Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 790 --

27 2 De variis porro nominibus Dei, et significationibus, ac phrasibus inde orientibus, dixi in voce DEUS, in prima parte. De primario autem illo maximeque mystico nomine disseritur in proprio Lib ello, etiam antea cum libro de Fide ac iustificatione edito, et nunc hisce adiuncto.

3 Coniunguntur quoque nonnun quam plura Dei nomina, sive ut Deus eiusve quasi proprietates magis hominibus declarentur, sive tam terribilium nominum iteratione religio ac timor Dei illi incutiatur, quo maxime necesse est eum in audiendis Dei oraculis praeditum esse.

4 Sive autem unum ex illis quodcunque, sive plura nomina connectatur, praesertim cum ali quid dicere aut facere dicitur, quod quidem ad summam sensus attinet, perinde est ac si diceretur, Deus dixit, vel fecit, seu ibi positum esset nomen Deus. Dico autem, quod ad summam noticiae aut scopum sententiae attinet, non quod non aliquam utilem ac veluti accidentariam monitionem indicet.

5 Est quoque propria quaedam ratio, quod nonnunquam ob praedictas causas terroris aut declarationis suarum proprietatum, aut etiam ob praesentem materiam aut scopum, aut denique ut se ab idolis aliquando eadem nomina usurpantibus separet, nomini Dei additur quasi quaedam periphrasis, de scriptio, aut etiam definitio: ut, Sic dicit Deus creans caelum ac terram, etc. Ego sum Deus Abraam, Isaac, et Iacob. Ego sum Deus qui eduxi vos de Aegypto. Forte autem haec est omnino propria linguae huius consuetudo, ut propriis nominibus simul circum scriptiones addat: sicut nunc reges ac principes titulos, propter praedictas causas: sicut et Paulus Rom. et Galatis scribens, et alias solet ad proprium nomen aliquam suae functionis ac vocationis descriptionem adiicere.

6 Observandum quoque est, quod nomen Iehova prae caeteris mysticum et sacrosanctum habeatur: quodque plerunque ita usurpetur, ut nomen proprium veri Dei, reliqua vero ut appellativa. Quare plerunque in descriptionibus primo loco ponitur Iehova, postea alia: ut, Iehova Deus Abraam, Isaac et Iacob mihi conspectus est, sicut in nominibus Servatoris primum ponitur nome Iesus: ut, Iesus Christus, filius David. Dominus, etc. perinde plane ac praesenti more dicitur, Carolus Imperator Rom. et Rex Hispan. etc. Quam naturam illius nominis et descriptionum divinarum, obscurant versiones, dum pro illo nomine proprio ponunt appellativum Dominus: eoque inepte sonat, cum nonnunquam bis repetitur Dominus Dominus. sed Germanica recte id commodi adhibuit, ut vocem Herr, cum pro illo augusto nomine ponitur, maiusculis scribat: quod suum consilium, eius author statim initio testatus est. Sed ab impressoribus id discrimen foede negligitur, qui non rare utrunque maiusculis exprimunt.

7 Denique de Deo et illa consuetudo Scripturae observetur, quod ut sese ad nostrum captum accommodet, et nostris ver bis ac more loquatur, crebro solet Deo humanum corpus, omniaque eius membra, motusque et opera eorum, ac denique affectus tribuere per figuram anthropopathiam: unde olim fuerunt exorti haeretici Anthropomorphitae, exignorantia huius Hebraismi. Sciendum autem est, per ista solum similitudine aut metaphora quadam indicari actiones et opera, qualia ab hominum membris ac motibus in hac vita prodire solent. De qua re dicemus prolixius in enumeratione Troporum ac figurarum, sub titulo Anthropopathiae.

8 Diligenter est observandum, ubi de tota essentia divinitatis, aut etiam de singulis personis agatur. Hocenim facit tum ad percipiendum sensum loci, tum etiam ad cognitionem rerum ipsarum. Quo vero cerni istud discrimen queat, tenendae sunt appellationes ac nomina, quae vel totam essentiam, vel singulas personas denotare solent.

9 De Deo simpliciter, et absque personarum distinctione sunt haec: Deus noster ignis consumens est Domine Deus noster, quam admirandum est nomen tuum in universa terra: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: Deus qui caelum et terram condidit, etc.

10 De singulis autem personis, patre inquam, et filio, et Spiritu sancto, quaedam proprie atque separatim accipi debere constat. Pater describitur, gignens filium ex utero ante luciferum, filium habens in sinu, omnia creans per filium, sive verbum: diligens adeo mundum, ut unigenitum tradiderit, etc. omnia nobis cum filio suo largiens: clamans de filio, Hic est filius meus dilectus, in quo acquiesco, hunc audite: dicens filio suo, Hodie genui te: Dabo tibi haereditatem usque ad fines terrae: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, etc.

11 Filius proprie vocatur λόγος , Verbum, Unigenitus: Ioan. 1. Imago Dei, primogenitus universae creaturae, caput corporis Ecclesiae: ad Colossenses 1. Splendor gloriae, et effigies seu character substantiae patris: ad Hebraeos capite decimo: Item carnem assumens, filius hominis.

12 Occurrunt vero et aliae appellationes filii, sed quae officium seu egregia facta potentiamque declarant magis, quam notant personae distinctionem. Siquidem notum est, inter ea quae dicuntur de persona, alia de essentia, alia de officiis accipi debere. Huius itaque generis sunt: pontifex, sacerdos, pastor, rex, propheta, mediator, advocatus, sponsus, consiliarius, princeps pacis, angelus magni consilii, gigas, lapis angularis, petra, fundam entum, ostium, lux mundi, via, vita, veritas, leo, agnus, virga, flos de radice Iesse, filius Abrahami, filius David, etc. Longum esset recensere omnia.

13 Caeterum Spiritus S. dicitur procedens a patre et filio: dicitur missus in corda credentium, ut ea purificet: dicitur vivificator, consolator, paracletus, donum, σϕραγίς , arrhabo, unctio, digitus Dei, etc.

14 Memorabilis est et illa Regula, cuius meminit Erasmus: Quod in novo Testamento plerunque Pater vocatur Deus, filius autem Dominus. Ratio est, quia Pater dicitur mittere Filium, et donare ei haereditatem, et omnia. Solus ipse sustinet aliquatenus personam iudicis accusantis et castigantis genus humanum, donantis ac mittentis filium ad redemptionem humani generis, ac denique tum ordinantis filium in Mediatorem, eique doctrinam ac mandata ad genus humanum tradentis: tum et Spiritum sanctum donantis, filiumque propter peccata humani generis castigantis, et etiam ex morte eripientis, resuscitantis, et glorificantis.

15 Contra filius sustinet in redemptione humani generis formam servi, qui seipsum mirabiliter demiserit,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.