Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1123 --

360 Idem quoque saepissime olim a condito orbe, usque ad Messiae adventum accidit. Propterea Deus subinde se aliis atque aliis patefactionibus revelavit, ac aliquas notas ad sui definitionem adiunxit, quibus sese ab imaginariis Ethnicorum diis separaret: ut ante diluvium Seth coluit conditorem caeli et terrae, qui promisit semen mulieris conculcaturum caput serpentis. Cainica autem Ecclesia Deum creatorem tantum, promissionem vero neglexit: addidit praeterea ritus aliquos, quos ipsi visum est.

Post diluvium pii coluerunt Deum Schem, Deum Abraham, Deum Isaac: id est, eum Deum, qui se ei revelaret, promissiones dederat de semine, in quo benedicentur omnes gentes. Impii autem et idololatrae alii aliter.

Denique cum iam tempore Mosis Ismahelitae, Ammonitae, Moabitae non recte Deum colentes, tamen dicerent se colere Deum Abraham: item Idumaei dicerent se colere Deum Abraham, Isaac, etc. Praeterea quoque Aegyptii vellent dici cultores veri Dei Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, et tamen doctrinam a Iosepho acceptam paulatim pervertant: voluit Deus propter immensam suam bonitatem manifesta revelatione se patefacere, ac novo nomine verum cultum a falso separare, et simul totius religionis ac promissionum instaurationem quandam ac declarationem novo populo, necdum satis in rebus divinis instituto, proponere.

Revelat igitur se hoc nomine per Mosen, quod sit Iehova Deus Abraham, Isaac et Iacob, qui eduxit populum Israeliticum ex Aegypto. Atque id nomen tanquam proprium veri Israelitarum Dei in Ecclesia usque ad Christi adventum permansit, ut est scriptum Esa. 24, Ego Iehova, illud est nomen meum. Et Ierem. 32, Iehova exercituum est nomen eius. Et Amos 9, Iehova est nomen eius. Item 1. Reg. [18.] dixit Elias ad populum: Quousque vos claudicatis in utrumque latus: si Iehova est Deus, sequimini eum: quod si Baal Deus, eum sequimini. Et eodem cap. paulo post exclamat populus, Iehova est Deus, Iehova est Deus.

Ex quibus locis facile est perspicere, nomen Iehova in Ecclesia et Prophetis et populo esse intellectum pro proprio nomine illius Dei, qui se patribus revelarat, et qui Israeliticum populum ex Aegypto eduxerat. Atque ideo plerunque in sacris Literis sic legitur, Iehova, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, qui eduxit populum Israel ex Aegypto. Primum ponitur nomen proprium Dei, de quo disserit Scriptura, postea affirmatur, quod Iehova sit ille ipse Deus, qui dedit promissionem Abrahamo, Isaaco et Iacobo et qui populum Israeliticum ex Aegypto eduxit. Saepe tamen etiam solum Iehova scriptum invenitur.

Observandum ergo est, illud Iehova non esse nomen appellativum, nec temere quemvis Deum significare, sed esse proprium nomen Israelitici Dei, ut intelligamus in sacris Literis non temere quemvis Deum invocari, sed tantum illum unicum, qui se hoc nomine Iehova suo populo revelaverit. Idemque nobis quoque faciendum esse, ut nos et in docendo, et in orando ab Ethnicis, Turcis et Iudaeis separemus, ac non temere, vel ad dextram, vel ad sinistram declinemus, sed revelata nobis divinitus via incedamus.

Quod autem Graeci, Latini et multae vernaculae linguae per nomen Dominus, hanc vocem transtulerunt: id non eo accidit, quod vox haec idem proprie valeret: sed quod, cûm vellent aliquo modo interpretes et hanc vocem in suum sermonem convertere, putaverunt commodissime nomine Domini eam veluti κατ' ἐξοχὴν significari posse, tanquam volentes dicere, Ille summus Dominus ac noster proprius Dominus. Perinde ac usitate domestici nomine heri et herae utuntur. quod nomen quanquam appellativum est: tamen familiae certam personam, ac si proprium esset, significat.

Hactenus de nomine Iehova, quod, ut superiûs dixi, valde mihi verisimile fit, Christum tunc in illa novae Ecclesiae collectione, totiusque religionis gloriosa instauratione, sibi a praecipuo suo opere adsumere voluisse, ut sic et ipso nomine Iehovah Erit inculcaret piis, se fore illum eorum servatorem toties divinitus humano generi promissum.

Hinc forte est Latinum nomen Iovis, sicut et multa alia Hebraica vocabula in hac et aliis linguis sparsa reperiuntur.

Haec potissimum digna putavi, quae de mystico Dei nomine Iehova annotarem, tanquam et certiora, et utiliora aliis. Nam plerique aut curiosa ac superstitiosa, aut certe valde humilia et inutilia de eo disserunt: quae accuratiore confutatione, ne mihi aliisque tempus perderem, digna esse non censui. Orandus autem est pater Domini nostri Iesu Christi, ut et patefaciat nobis perspicue salutaria filii sui mysteria: et cor nostrum spiritu suo regat, ut ea magnifaciamus, ac recte ad eius gloriam, nostramque et aliorum salutem referamus. Amen.

DE IESU, NOMINE CHRISTI SERVAtoris nostri proprio, contra Osiandrum.

Et si saepe, cum in Osiandri tetram illam profanamque nominis Iesu corruptionem depravationemque incidi, magnopere condolui, iudicavique aequissimum esse, aliquem publico scripto salutare illud plenissimumque piae doctrinae et consolationis nomen, ab iniuria Iudaicisque eius hominis corruptelis vindicare, atque ideo, cum id nemo alius faceret, saepe ipse facere proposui.

Verum repressi me rursus ea potissimum cogitatione, quod videbam, quod licet industrie contra usitatam interpretationem undiquaque ratiunculas Osiander conquisiverit: omnia tamen sint ita frigida, manifeste vana et non verisimilia, ut cuivis etiam rudi, modo communi iudicio praedito, sermonemque intelligenti, facile Siculis gerris vaniora levioraque appareant, eoque nulla plane confutatione indigeant.

Hisce curis cogitationibusque hac ratione saepius sumptis, depositisque tandem victus novis istis erga veram pietatem Osiandri iniuriis de iustificatione peccatoris, non per Christi mediatoris meritum, sed per solam substantialem divinae maiestatis iustitiam, aliisque quibus iam Ecclesia Christi flagrat, iudicavi illi homini, etiam in hac parte, modis omnibus resistendum esse, ne forte tacendo ego quoque pro mea parte, veluti si probarem, calcar audaciae eius ad maiores corruptelas in religionem tentandas adderem, quae

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.