Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1117 --

354 alia loca refutant, ut sunt illa quoque: Cor eorum procul a me est, labiis et aliis externis operibus mihi appropinquant.

5 Ab externa morali disciplina, bonisque operibus, ad solam ceremonialem iustitiam rituum et sacrificiorum mandatorum progressi sunt. Praetulerunt enim sacrificia, sabbatismum, oblationes et similia, verae beneficentiae et charitati. Sed contra Deus per Prophetas clamavit: Misericordiam volo, non sacrificium.

6 A'iustitia ceremonialium, divinitusque praeceptorum cultuum, ad ritus et sacra humanae inventionis, non tamen prorsus per sese impia: ut fuerunt lotiones manuum, cathedrarum, poculorum, sacrificare extra locum mandatum, et similia.

7 A'iustitia rituum electiciorum, ad propalam prohibita et impia opera, ac cum lege Dei evidentissime pugnantia: ut exurere filios, prostituere filias, sacrificare idolis.

Hic fuit ultimus gradus, et veluti infirma sentina, aut etiam cloaca impietatis: ut porro, quo in deterius ruerent, non haberent.

Per eosdem porro gradus impietatis, et Papistae ad suam Missam et operum supererogationem ac merita, cultumque et mediationem hominum viventium et mortuorum, et denique ad adoranda putria cadavera, ossa, panniculos et statuas picturasque mortuorum, praecipites corruerunt. Sic enim paulatim magis ac magis trahuntur in sensum reprobum, qui semel veritatis studium negligere, et ab ea declinare coeperunt, prurientibus eis auribus ad novas doctrinas ac doctores.

Porro pugna et conciones Prophetarum, Christi et Apostolorum cum Iudaeis, eodem modo ab ultimo et pessimo gradu impietatis incipientes, regrediuntur: et populum Israeliticum ad meliores fontes aut initia, unde deviaverat, reducere conantur: quos gradus et materias Propheticarum concionum, ordine brevissime recensebo.

1 Quod illa non tantum non mandata, sed etiam prohibita, ac prorsus impia opera perversorum cultuum, in quibus populus proram ac puppim salutis collocabat, sint extrema impietas summaque iniustitia.

2 Quod frustra Deus colatur mandatis ac inventis hominum: et sola ea doctrina sit vera, quam ille instituit ac mandavit.

3 Quod Deus beneficentiam, iudicium et iustitiam velit, non sacrificia aut ullos externos ritus: Isaiae primo, et 58.

4 Quod Deus non acquiescat in externa disciplina morali, quantumvis a Deo mandata, et summo studio praestita: nec satis sit illi, ore et externo gestu solum coli: sed ipsum quoque cor requirat et flagitet. Inde vocantur tales cultores sepulchra dealbata, et vera circum cisio cordis passim ab eis flagitatur.

5 Quod ipsum cor totaque hominis natura sit mala, ac prorsus perversa, nec possit praestare veram obedientiam: quare homini de se desperandum, et alterius iustitiam quaerendam esse. Hinc illa dicta: Omnes corruperunt vias suas: Si pardus potest eluere maculas, aut Aethiops nigredinem: Peccatum est insculptum ungue adamantis, in tabulis ferreis cordis: Vos ex patre diabolo estis.

6 Deum non indigere nostris bonis operibus, sed ultro nobis suam misericordiam offerre. Nolo sacrificium: Invoca me in die tribulationis, ut est Psal. 52. item: Si voluisses, sacrificium dedissem: Cor contritum et humiliatum non despicies: Venite, accipite gratis vinum et mel: Isa. 55.

7 Meschiam non ad regnum ac temporalia bona acquirenda aut distribuenda esse missum, sed ut placet Deum, tollat iustitiam ac mortem, nosque per eum salvemur.

8 Prorsus removentur nostra opera ac iustitia ex omni causa: omnisque in universum gloriatio nobis adimitur, et Deo soli tribuitur, relicta nobis confusione faciei: quia omnes iustitiae nostrae sint sicut pannus menstruatae. Fecistu me laborare in peccatis tuis: Omnes declinaverunt: sepulchrum patens guttur eorum, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

9 Porro praeter hanc extractionem ex infima impietatis sententia ad summum gradum pietatis, etiam de specialibus mandatis aut rebus agendis subinde a Deo per prophetias propositis litigatum est, ubi populus voci Dei obedire noluit, et sua potius consilia ac placita sequutus est.

10 De variis peccatis in populo regnantibus et grassantibus, quae alias alia fuerunt, de quibus eos in specie Prophetae graviter arguerunt, et inde revocare summa vi conati sunt.

Hosce gradus utile est considerare, propter plures causas. Nam sicut olim Ethnici dixerunt, Nemo fit repente pessimus: ita et in religione homines gradatim a summa ac purissima religione, in infimas feces abominationum et idololatriarum devolvuntur. Sic enim ratiocinando magis ac magis evanescimus, et satan cavet, ne si repente a purissima veritate ad longe foedissimas idololatrias pertrahere homines conetur, fraus eius deprehensa, fiat irrita. Simul vero hinc cernimus, de quibus potissimum sententiis ac rebus olim Prophetae cum Israelitis tantopere litigarunt.

DE NOMINE IEHOVA.

De nomine Iehova plurima et a Iudaeis et a Christianis disputantur: sed multa parum certa, pleraque inutilia, quaedam etiam superstitiosa et impia. Nos autem, ducente nos ipso filio per hasce invias et desertas solitudines, et per spiritum suum illuminante, pauca iam eaque utiliora et certiora dicemus.

Non est autem dubium, tantorum mysteriorum veritatem et illustrationem potissimum ex sacris Literis petendam esse: nam alia plena erroris ac tenebrarum sunt. Prima ergo et difficillima quaestio est: cum Deus nomen Iehova assumpserit, tanquam proprium, idque tantopere ubique urgeat in sacris Literis, quare aut quo sensu tandem id sibi vendicarit, seu quorsum eius etymon respicere voluerit.

Aliquid enim omnino significare, et ad aliquam quasi proprietatem, naturam, aut singulare mysterium Dei applicatum et quasi conformatum esse, nemini dubium est. Et possunt huius rei rationes non paucae afferri. Nam cum omnia nomina propria Hebraeis aliquid significent: tum praesertim ea quae Deus vel sibi vel etiam aliis imponit, ut Abraami, Sarae, Israelis, Isaac, filorum Isaiae, Ioannis, Iesu, et similium. Ad haec,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.