Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 793 --

30 obtinenda concipiunt, ac revera veniam consequuntur. Omnes igitur tam boni quam mali, ex Evangelii et legis praedicatione fructus amplissimos percipiunt. Unus quoque ac idem vere pius habet in se tum veterem Adamum lege domandum, tum novum Evangelio vivificandum.

5 Exempla, in quibus doctrina Evangelii et legis coniunctim explicantur, passim fiunt obvia. Isaias cap. 1. magno spiritu et gravi oratione carpit Iudaeorum vitia, quae pars ad legem pertinet: sed eodem capite attexit de Evangelio, quae sunt consolatoria: Venite quaeso, ut nostram agamus causam, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix albescent, etc. Ioan. 1. Lex per Mosen data est, gratia et veritas per IESUM Christum exorta est. Ubi Evangelista illustrat Evangelii amplitudinem, ex collatione eius cum lege. Christus in concionibus, Apostoli in epistolis, post obiurgationes ponut quae animos blande invitant solanturque Meminerint igitur pii tyrones, ut in scriptis Prophetarum, in historiis, denique in quibuscunque tam veteris quam novi instrumenti libris, assuescant apte distinguere, quid ad Legem, quidve ad Evangelium pertinens dicatur. Ingentem lucem multis locis recte intelligendis distinctio ista allatura est.

6 Puerilis est error, suspicari, libros legales nihil continere quod ad Evangelium spectet: rursusque, libros Evangelicos nihil complecti ad Legem referendum, cum illa ubique mixtim tradantur.

7 Trita ac nota est, Dei beneficio, divisio totius Legis in Moralem, Ceremonialem, et Iudicialem: quarum duae posteriores partes penitus sunt abrogatae: nisi quod aliquid tamen utiliter docent, ac praesertim Ceremonialis, quae nobis egregie pingit Christum, eiusque beneficia. At Moralis, cuius brevis summa Decalogus est, perpetuo durat, ut quae nobis Deum ipsum pingit, ac in imagine eius initio nobis est insculpta, et post renovationem denuo cordi inscripta, ad quam etiam praestandam nunc denuo conditi sumus: Ephes. 2. Sumus tamen et ab hac aliquatenus liberati, nempe ut persolvente ei semper pro nobis Christo, intervenienteque condonatione debitorum ascriptorum, illa nos credentes damnare non possit. Sed de hoc alibi prolixius disseritur.

8 Quomodo vel ceremonialia praecepta moralibus cedere, vel contra etiam moralia ceremonialibus, aut etiam secunda tabula primae debeat, dictum est supra prolixius, ut hic repeti non attineat.

9 Alia praecepta in tota lege proposita sunt omnibus hominibus, alia tantum certo ordini, alia denique tantum singulis aliquibus. Omnibus mandatus est verus cultus et dilectio Dei ac proximi. Solis gubernatoribus utriusque ordinis, ut recte gubernent. Soli denique Abraamo, ut filium sacrificet: Moysi, ut populum educat: solis Israelitis tempore Mosis, ut Aegyptios spolient: Sauli, ut Amalekitas interficiat, etc.

10 Alia mandata adstricta sunt ad aliquas certas circumstantias, aut etiam conditiones: ut omnia ceremonialia ad certum tempus, sabbatum et praecipua festa ad certos dies, etc. Alia vero, ut Moralia, ad omne tempus.

11 Solent tamen aliqui distinguere moralia, ac dicere, quod negativa quidem praecepta obligent semper, et pro semper: affirmativa autem semper quidem, sed non pro semper, aut ad semper: hoc est, malum semper omittere debemus, at bona facere (ut dare eleemosynam, aut quid simile) non semper possumus. Interdum etiam parentibus ac magistratibus divino mandato obedientiam honoremve negare cogimur, quando quidem sua authoritate ad impietatem abutuntur, nostraque obedientia similiter abuti vellent. Posset quidem eludi haec Regula aut distinctio, quod et affirmativa requirant proprie cor, quod semper obedire debet, ac suo quodam modo potest, etiamsi actio non semper praestetur: et negativa habent suas exceptiones, ut cum occiditur reus, aut etiam odio habetur parens. Sed tamen praestet sane quem potest usum praedicta admonitio.

12 Evangelium est idem quod promissio vel exhibita, vel exhibenda de Christo, eiusque beneficiis. Paulus ad Gal. vocat promissionem, quia eam cum lege confert, ut olim tradita fuit Abraamo. Rectius sane in veteri Testamento Evangelica doctrina vocata fuit promissio, aut etiam prophetia: quia ventura aut exhibenda bona, nempe benedictum semen, eiusque benedictionem, promisit praedixitque. At postquam illa promissa bona exhibita sunt, rectius dicitur Evangelion, aut laetum nuncium exhibitae praestitaeque promissionis. Cum enim aliqua bona contigerunt, dicuntur laeto nuncio, aut (ut vulgo dicimus) bonis novis nunciari. Quod discrimen appellationis utile fuerit observasse, cum ad multos alios usus, tum etiam ad animadvertendam consonantiam Veteris et novi Testamenti. Sed nunc de promissione dicamus.

13 Distinguit Augustinus super Exodum quaest. 92. et super Num. 33, legales promissiones ab Evangelicis, dicens: Legales polliceri tantum temporaria, et carnalia bona: Evangelicas vero spiritualia, futura ac aeterna, quam distinctionem etiam hoc tempore quidam mordicus retinent: ac sane aliquatenus illa ferri posset, praesertim si exitum aut praxim consideremus: quia tantum temporaria bona per legem contingunt: sed si ipsum ius consideremus, non possumus negare, Legem esse datam ad vitam: et quod, qui fecerit ea, vivet in eis, sicut Christus ait: Hoc fac, et vives.

14 Verior tamen et utilior distinctio est, quod Legis promissiones sint conditionales, flagitantes plenissimam obedientiam, praesertim ad obtinenda Spiritualia ac aeterna bona: Evangelicae vero sint sine conditione ac gratuitae, sicut Paulus eas confert, Rom. 10.

15 Plerisque promissionibus temporalibus adiunctae, aut quasi subintelligendae sunt etiam spirituales: quae nisi subintelligantur, non videntur omnino consistere promissiones: quia si exactius examinentur, non perfectissime in hac vita implentur. ut cum dicimur centuplum recepturi, et cum toties piis res laetae et magna commoda in hac vita promittuntur. Sic Abraamo non tantum filius Isaacus promittitur, sed etiam sub nomine eius verus Meschias, verum illud benedictum benedicensque semen, Sic etiam sub nomine Salomonis extructuri templum, et Cyri liberaturi populum, promittitur Meschias. Sic sub nomine terrae Canaan, vita aeterna. Sic Psalmi de Davide aut Salomone, subinde

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.