Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1115 --

352 dominum: sed etiam tanquam apud mediatorem, tanquam ubi sit etiam meritoria causa. Sicut Isaias dicit: Propter me, propter me, ego deleo tua peccata. Item: Fecisti me laborare in peccatis tuis. Sic in eodem propheta Deus, cap. 46, et alias, suam iustitiam ac salutem pollicetur, seque peccatores iustificare asserit. Idem et Ieremias dicit, repetens, Iehovam fore iustitiam nostram, non Leviticas victimas.

Paulus quoque idipsum Erit de officio angeli mediatoris explicans, dicit ipsum filium nobis iam esse factum sapientiam, iustitiam et redemptionem. Eodem omnino pacto, eum in filium Dei respicere illa sua phrasi (iustitia Dei) cum imputativam iustitiam hoc modo nominat, dubium non est. Sic igitur et veteres intellexerunt, apud Deum, non in sacrificiis esse quaerendam iustitiam ac vitam: quia ibi fuerit verus persolutor sacerdos et tabernaculum, quin in se totius humani generis debitum transtulerit.

15 Moses suo quoque velamine, et quod accedens ad Deum semper id deponebat, satis potuit vigilantiores monere, non illa temere aut quasi per iocum aut ocium a Deo et Mose agi: sed indicare illum communem intellectum, cognitionemve legis, quam vulgus a velato aut larvato praeceptore tunc percipiebat, non esse illum verum ac primarium sensum legis, quem Deus ab eis requirebat, et quem familiares Dei perciperent: sed illum, de quo retecta facie cum Deo agebat. Quare apud Deum esse veram lucem ad sententiam, finem, aut scopum legis, et verum expiatorem ac expiationem, quem non illo Mosis externo involutoque ministerio ac umbratili religione, sed solius Dei magisterio, corda nostra per semet docente, addiscere, et vere cognoscere possemus. Tam illustri ergo veritatis indicio, seriaque actione admoneri debebant pii Israelitae, ut non haererent in illa velata facie Mosis et externae speciei legis: sed illam spiritualem, caelestem, reconditamque eius lucem et vultum investigarent, et â Deo supplices peterent.

16 Sollicita expectatio Meschiae aut benedicti seminis, quam in omnibus etiam summis patriarchis, cupientibus videre diem Christi, Israelitae animadverterunt, quaeque etiam vulgo valde iactata est: facile potuit eos docere, ab illo demum vera bona et veram liberationem a summis malis expectandam esse. Nam si vera bona spiritualiaque, id est, iustitiam et vitam ex sacrificiis suis habere quivissent, quid amplius tantopere ac cum tantis suspiriis sancti illi patres desiderare potuissent, praesertim cum saepe eorum res externae, ac commoda valde florerent? Quid vere pius homo praeter ipsius favorem, iustitiam ac vitam expeteret?

Proinde illa sanctissimorum patrum et patriarcharum tam ardens, perpetua et anxia expectatio Meschiae satis ostendit, eorum votis ac gemitibus nondum illam religionem satisfecisse: aliosque Iudaeos necessario monuit, Meschiam demum vera ac summa bona, nempe liberationem a peccato, ira Dei, morte et inferno, allaturum, eosque cum Deo reconciliaturum, iustitiam ac vitam aeternam comparaturum: ideoque in illis brutorum sacris veram salutem ac expiationem non consistere.

17 Epistola ad Hebraeos a duplici immundicie, externa et interna, non languide argumentatur, quod quoniam illa fuerunt destinata quotidianis et externis istis contaminationibus expiandis (sicut subinde praecipitur, qua ratione sit mundandus, si quis vel cadaver attigerit, vel quid simile fecerit:) Ergo melior aliqua multoque efficacior purificatio destinata fuerit mundandis et eluendis illis veris, internis ac spiritualibus maculis. Sic Moses verorum peccatorum Decalogi, et incircumcisi cordis expiationem et sanationem, non sacrificiis, sed Dei misericordiae separatim adscribit: Deut. 29. 30.

18 Eadem Epistola sumit tria valida argumenta a Melchisedeco, Meschiae typo. Primum, quod ille ut praestantior Abrahamo, Israeli et Levi, ipsi in lumbis patris Abrahae existenti benedixerit. Ergo aliud quoddam sacerdotium sit iudicatum, supra Leviticum, unde vera benedictio petenda sit: non a Levi, et eius sacerdotio ac beneficiis, quia cum suo patre Abrahamo alieha benedictione indiguerit.

19 Deinde, quod Levi in lumbis patris sit ab illo decimatus. Ergo illius, et porro Christi quem significavit, fuerit multo nobilius sacerdotium. Nam dare decimas eius est, qui auditoris aut laici (sicut loquuntur) loco censetur, idque illi, qui vere aestimatur esse sacerdos.

20 Tertio, quod ille ἀγενεαλόγητος Melchisedecus, et Christus per eum significatus (cuius generationem quis enarrabit?) non Abrahamus cum suo Levi, sit rex iustitiae et pacis, qui haec summa bona acquirat. Ergo Levitica sacrificia non vere expiasse peccata, nec aeternam iustitiam aut vitam attulisse.

21 Eadem et hoc argumentum habet: Immundus alium mundare, aut iniustus iustificare non potest: sed omnes illi Levitici sacerdotes fuerunt summi peccatores, quod et experientia vel in ipso Aarone idololatra ac filiis eius male offerentibus ostendit, et perpetua ipsorum sacrificia pro propriis peccatis oblata testabantur. Ergo melior, sanctior et efficacior aliquis sacerdos erat quaerendus, qui totum genus humanum mundare et sanctificare posset, ipse omni macula ac peccato carens.

22 Illud quoque indicium alterius veraeque iustitiae ac vitae non leviter expendatur, quod cum Deus sit verax, et grandia bona suis det, et tam magnifice promiserit Abrahamo, Isaaco et Iacobo terram promissionis, nec tamen illis eam dederit, sed posteris demum, post exactos 400 annos, idque cum multis tribulationibus: necesse fuerit sub illis temporariis promissionibus alia quaedam vera et aeterna bona, in illis externis veluti quibusdam siliquis involuta quaerere: sicut sane tota Scriptura, praesertim veteris Testamenti, sub nominibus ac typis temporalium bonorum, beneficiorum et liberationum, aeterna ac spiritualia offert. Eodem modo proculdubio multi intellexerunt etiam sub descriptionibus et promissionibus illarum aeternarum expiationum, sacrificiorum et sacerdotum, veram expiationem benedicti seminis (quod solum posset caput serpentis conterere, et eius opera destruere) quaerendam et intelligendam esse. Haec igitur et similia monuerunt Israelitas, ut sub specie, typis ac picturis externorum bonorum ac beneficiorum, ceremoniarum, sacerdotii ac expiationum, verum sacerdotem, veram expiationem, et vera bona quaereremus.

23 Exodi 28 locus insignis et grandi mysterio plenissimus est, ubi ita describitur sacerdos in sancta sanctorum intrans, quod inter alia etiam auream laminam in fronte gestare debuerit, in qua esset scriptum, SANCTUS DOMINI: et indicatur usus aut fructus eius rei, ut Deus sit propitius populo. Iam igitur expendatur, quod summus sacerdos non erat sanctus, sed peccator: utpote qui pro semetipso cogebatur

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.