Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1098 --

335 Fuerunt nihilominus plerunque zelo religionis ardentes, sicut et Paulus eis testimonium praebet, quod zelum habeant, Rom. 10, et Iacob, Act. 21, eoque crebro fuerunt vehementes in tuenda sua religione: sed plerunque ille eorum zelus caruit scientia, ideoque contra Prophetas ac Christum et Apostolos stulte iactarunt suum Mosen, Abrahamum, traditiones patrum, sacrificia, legem ceremo. sabbatum et templum; clamantes, Templum Domini, templum Domini: et de libertate ac censu Romanis non dando, seditiones temere moventes, qua occasione tandem sunt funditus eversi.

Proni sane fuerunt in idololatrias, quae tamen pestis, teste Paulo, propria est omnium hominum veteris Adami, Gal. 5. Unde videmus saepe apud eas factas esse subitas animorum ac religionis mutationes, tum in deserto fabricato vitulo, tum postea sub Iudicibus, ac denique sub Regibus, ubi vere novus rex eis erat nova lex: non tamen un quam defuerunt 7000 non incurvantium genua Baali, eoque Manasses studio impietatis instaurandae et confirmandae, replevit Ierosolymam sanguine piorum, sicut et ante Achabus Samariam ac Israelem.

Omnes Meridionaliores ac simul Orientaliores magis adfectibus, ardent, magis eos etiam foris producunt, quam Septentrionales, sive laeti, sive etiam tristes adfectus sunt: magis amant, magis irascuntur, magis oderunt, magis concupiscunt, magis etiam metuunt. Praeterea suos tristes adfectus, ut sunt dolor de aliquo magno malo, ut de morte liberorum, coniugum, parentum, aut fratrum, maioribus luctibus, lamentationibus et aliis externis indiciis tristantis animi: ut sunt inedia, sordidus vestitus; laceratio crinium et vestium, percussio pectoris, iacêre humi in cinere et cilicio, ac similibus produnt, quam hi in frigidioribus locis siti, ubi usitatum est in funeribus lamentari mortuos: sic et laeticiam suam pluribus exultationibus et tripudiis testantur, ut in capite de Ieiunio dixi.

Quanta ac quam indomita sit eorum vel ira vel ardor libidinis, facile in Graecis, Italis, praesertim ultra Florentiam et Apenninum agentibus, quae pars est multo meridionalior, et in Hispanis licet vel experientia animadvertere.

Talis omnino ratio fuit etiam Iudaeorum, qui ob hoc etiam polygami fuerunt, sicut ferme semper Asiatici (tametsi boni polygamiam potius ob studium sobolis) eam adhibuerunt. Ob hanc causam crebro aliae quoque foedae promiscuaeque libidines, vel in ipsis falsis religionibus interdum admixtae, in Iudaica gente receptae fuerunt ac viguerunt. Hinc accidit, ut pii quoque, qualis fuit David, Gedeon, Salomon, initio et alii nimis mulierosi aut polygamiae studiosi fuerint.

Crudelitas quoque innata fuit illis Asiaticis. hinc factum est, ut reges ac potentes subito, etiam pacis tempore, ac sine aliquo longiore iuris processu, aliquos interfici iusserint, ut Saul, David et Salomon, subito aliquos trucidari praecipiunt: sicut et nunc Turcici tyranni ac satrapae: qui mos a mitioribus Romanis principibus alienior fuit. Hinc item illae cruentae phrases, In alicuius sanguine pedes aut manus lavare, Sanguinem bibere, et similes. Hinc igitur ob vehementiam affectuum, et simul consuetudinem externis indiciis, aut etiam ritibus eos testificandi ac exerendi, valde variae voces ac loquutiones et similitudines in sacris Literis de utroque hoc genere leguntur. Huc referri debent varii mores lugentium, et sepelientium suos. Hinc lamentationes super mortuis, ut etiam David de Saule et Ionathan threnum componit, et Ieremias componit threnos super tota gente. Hinc saepe hortantur aliquas gentes ad threnos, lamentationes ac ritus luctuosos, per consequens indicantes antecedens, nempe eas ingentibus calamitatibus obruendas esse, seu habituros luctuosissimum statum.

Potationes et helluationes, sive proprio sive accersito vitio, non fuerunt illis inusitatae, ut ex Esa. 5 et 56 apparet: ubivae denunciatur fortibus ad bibendum. Hinc multa mentio lautorum et nimiorum ac intempestivorum conviviorum, propinationum ac potationum ad certam mensuram.

Hinc quoque metaphorae calicis pro sua portione aut demenso in bonam et malam partem: quia sicut Hector cum sua matre disputat, et reficitur homo potu, et vicissim laeditur, cum nolens volensque suam ratam portionem exhaurire etiam cum ipsis fecibus cogitur, prout alii sodales antea illi praeiverunt. Aliqui malunt calicis metaphoram a diligenti oeconomia venire: quia soliti sint etiam Iudaei, sicut et Romani, singulis ex tota familia dare certam quantitatem cibi, potus, et etiam operarum: hinc Latinae voces, Demensum et pensum.

Hac metaphora et Christus ipse in deprecanda sua cruce ac passione apud patrem, usus est: ubi etiam illud verbum Transire convivale quid sonat, quasi si sedentibus in ordine convivis, cum alicui imbecilliori parcitur, et poculum ordine progrediens, pertranseat ante eum ad sequentem, ne ille id in manus accipere et exhaurire praeter vires ac voluntatem suam cogatur.

Variae etiam metaphorae sumuntur ab ebriosis ac ebrietate et vomitu aliisque accidentibus: quae alias vertiginem falsae doctrinae notant, Isa. 28. 29. Oseae 4, et in Apoc. alias miserandam animi perturbationem, et attonitum esse ex magnitudine calamitatum, Ezech. 23. alias vertiginem aut confusionem odiorum, dissidiorum ac seditionum, qua alius in alium ruat et furat, ut in seditionibus et bellis civilibus fieri adsolet, Ierem. 13. Quia similia ebrii saepe faciunt aut patiuntur.

Vixerunt plerunque vel ex agricultura, vel ex vinetis, quibus adiunge oliveta, ficeta et palmeta: vel denique ex re pecuaria: sicut et in mea patria et multis locis Italiae. Artifices, mercatores, metallici, nautae et aurigae, unde in aliis gentibus plurimi victitant, rari ibi fuerunt. Piscatio quoque non ita magna fuit, multo autem minor venatio: quia loca fuerunt valde culta, ut feras multas praeter aves habere non potuerint. Nec etiam fuerunt ferme ulla vel mediocria stagna, praeter illud unicum Genazareticum aut Capernaiticum. nam amnes piscosi, praeter Iordanem, nulli fuerunt, tum porro piscinas ob inopiam aquarum non multas habere quiverunt. Ob praedicta vero vitae genera, et loci aestum, sollicite expectarunt pluviam, quo fruges, vites, arbores et pascua rigarentur: quare multae locutiones sacrarum Literarum respiciunt potissimum istam triplicem rem familiarem, nempe rem pecuariam, agriculturam et vineta.

Multis operis in re rustica, messe et vinetis indiguerunt: inde multa de mercenariis dicuntur.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.