Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1126 --

363 Sub finem huius argumenti varie sophisticatur, quid nomen Iehosua Christo contulerit, etc. Respondeo, Ipsi nihil contulit, confert autem nobis id commodi, ut indicet ipso statim proprio nomine, cur ad nos venerit, quidve nobis boni facturus sit, et quid nos de eo credere et ab eo quaerere debeamus.

Tertio dicit, a Luca narrari tanquam rem novam et miram, quod Iesus, priusquam nasceretur, ab Angelo sit hoc nomine nominatus. Fuisse autem hoc nomen Iehosua, tunc tam pervulgatum, ut si a psittaco fuisset pronunciatum, non fuisset mirum. Sed fatemur ipsum sonum nominis, aut aliquem eo notari, non fuisse rem novam. Verum novum ac mirum fuit, iam illum nasciturum, cui summo iure, id nomen ac reipsa conveniat, etiam Angeli testimonio, id est, qui revera esset futurus servator a peccatis, qualis nemo antea usquam in orbe extiterat, nec postea erat futurus.

Quarto ait, nomen יהוה Iehova antea fuisse ineffabile. Quare, ut effari posset, interpositum esse ש , factumque in de ישו .

Verum ut superius diximus, nusquam probat fuisse ineffabile nomen יהוה ante Christum, multo minus autem omnino probare potest, ש ideo interpositum nomini Iehova, ut inde fieret ישו Ieschu, pronunciarique possit. Probare tamen illud prius videtur, cum ait, ה saepe ex nominibus abiici, ne conspecta aliqua conspicua parte nominis Iehova, nomen Dei vilesceret, ut pro Iehoram dici Ioram: nisi quod paulo post non animadvertens sibiipsi contradicit. Affirmat enim hanc literam temere multis locis sine omni causa abiici: et cum omittitur, non desiderari eam, et cum exprimitur, non sentiri. Si temere ה litera saepissime abiicitur, non ergo potest probari, quod et ex aliquibus vocibus propterea abiiciatur, ne nomen Iehosua vilescat.

Quaero autem, cur nomen Iehova non fuit effabile? Num quia non licuit aut non potuit effari. Effari certe sonarique potest etiam sine ש , ut nemo dubitat. Ergo sequitur, quod non licuerit. Atqui si non licuit sonare id nomen, profecto litera ש nihil ei iuris afferre potuit.

Verum ego contra hoc praecipuum eius fundamentum claris et perspicuis rationibus probare possum, nomen Iehova fuisse effabile. Exod. 3 quaerit Moyses, inquiens: Cum venero ad Israelitas, ac dicam, Deus vester misit me ad vos: quaerent, Quod est nomen eius? quid dicam eis? Respondit Deus: Dic, IEHOVA misit me ad vos. Hîc diserte quaerit Moyses de nomine dicendo, indicando seu effando Israelitis, et Deus ei hoc nomen IEHOVA, ut eloquatur et indicet Israelitis, praecipit. Ergo fuit nomen dicibile et fabile, eloquibile. Quid enim alioqui totus textus sonat, nisi Quod nomen eius dicam? Dic hoc, etc. Ergo fuit nomen dicibile, fabile, etc. Aut et Moyses et Deus (si sic dicere fas est) nugatur, et dicere, significat hîc tacere, non effari. Adhaec quid sibi vult Deus, cum toties Prophetae mandat, ut dicat: Sic dicit Iehova, etc. Cur praecipit, ut dicat, sic dicere Iehovam, si omnino Iehova pronunciari effarique non potest? Certe quic quid scriptile, id et effabile est. Cur enim alioqui scribuntur, quae scribuntur literis sonum significantibus, nisi ut effari sonarique possint?

Denique quid ineptius est, quam dicere, hoc nomen scribi posse, sonari non posse? scriptione non profanari, loquutione profanari? Quam vero stultum est cogitare, eos qui legere possint, aliquid de hoc nomine scire debere: alios vero Dei cultores, qui non norunt, quoniam fabile non est, nec per aures ulla eius cognitio dari potest, ergo oportere eos id ita prorsus ignorare, ut non plus inde sciant, quam bos aut asinus.

Aliquanto maius mysterium est, nosse divinitatis unitatem et trinitatem, item Filii incarnationem, et Christi passionem, quam unum nomen Dei. Si ergo Deus sua sacrosancta mysteria, ne profanentur tacere voluisset, potius illas mysticas res, quam hoc nomen non indicasset. Sed Deus non tam impiorum abusum, quam bonorum necessarium usum verae religionis cognitionisque Dei respicit.

Concluditur hinc, nomen Iehova fuisse semper effabile, esseque merum superstitiosorum Rabinorum commentum, quod iam nugantur, hoc nomen esse ineffabile cum alioqui sine intermissione filium Dei blasphemare non vereantur. Sequitur etiam porro, hinc non fuisse necesse interponi ש ad hoc, ut inde fieret nomen ישו Ieschu, fieretque effabile. Atque hoc fundamento subruto, totum inane aedificium Osiandri corruit.

In eo vero est non tantum temerarius, incomperta pro compertis asserens, sed etiam ipsis Cabalistis ridiculus, quod affirmat Apostolos hoc nomen יהשוה Ieschu sic mutilasse, ut initio et in fine ה absciderint, ne nomen divinum profanaretur. Sic enim Apostoli scientes Iesum venire a nomine Iehova, literas divinitatem significantes abscidissent, quid aliud visi fuissent plerisque etiam bonis, ne dicam impiis, indicare, nisi Iesum non esse revera natura Deum. Cur enim alioqui eum spoliarent literis divinitatem significantibus? Nam si simpliciter vitandae profanationis causa omitti debeant illae literae, ne in nomine Iehova quidem poni debuissent, quod tam crebrum est in sacris Literis. Id etiam esset hoc nomen non tam effabile et cognoscibile fieri, sicut dicit Osiander, per Christum factum, quam magis obscuratum et ineffabile.

Postremo affert aliquot testimonia, quibus probat, Christum esse vere Deum: ut cum Angelus dicit, eum esse filium altissimi. Item, regnaturum in perpetuum. Item, quod servabit populum suum: et piorum coetus sit proprie Dei populus. Ergo cum Iesus sit vere Deus, oportet eum habere nomen Dei, hac autem esse proprie Iehova, etc.

Atqui et pluribus nominibus Deus appellatur, quam hoc uno: praeterea illud nomen ratione essentiae suae semper habuit, ut id et iam imponi necesse non sit. At iam aliquod nomen quaeritur, quod ei ratione istius novae nativitatis et functionis imponatur. Nihil ergo prorsus ex istis ratiocinationibus efficitur: Iesus est vere Deus: Ergo nomen IESUS venit a Iehova.

Hactenus et veram etymologiam nominis Iesu probavi, et falsam istam Osiandri refutavi. Reliquum ergo esset, etiam de re a nomine significata, id est, de officio et beneficio Christi aliquid dicere, quoniam et id iam Osiander tetra corruptela contaminat et corrumpit.

Verum disputatum de hac re et a nobis est in alio scripto contra Osiandrum, et ab aliis. Quare iam

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.