Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 791 --

28 ac ex forma Dei exinaniverit: quique a patre opem petat, ab eoque resuscitetur et glorificetur. Servus ergo est erga patrem, servus etiam suo modo erga nos, quibus venit ministrare, non ut sibi ministretur. Contra tamen etiam Dominus fuit, et est, Ecclesiae ac omnium, dupliciter: ratione donationis a patre factae et ratione redemptionis, quia ille sibi hanc haereditatem precioso sanguine redemit. Taceo enim nunc dominium, quod habet ratione Deitatis ac creationis. Quin etiam est Dominus omnium: quia ei tradita est omnis potestas in caelo et in terra ac inferis, et nomen super omne nomen, ut ei omne genu incuruetur.

16 Ziglerus, homo sane doctus et diligens in sacris literis, sensit parvum illud nomen יה Iah, tantum secundae personae convenire: et esse diminutum a Iehova, ut indicaretur illa mirabilis eximanitio eius, quam in mediatione generis humani sustinuit. Verum haud scio, an id plane certo obtineri queat. Iudicium penes Ecclesiam Dei esto.

17 Est autem notabile, quod generale nomen divinitatis totius, aliquando etiam singulis personis tribuitur: ut Psal. 110. Dixit Iehova Domino meo, Sede a dextris meis: id est, paterfilio. Sic Psal. 2. Ihova dixit ad me, Filius meus es tu. Contra tribuitur etiam soli filio, cum Ier. 23 et 33 cap. legitur, Iehova erit iustitia nostra.

18 De personarum trinitate et illud adnotare solent, ex libro Augustini contra Sermonem Arianorum, Quod omnia opera personarum ad extra sint tribus personis communia: ut, quic quid est praeter gignere, gigni et procedere, seu quicquid est actionum erga creaturas. Quare etiam quoties in talibus actionibus una persona aliquid operari dicitur, operantur omnes tres.

19 Verum quoque nihilominus est, quod proprie Pater mittit ac donat Filium: proprie tantum filius est Mediator, et carnem assumit: ac proprie Spiritus a patre super filium mittitur, et tum a patre tum a filio credentibus donatur: sed ita, ut illam missionem ac incarnationem omnes personae operentur.

20 In Christi nominibus observandum est, quod licet alia eius nomina veniant a divina ipsius natura, ut Deus, creator, etc. alia ab humana, ut Filius hominis, filius Mariae, filius David, etc. et denique alia ab officio: tamen omnia, quatenus habent formam nominis concreti, totam hanc personam complectuntur, ac simul eius officium denotant.

21 Nomen Spiritus propria quadam ratione tribuitur tertiae personae, eo quod spiret in corda piorum: cum alioqui recte dicatur a Christo de tota trinitate, Deus est spiritus. Solent vero de hac voce et hoc veteres adnotare, quod ubicunque legatur in Sacris nomen Spiritus, sine omni adiectione, intelligatur tertia persona: quae alioqui et Spiritus sanctus, ac Dei bonus spiritus nuncupari solet. Sed de huius dictionis significatione, et de appellationibus Spiritus sancti, prolixe dictum est in singulorum vocabulorum expositione.

22 Quae Deo aut Christo Scriptura tribuit, ad nos referenda sunt. Non enim ea proprie quid Deus in se, sed quid nobis esse soleat aut velit, docet. Seu Scriptura non disserit de Deo absoluto, sed de Deo correlativo: ut cum dicitur Zach. 9, Rex tuus venit tibi iustus, intellige, tibi, non sibi iustus, seu iustificans. Sic Gen. 9 dicit Deus, se ponere iridem in signum foederis cum genere humano, ut eo ipse admoneatur, ne amplius inducat diluvium. Non indiget ille admonitione, sed fides nostra tali confirmatione: nos enim putamus, Deum esse obliviosum, praesertim nostri, in calamitatibus. Esa. 39 pingitur Deus sollicitus, quod non sit qui se opponat irae eius, et ruenti iustitiae succurrat. Tandem dicit, eum sibimet opem tulisse suo brachio, et sua iustitia, seu suo mediatore: nobis scilicet, non sibi. nam ipse in nullo periculo fuit, aut ope indiguit: sed facit id ad nostrae fidei confirmationem, ut agnoscatur tam sollicitus ac condolens esse, nostrumque periculum suum facere.

23 Porro in lectione Scripturarum diligenter observanda sunt ea praesertim dicta, quae de Christo loquuntur. Ipse enim est finis legis, ac de quo omnes Prophetae testantur: ipse est primaria illa gemma, toti huic (ut ita dicam) annulo inclusa.

24 Caeterum alia loca aperte ac sine figura de eo loquuntur, quae tanto facilius observari et intelligi queunt: alia sub typo quodam, ut quae de agno Paschali dicuntur: item Melchisedech, sacrificatio Isaac, petra in deserto, eductio populi, manna, totum tabernaculum cum omnibus suis ceremoniis, serpens suspensus, Iehosua, David, Ionas, idea tabernaculi in mente ostensi, Samaritanus in Evangelio, et similia in numera: quae tamen caute ac ex collatione Scripturae investiganda sunt.

Ad talem porro animadversionem, et considerationem locorum de Christo loquentium, utile est in promptu habere nomina quae passim in Scriptura Christo tribuuntur. Ea vero diligenter annotata sunt in voce Christus: ibi ea require.

25 Subdividendae porro sunt conciones aut loca, dictaque quae de Christo loquuntur. Alia enim disserunt de eo ut Deo, alia ut de homine, alia ut de mediatore, alia ut de afflicto ac exinanito seu patiente, alia ut de glorificato ac triumphante. Exempla passim sunt obvia: quae diligenter distinguenda sunt, ne vel nos perturbemur, vel ea ipsa sibi contradicere videantur: vel denique aliquis occasione dictorum de exinanitione, Christo divinitatem detrahat, ut Arrius olim.

26 Ex hac sub divisione dictorum, sequitur doctrina de communicatione idiomatum. Multa enim sic tribuuntur personae Christi, ut accuratius expensa revera tantum alteri naturae conveniant: sicut esse ante Abraamum, soli divinitati: certo vero tempore ex Maria nasci ac mori, soli humanitati convenit. Aliqua vero utrique naturae, ut mediatio ac redemptio. Potest autem non parum illustrari collatione hominis ex anima et corpore constantis, ubi itidem duae naturae unum tantum hominem, unamque personam faciunt. Verum non est praesentis instituti, prolixius de hac re agere, quae ad ipsam rerum tractationem proprie referenda est.

27 Sicut summa est coniunctio inter Christum et Ecclesiam, ita saepe etiam dicta Scripturae ista coniungunt, aut etiam commiscent. Nam Ecclesia dicitur corpus Christi, et singuli pii membra eius, ipseque

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.