Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1130 --

367 pene etiam novum, quod inde dependet et confirmatur, incertissimum nobis futurum esse, quod neque Spiritus sanctus, cum ob id ipsum scripserit, ut intelligatur, non, ut non intelligatur, concessisset: neque etiam Ecclesia, nullis plane firmis rationibus victa, concedere debet.

Sed iam etiam bellas adversariorum ratiunculas videamus, quibus tantam rem tam temere affirmare non dubitant. Ac primum, quod ad Rabinorum authoritatem attinet, non valde moveor eorum dictis, ut in alterutram demum sententiam pedibus concedam. Sunt enim omnino suae historiae ignari, praesertim eius, quae a destructione templi res eorum commemorat. Nec tamen ii omnes contra nos sunt, sed ferme praecipui quique eorum, ut Elias eos citat (qui his temporibus primus pestilentem hanc opinionem innovavit) magis nobiscum, quam contra sentiunt. Dicunt enim esse quidem vocales traditas una cum literis in monte Syna Mosi, verum ab Esra primum in libris notatas: quod probant ex octavo Nehemiae, qui tamen locus nihil ad rem facit. Sunt rursus alii, qui negant in monte Syna data puncta, ut Rabinus Abraham filius Esre, autor libri Elegantiarum, item autor libri Cozar. Verum, ut ante dixi, non est quod eorum authoritate moveamur, cum sint historiae ignari. Ne rationibus quidem eorum movebimur, quia nullius sunt momenti. Quid enim magis ridiculum dici potuit, quam quod dicunt, quia non omnia puncta habent nomina Hebraica (sunt enim quaedam Chaldaica) ideo statuendum, postea esse a Rabinis inventa? Quasi vero eorum Rabini, quos inventores punctorum volunt fuisse, Chaldaice scripserint. Est vero illa eorum chimera longe magis Hebraeo, quam Chaldaeo sermoni cognata. Sed illud est sciendum, nomina ista Grammatica saepe immutari, alii enim praeceptori sive commoditatis, sive etiam novitatis studio, alio nomine appellare visum est: ideoque aliquot vocales, accentus, imo et alia Grammatica vocabula plura nomina habent.

Sed omittamus Rabinos, videamusque et nostrorum quorundam rationes, inter quas potissima est, quod nomina propria in Graeca Latinaque versione multum sint diversa ab Hebraica scriptione. Item, quod quaedam aliae voces sint perperam versae: quod, ut ipsi putant, non accidisset, si eorum Biblia fuissent punctata. Igitur concludunt, neque Latinum, neque Graecum interpretem habuisse Biblia punctata: si autem ipsi non habuerunt, nulla fuerunt eorum temporibus adhuc puncta.

Hoc ferme est eorum praecipuum, vel et unicum argumentum, ad cuius nos singula membra ordine respondebimus. Primum, quod dicunt de nominibus pro priis, respondemus esse usitatissimum, ut quaevis lingua tum literata, tum illiterata, aliena pro pria nomina ad suarum aurium iudicium ita transformet, ut vix agnoscere possis, sint ńe eadem, aut omnino diversa: idque cum sit notissimum, iam pluribus pro bare omittemus.

Quod autem attinet ad vocabulorum quorundam versionem ineptam, mihi sane non tam punctorum inopia, quam aut eorum inscitia, aut etiam postea sciolorum scriptorumque depravatio in causa fuisse videtur. Nam adeo sunt quaedam depravate versa, ut si liceret inde argumentari, facile probare possemus, eos non solum vocales, sed nec consonantes, imo vero ferme nec textum quidem habuisse, cum ea perverterent, sed aegrorum tantum somnia scripsisse.

Quod si etiam concederem, neque Hieronymum, neque Graecos interpretes Biblia cum vocalibus scripta habuisse: num propterea sequeretur, nulla fuisse? Potuit enim fieri, ut cum tanta fuerit difficultas scribendi, praesertim Hebraea, propter tantum numerum notularum, nec facile quisque posset tantos sumptus facere, ut sibi curaret Biblia integre describi: putaverint multi, qui iam nonnihil profecerant, suaeque memoriae fidebant, sibi tantum consonantibus scripta Biblia satisfactura: eoque factum, ut cûm multi eiusmodi exemplaribus uterentur, tale aliquod in Hieronymi manus pervenerit: num propterea consequeretur, omnino nusquam extitisse Biblia vocalibus scripta? Ea sane ratione ne Chaldaica quidem Paraphrasis extitit: quia ipse eius nullam mentionem facit. Idem quoque de Graeco interprete dici posset, de quo, quis ille fuerit, nondum satis inter eruditos constat: quanquam ita depravate confuseque in Graeco textu, praesertim in Prophetis, multa legantur, ut diceres, eum omnino nullum textum habuisse, sed somnia tantum aegrorum chartis illinivisse, aut etiam studio multa corrupisse, nisi forte librariorum vitio illa tanta depravatio textus acciderit.

Nullius igitur momenti haec ratio est, neque quicquam affert, quod, non dicam demonstrare, sed ne verisimiliter quidem tantum probare possit, nullas vocales consonantibus additas tempore horum interpretum in Hebraica scriptura extitisse. Nostrae vero rationes, quas superius attulimus (ut quidem nobis videntur) certo certius convincunt, vocales iam olim apud Hebraeos una cum consonantibus in usu fuisse, minimeque linguae huius scripturam, quae aliis omnibus gentibus cognitionem literarum tradidit, ut ipsa adhuc nomina testantur, imperfectam fuisse. Sive enim inventionem characterum consideres, non est credibile inventores obscuriora, quorumque usus minor est, clarioribus, utilioribusque aut citius invenisse, aut magis amplexos esse. Imo adeo est impossibile eos vocalibus caruisse, ut ne hodie quidem quisquam possit scripta sine punctis legere, nisi in lectione punctata Bibliorum probe prius versatus sit: brevique cognitio illius lectionis interitura sit, nisi Biblia haberent, cuius lectione subinde, quomodo non punctata legenda sint, Lectores admonerentur. Sive Christi dictum perpendas, satis clare perspicies, eum id dixisse, ita ut est scripta divinitus, lataque Lex cum iodis (quod et ipsum vocale est) et apicibus, necesse est eam ratam impermutatamque in perpetuum permanere.

Quod autem insuper et incertitudo maxima sacrarum Literarum ex hac diabolica hypothesi sequitur: non ńe nos vehementissime extimulare deberet, ut pro contraria sententia, tanquam pro aris ac focis, depugnaremus? Neque enim ullo modo credendum, Spiritum sanctum docendi magistrum omnium optimum tam obscure, ac omnino certitudine omni carente, sicut daemonum oracula olim fecerunt, ratione caelestem doctrinam tradere voluisse. Non permittamus igiturullo modo hanc tam pestiferam opinionem in nostras Eccesias irrumpere, ex qua longe plus mali consequitur, quam ea prima fronte prae se ferre somnolentioribus videatur.

Nihil enim aliud agit ea fraude diabolus, nisi ut opinionem venenatissimam, recens ab ipso excitatam;

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.