravissimis admonitionibus castigationibusque pugnandum esset.

Huic noxiae calamitati illa prorsus vicina cognataque est, quod, sicut in omnibus aliis artibus liberalibus et illiberalibus, operibus ac conatibus omnes quam minimo labore ac tempore ad metam propositumque finem pervenire conantur: ita hîc quoque compendiariam viam plerique, aut curtationem (ut ille inquit) magno studio omnibus votis affectant.

Sic enim sentiunt, secumque suaviter ratio cinantur aut potius somniant, varios iam esse libros, ut Postillas, Institutiones, Enchiridia, Locos, Catechismos, Methodos, Compendia et similes, in quos si translatum, quicquid usquam boni in sacris Literis contineatur: idque tum ordine, tum sermone ita sibi apto, ut ibi summa facilitate omnia necessaria plena manu haurire, et in sinum suum infundere queant, quae in sacris Literis veluti frustulatim ingenti labore vix colligerent. Quare ambages sacrarum Literarum minus curandas esse censent: sed tantum in solis illis suis compendiariis scriptis diu noctuque versantur, eaque institutione Theologiam audacter metiuntur. Quod ibi non reperiunt, aut etiam aliter ac ibi est, reperiunt, id aut non necessarium, aut etiam noxium perniciosumque esse autumant, contendunt et vociferantur, quantumvis id ex sacris Literis manifeste confirmatum demonstratumque esse clare viderint.

Prorsus ergo ita nostra tempestate, praesertim a morte viri Dei Lutheri, incipiunt sese studiosi ad ista compendia convertere, et diligentem sacrarum Literarum lectionem negligere, ac olim regnantibus Sophistis aut Sententiariis, praecipue M. Sententiarum, et varias Commentariorum summas, Pantheologias, Specula et similia scripta lectitabant, eis inhaerebant, ac prorsus immorabantur, et quasi etiam immoriebantur.

Non hoc eo dico, quod vel totum hoc genus scriptorum aut studii improbem, vel etiam separatim aliquod bonum scriptum damnem, quae et Dei munus et utilia Ecclesiae esse iudico: sed ut improbem abusum eorum scriptorum, pravumque quorundam iudicium, qui suum cuique locum non tribuunt: nec quem ex unaquaque re usum et quomodo accipere debeant, vel ipsi attente considerant, vel etiam alios modeste dicere patiuntur. Non mox, qui rerum bonarum abusum reprehendit, res ipsas damnat: nec qui aliquod summo loco esse non patitur, mox ei etiam debitam laudem detrahit, eamve suo gradu deturbat. Qua stolida simul et impudenti calumnia nos hodie Pontificii hostiliter appetunt, dum dicunt nos divam Virginem aliosve pios homines, et ipsa quoque bona opera vituperare, dum eis locum mediatoris tribui non patimur?

Dicet ergo aliquis, quem igitur tu tandem locum, fructum aut utilitatem ex talibus libris petendam, quam etiam operam, studium aut tempus illis tribuendum censes? R. Methodici libelli cum omnium aliarum scientiarum, tum et Theologiae summam praecipuorum capitum compendio, recto ordine, sermone et tota forma suae aetati conveniente, iuventuti discentibusve proponunt. Id hominum praesertim rudium menti memoriaeque cumprimis convenit ac utile est. Cum enim ea non tantum finita, sed et prorsus imbecilla infirmaque sit, finitum quid, ordinatum et compendiarium flagitat, et oculis animoque complecti cupit: ut praeclare Aristoteles in sua Poetica disputat.

Quare in omni institutione illud initio utilissime praecipitur, ut primum a perspicuis, auditorique notioribus ac facilioribus initium faciamus. Deinde ut primum, quoad fieri potest, brevem totius rei summam, compendium, argumentum aut ideam auditori proponamus.

Quamobrem et initio pueris breves catecheses proponimus in Ecclesia et scholis, et in Academiis studiosae iuventuti institutiones aut etiam Methodos uberiores. Nec id nunc tantum fit, sed et olim primitiva Ecclesia longo tempore factitavit, donec tandem praevalente desolatrice Antichristi abominatione aut apro syluestri, (ut eum Psalmista vocat) adeo haec ratio institutionis fuit abolita, ut etiam ipsa significatio vocis Catecheseos aut Catechumeni ignoraretur. Nec solum synceri doctores talem docendi rationem secuti sunt, sed et ipsi sacri scriptores, ut D. Paulus in Epist. ad Rom. et ad Galatas fecit: quod postea clarius dicetur. Istam ergo laudem habent Methodicae scriptiones, quod tanquam chiragogiam aut manuductionem quandam praebent, veluti imbecillo puero manuductionem praestare solemus: et rudem mentem nonnihil formant, ac quasi caliginem quandam ab oculis eius extergunt, quo postea maiori cum fructu in sacris Literis versari, et omnia cognoscere perspicue, et fideliter meminisse queant.

Dixi de utilitate Methodicorum libellorum in Theologia, quibus tantum tribui, ut neminem putem suspicaturum, haec me quasi aemulatione disservisse. Nunc autem vice versa consideremus ipsas Sacri codicis laudes utilitatesque quas ille prae omnibus aliis scriptis huius scientiae habet.

1 Primum, solae ipsae sunt a Deo ipso, idque immediate traditae. Nam etsi omnia in universum bona, nedum sana piorum Theologorum scripta sursum a patre luminum proficiscantur: tamen sacrae Literae

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.