Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1103 --

340 urbis praedixit: ut etiamsi antea Cyrus verum Deum ignorasset, per haec tamen ipsa converti potuerit.

Talia sunt plurima Scripturae loca, quae commodissime ex gentilium historiis ac scriptoribus cognoscuntur: cuiusmodi etiam est tota descriptio Palaestinae circumstantiarumque regionum et Chaldaeae et Aegypti, quae non inutiliter ex Strabone aliisque cognoscuntur. Quo vero id magis credatur, adscribam unicum Strabonis locum de Iericho et lacu Sodomitico. Ierichus est campus a montana quadam cirumdatus, quae in theatri speciem ad ipsum declinat. Hoc in loco est palmetum, cui immixta est etiam alia materies domestica, et ferax palmis abundans, spacio stadiorum centum, et totum irriguum, et habitationibus plenum: ubi et regia est, et balsami viridarium: quae arbor aromatica est, et fruticosa, cytiso et termintho persimilis: eius corticem scindentes, succum in vasis incipiunt, tenaci lacti persimilem, susceptus autem in conchis coagulatur is capitis dolores et suffusiones oculorum incipientes, et hebetudinem mirifice salvit: quare preciosus est eo praesertim, quod hic solum nascitur. Palmetum quod palmam cariotam fert, hic solum est, excepto Babylonio, et ulterius Orientem versus.

Maximus quidem ex eis proventus est, quin etiam xylobalsamo ut aromate utuntur. Serbonis lacus permagnus est, cuius ambitum nonnulli mille stadiorum tradiderunt: is secus maritimam oram extenditur, longitudine paulo plurium ducentûm stadiorum, profunda et gravissima aqua, ut urinatores in eo innatare non possint. Verum qui tenus umbilico in eum procedit, mox extollitur. Plenus est bitumine, quod e medio fundo temporibus inordinatis, cum bullis quasi ferventis a quae efflatur: in summo autem incuruatus montis speciem praebet, favillae multum emittit, fumosus et aspectu ater: aeri et argento, et nitidis actersis omnibus rubiginem inducit usque ad aurum. Unde cum vasa situm contrahunt, iam accolae intelligunt, bituminis ereptionem incipere, ac sese arundineis ratibus ad id inquirendum accingunt. Bitumen est terrae gleba, quae a calore liquefacta, efflatur atque diffunditur, rursumque in glaciem fortissimam ab aqua frigida immutatur, qualis est lacuum aqua, unde et sectione et incisione opus est. Id postea in summo fluitat, propter eam naturam quam diximus, ingredientem nec innatare, nec immergi posse, sed attolli: ratibus autem adnavigantes, quantum quisque vult, referunt. ac de Bitumine quidem haec diximus. Posidonius dicit, quod cum accolae magici homines sint, incantationes quasdam faciunt, et lotia et alios huiusmodi foetidos humores inspergunt atque exprimunt, quibus bitumen coagulatur: postea incidunt, nisi aliqua lotii vis sit, qualis eorum qui calculos in vesica habet.

Nam etiam ex pueri lotio chrysocolla conficitur: in medio quidem lacu, iure huiusmodi res accidit. Ignis enim ac bituminis fons ac multitudo in medio est, quanquam et flatio sit in ordinata: quoniam ignis motus non habet ordinem nobis manifestum, quemadmodum et multum aliorum flatuum. Talia etiam apud Appolloniam Epiroticam eveniunt. Quod autem regio ignea sit, permulta alia signa afferunt. Nam et petras asperas exustas circa Moasada ostendunt, et multis in locis praerupta, et terram cinerulentam, et picis guttas ex petris distillantes, et flumina foetido odore efferventia, et habitationes passim eversas: ut iis fidem adhibeant, quae ab indigenis praedicantur, quod in hoc loco XIII urbes olim habitabantur, quarum metropolis Sodoma adhuc LX stad. ambitum servet. Et quod ex terrae motibus et ignis afflatu, et aquis calidis et bituminosis et sulphureis lacus eruperit, et quod petrae igniferae factae sint, et urbium aliae absorptae, aliae ab iis quicunque fugere potuerunt, derelictae.

Hinc apparet, non parum conducere Cosmographicos et Historicos gentilium scriptores, ad sacrae Scripturae cognitionem, praesertim in iis dictis, ubi aliqua locorum mentio fit.

Debuissent forte etiam descriptiones integrae omnium animalium, herbarum, arborum, gemmarum, et similium rerum, quarum fit mentio in sacris Literis, nostro huic Operi inseri: sed excrevisset Opus in ingentem molem, et nota sunt loca authorum, ut Plinii, Aristotelis, Theophrasti, Dioscoridis, et aliorum, unde ista recte peti possunt. Indicant etiam tales descriptiones diligentiores interpretes. Naturae profecto peritissimi fuerunt Prophetae, et quando perdicis, lupi rapacis, ursi, leonis, aspidis, basilisci, draconis, pardali, monocerotis, columbae, formicae, et similium mentionem faciunt, naturam inspiciunt, et permulta monent et docent unica tantum voce: dum ea veluti iubent considerare illius rei aut animalis quod nominant, naturam, ac cum praesenti materia conferre, hancque inde considerare et cognoscere. Sunt enim in universa natura pulcherrimae imagines, quae dulcissimas gignunt allegorias et veluti picturas rerum spiritualium, aut quoquo modo ad religionem pertinentium nobis proponunt, et de magnis rebus nos erudire possunt. Cum dicitur, Iustus ut palma florebit: multum illustratur hoc dictum. si tota palmae descriptio ex Plinio petatur, videlicet quod palma contra impositum onus insurgat: sic pii non premuntur, sed evehuntur cruce, spiritu Domini eos confirmante ac corroborante, et Christo in eis triumphante.

Falsa doctrina a Christo cum zizania comparatur: cuius naturam si quis cognosceret, cerneret eam bellissime ingenium pravae doctrinae exprimere. Nam primum partim sua sponte vitio pravi soli crescit, partim etiam ipsum bonum semen facile in eam degenerat. Deinde aliquandiu valde similis est tritico, donec spicam facit: tertio, multo plura grana fert, et quidem plerunque ex uno eius grane plures culmi enascuntur. Quarto, farina ipsa perinde albescit, ut alterius alicuius frumenti. Quinto, si panis inde confiat, non alit, sed veluti inebriat aut etiam dementat hominem, ut per aliquot dies vix convalescat. Sexto, etiamsi non ita multum eius insit tritico, nihilominus panem, aut quic quid inde confit, vitiat.

Omnia ista belle pingunt falsam doctrinam, nam et facile ac vel sua sponte vitio pravae mentis nostrae crescit, aut etiam ex ipsa vera religione doctrinaque depravata oritur: diu similis est vero Dei verbo, tandem tamen patescit. Ferax quoque est, et cito latĂȘ spargitur: auditores suos adeo non aedificat, melioresve facit, ut eos etiam dementet, et veluti inebriet, qui tamen putant, se belle sobrios esse ac sapere. Hoc est quod Scriptura spiritum vertiginis nominat: et quidem si vel modicum eius admisceas verae doctrinae, nihilominus totam massam vitiat, utentemque laedit. Vulgo ignoratur in Germania, quod

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.