Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1110 --

347 terrenum esse tantum typum monentem homines de caelesti illo. Istud terrenum sacerdotium et sacra iustificare et mundare tantum exteriorem hominem a corporeis profanationibus, aut communi immundicie, vera autem peccata magis indicare et in memoriam reducere, quam tollere: sed per illum pontificem mundari conscientias ipsas, et ad plenum servari homines: terrenum illud sacerdotium et sacrificia desitura, sed illum caelestem sacerdotem ac functionem eius fore aeternam. Illum igitur ibi accedendum esse, et per eum ad thronum gratiae perveniendum. Sic quoque contra Iudaeorum somnia declaraverunt Christus et Paulus, nihil esse profanum aut commune, nihilque contaminare hominem, omnium esse liberum usum a Deo concessum, regnum caelorum non consistere in cibo aut potu, aliisve externis.

Magnum denique lumen attulit caelesti doctrinae Paulus, quod declarata historia aut typo duarum uxorum et filiorum Abrahae, fidei ac promissionis eius filios, non autem carnales posteros, esse veros Dei cultores et haeredes aeternorum bonorum monstravit.

Denique detraxit Christus legi morali velum, dum externam legis severitatem declarat, amovens etiam tegmen glossarum Pharisaicarum: dumque ostendit legem nequaquam esse contentam ista iustitia disciplinae, quam aliqui pauci, summo labore studentes, utcunque praestabant, sed requirere eam summam perfectionem externae ac internae obedientiae, alioqui damnare hominem in aeternum exitium.

Eandem quoque veli detractionem ex lege morali operatus est Dominus, dum vi explicatae legis ostendit hominem amasse tenebras: odisse lucem: legem damnare totum hominem, eiusque hanc terrenam nativitatem ac vires: neminem esse acceptum ob nativitatem ex carne ac sanguine cuiusquam viri, sive sit Adamus, sive Abrahamus aut Israel, oportere omnes ex Deo renasci: omnes iam ob originalem corruptionem esse ex diabolo, esse eius et peccati mancipia: se solum esse veram lucem et finem solidamque impletionem legis: ex sua solius plenitudine omnes oportere accipere gratiam, non a lege, quae eam non afferat: se solum esse verum agnum Dei peccata totius mundi tollentem, non illos Leviticos, qui quotidie in templo mactabantur, et Deo offerebantur: dum etiam ostendit esse veram unicamque portam et viam ad patrem, seque solum ex sinu patris veritatem attulisse.

Eodem facit, quod docet Abrahamum et patres esse mortuos, quantumvis comederint Manna: hoc est, et legis tum doctores tum auditores ac observatores fuerint: sed suam demum carnem et sanguinem, nempe per passionem, suppeditaturam esse vitam aeternam. Gloriari illos de paternitate et veluti sinu Abrahami, in eoque tanquam patre et autore suae salutis haerere ac gloriari: sed scire debere eos, ipsum quoque Abrahamum illud ius paternitatis et haereditatis, illam promissionem et quasi fontem vitae sibi ac posteris non aliunde quam ab ipso accepisse, ideoque diem suum ingenti desiderio expectasse, et tandem maximo cum gaudio vidisse, eoque pro voto perfruitum esse. Sic igitur demum Christus legis lux, usus, finis ac impletio esse reipsa animadvertitur.

Detraxit et D. Paulus praeclare legi morali velamen, dum ostendt eius verum ac primarium usum esse; non ablationem (ut ipsi somniabant) sed potius patefactionem peccati, irae Dei, et damnationis aeternae. Eam ad hoc ipsum datam esse ad tempus; ut omnes concludat sub peccato, non ut quenquam sua impossibili iustitia iustificet. Eam quidem per sese consideratam esse bonam, sanctam et spiritualem, et datam ad vitam: sed iam esse imbecillem, non suo quidem vitio, sed per accidens, ob infirmitatem carnis nostrae, quae ei nullo modo satisfacere queat. Quare nunc nullum esse maiorem aut meliorem eius usum, quam ut peccatorem convictum et damnatum, ad Christum suum verum et primarium finem, instar paedagogi deducat, ipsaque tandem a domino aut paedagogia talis ad Christum deducti peccatoris deponatur et abrogetur.

Ingens lumen intulit Paulus veteri Testamento, quod imitatus suum praeceptorem Christum, in medium produxit ipsummet Abraham patrem omnium salvandorum, de quo tantopere gloriabantur Iudaei, confidebantque se eodem modo, sicut ipsum rebantur salvatum esse, per circumcisionem et obedientiam salvos fore. Et ostendit, illum ipsum tantum patrem, et quasi fontem ac sinum salutis, non suis operibus, sed fide, intuente in venturum benedictum semen aut Meschiam, coram Deo iustum ac salvum factum esse. Illud enim benedictum semen ipsis et maioribus promissum, unicam viam salutis et conterendi aut vincendi satanae, totiusque eius regni fuisse: nec potuisse aut etiam debuisse, legem proposita nova salutis via abrogare illam tam illustrem promissionem: quando quidem lex, nemine ei satisfaciente, neminem etiam salvare potuerit.

Huc referatur tum harmonia, tum etiam discrimen legis et Evangelii, quod vere est clavis aut sol totius sacrae scripturae: sine quo nec ubi incipere, nec ubi desinere, nec quis sit singularum partium sensus aut usus cognoscere possis. Hoc vero ipsum discrimen legis et Evangelii, seu promissionis simul operum et gratiae: et utra doctrina superior ac architectonica aut inferior sit, utrave alteri cedere eamve interpretari debeat, et quomodo alterutra alteri subserviat, potissimum divus Paulus post Christum illustravit. Sine quo lumine tota Scriptura ipsissimae tenebrae nobis, nostro sane vitio, fuissent, ut experientia nos in tenebris Papatus docuit.

Ut vero eo magis Paulus verum usum ac primarium finem legis ostenderet, et simul impossibilitatem legalis iustitiae declararet, detracto velo eius faciei monstrat, quam acute, quam procul, austere ac severe ea intueatur, ut quae non tantum externam disciplinam, sicut somnia bant Iudaei, respiceret, sed etiam perfectissimam non tantum manuum, sed et cordis obedientiam flagitaret: atque adeo quae intimis visceribus et latebris cordis scrutaretur deprehenderet, ac gravissime vexaret et persequeretur illum summum Dei et suum debitorem ac hostem veterem Adamum: eumque collo arreptum ad tribunal severae Dei iustitiae traheret, accusaret et condemnaret, indeque damnatum in ima tartara praecipitem protruderet.

Si quis etiam diligeutius legat Paulum, animadvertet profecto, quomodo ille vere acuat faciem et ignitos ardentesque oculos Mosis eiusque legis, revelans quid ille sibi revera velit, ac veluti addens quae eius Decalogo deesse videbantur: quo acies eius, quae externa et quasi superficiali specie retusa, neminemque peccatorem pungens, secans aut urens esse videtur, ita poliatur, splendeat ac exacuatur, ut sit

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.