Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1122 --

359 et 33 praedicit, fore ipsum Iehova iustitiam nostram: hocque nomen Messiae fore, quo vocabitur Iehova iustitia nostra, id est liberator ac Messias. Quibus dictis repetit hanc promissionem ad Mosen factam, quasi dicat: [?: Ia-- ] olim filius Dei, indicato suo nomine Iehova, dixit se fore illud benedictum semen, quod veram benedictionem. i. iustitiam ac vitam afferre secundum veteres promissiones debuit. In plenitudine ergo temporis vere agnoscetis, quod Iehova. i. ille Erit, sit vere futurus unica vestra iustitia, liberatio et vita.

Ad hanc porro Hieremiae repetitionem de Iehova, Erit iustitia nostra, respicit Paulus 1 Cor. 1, ostendens eam iam impletam esse, inquit enim: Christus est factus nobis sapientia a Deo, iustitia, sanctificatio et redemptio, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Opponit ergo huic Erit Paulus Ἐγενήθη , Factus est, quasi diceret: Olim filius Dei dixerat, Ero, aut Erit iustitia nostra. Ego autem iam dico, iam Factum est. Nam iam illud Erit impletum factumque est. Quod erat futurus ille dux iustitia nostra, hoc iam factus est nobis a Deo. Quare soli Domino omnis gloria integre debetur.

Sic et Isaiae prophetia de Emanuele praedicto prorsus non sensu tantum, sed et pene ipso nomine congruit cum hac Mosis de Iehova. Nam sicut hic verus Dei filius dicit, Ego Ero illud benedictum semen: ita ibi in Isaia clarius exponens dicit, Puerum illum nasciturum, id est, benedictum semen vocatum iri Emanuel, nobiscum Deus: id est, Christus filius Dei promiserat olim se fore nobiscum, nos liberando non tantum ab Aegyptiis, sed multo magis in extremis diebus condonationem peccatorum et poenarum aeternarum nobis per incarnationem et passionem suam impetrando: ac in eius promissionis confirmationem semet Iehova. i. verus Deus Erit, cognominaverat: Nunc ergo scitote, et accipite adhuc clarius, quod istius liberatoris pueri nomen erit Emanuel. Ibi. n. vere Deus nobis Erit vobiscum, vos â spiritualibus Pharaonibus potenter suo sacrificio passionis liberans, et in terram promissionis traducens.

In novo porro Testamento sunt innumera plane loca, perspicue ad hoc nomen Iehova et eius declarationem cap. 34 Exodi propositam respicientia. Nam sicut hic filius verus Deus, in maiestate aut forma Dei (ut Paulus loquitur) habitans, se manifestans pollicetur, inquiens, Ego ero illud benedictum semen: et porro cap. 34 declarans quale Ero, nempe qui ad populum Dei veniam, eumque liberem, non tam carnali liberatione, quam spirituali, plurimam eis misericordiam, beneficentiam ac veritatem exhibendo, eosque a suis peccatis liberando: ita correspondens ei Ioannes Evangelista, aut, potius spiritus Domini per os calamumque eius, initio sui Evangelii educit eum ex sinu patris, tanquam sponsum de thalamo suo: quasi diceret humano generi, Ecce vobis illum toties promissum ducem ac servatorem Ero et Erit.

Vocat igitur primum eum Verbum λόγον , sicut et Ionathas Chaldaeus aliquoties vertit nomen Iehova per Meimar, quod est Verbum, et in Psal. 110, ipsi Christo nomen Verbi tribuit, inquiens: Dixit Dominus Verbo, Sede a dextris meis.

Hunc igitur λόγον aut Verbum Ioannes depingit: primum, quoniam semper fuerit apud Deum, et verus Deus, per quem omnia facta sint, veluti perstringens Genesin. Deinde, quod in eo fuerit lux et vita hominum, id est, quod ipse in se susceperit debitum ac peccata humani generis, et reparationem amissae iustitiae ac vitae, Eritque omnium horum restitutor, quod in praedictis locis Exodi, secunda persona de se pollicetur. Tertio, quod sit caro factus, et ad homines venerit, nempe secundum promissionem in suo nomine Ero factam. Ubi exultat Ioannes Evangelista, describendo eum: non minus quam Ioannes Baptista in utero matris, excipiens eum, exultaverat. Dicit enim, veluti nimis luxurians verbis, quod ille apud Deum habitans Erit, caro sit factus, quod venerit et habitaverit in eis, quod viderint gloriam eius tantam, quanta unigeniti Dei filii esse debuerit aut potuerit: quodque eum viderint plenum gratia et veritate, ex cuius plenitudine omnes haurire cogantur, qui quidem habere tam praestantia bona volunt.

Inculcat etiam Scriptura non sine causa vocem ἐρχόμενος veniens: quo nomine saepe vocat Messiam; Ioan. 1. Matth. 6. Marci 13. Matth. 11. 12. Heb. 10. Apoc. 4 et 11. ac saepe alias in Scriptura, ut quasi studio alludat ad verbum Aeeieh Ero et Erit: quasi dicat, is qui olim inculacavit nobis Ero et Erit servator vester, ille Veniens, aut qui venire debuit, quique venturus expectatur, iam adest, etc. Sic quaerunt ex Christo Ioannis discipuli, Tune es ille Veniens seu promissum Ero, aut alium expectemus? Item alibi: Benedictus ille Veniens, ille panis veniens de caelo: item ille veniens qui fuit, qui et Est. Unde clare apparet illud Ero et Erit, expressum esse nomine aut participio, vel potius participiali nomine omni tempore carente Veniens.

Summa, sicut totum vetus Testamentum clamat promittendo, Iehova Iehova, Erit, Veniet, mittetur qui mittendus est, Veniet S. Sanctorum, Aderit Meschias: ita contra totum Novum clamat, Venit, iam adest, Consum matum est, Fuit et apparuit ille venturus, aut Erit.

Operaeprecium quoque est observare, quod hoc nomen sit plane proprium vero ac Israelitico Deo ut nunc breviter exponam.

Ut enim una tantum res est essentia illa spiritualis, aeterna, omnipotens, bona, etc. ita vocabulum Deus uni illiipsi essentiae tantum vere ac propriê attributum est, ac illi soli convenit, ut scriptum est Deuteron. 4: Ostensum tibi est, quod Dominus sit Deus, et nemo praeter eum. Ita Deut. 6, Deus tuus unus est. Verum quanquam omnes gentes verum se Deum colere semper affirmarunt: tamen cum illum eiusmodi habere nollent, cuiusmodi se revelarat, sed sibi eum suis imaginationibus, ac falsis doctrinis aliusmodi fingerent, quam qualem ipse se revelaret: accidit, ut et opinione et sermone hominum fierent dii multi, ut Paulus 1 Corinth. 8 inquit: et hoc nomen Deus veluti appellativum communeque veris ac falsis diis haberetur, ut hoc quoque tempore videmus fieri.

Deus se in sacris Literis revelavit, quod sit unus Deus in tribus personis, quod crearit caelum et terram, miserit filium, ut morte sua genus humanum servaret. Hunc talem Deum credunt, et adorant veri Christiani, sed Mahometistae et Iudaei eiusmodi Deum habere nolunt, in quo sint tres ὑποστάσεις , et qui habeat filium, etc. Itaque ii, quanquam pertinaciter contendunt se verum Deum, conditorem caeli et terrae colere: tamen a vero Deo aberrabant, sua idola, quae ipsimet sibi finxere, adorant. Qui enim non honorat filium, ille, teste Christo, nec patrem honorat.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.