Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1092 --

329 sed inde potius summa diligentia et in timore Dei, collatisque Scripturae testimoniis hauriamus, easque utraque manu retineamus et sequamur.

Iam igitur ad institutum accedentes, monstremus, quomodo variarum rerum cognitio sermonem illustret: primum vero dicam de rebus, aut earum proprietatibus, quae omnibus regionibus ac gentibus communes sunt: deinde de illis quae peculiariores sunt Palaestinae soli.

Utile igitur esset omnium rerum naturam nosse, vel mediocri quadam noticia, praesertim autem hominis, eiusque virium vel physicarum, vel rationalium, vel etiam motuum et actionum ipsius. Quare omnium artium noticia tum logicarum, tum et naturalium, atque adeo etiam mechanicarum et rusticarum, prodest ad sacrarum Literarum cognitionem. Quin etiam communis sensus, quotidianaque experientia, tum malitiae, tum et virtutum recteque factorum, atque adeo quarumvis huius vitae actionum cognitio iuvare nos potest. Nam etiam hîc valet aliquo modo regula Aristotelis, quod si non doctrina ac professio ipsa Theologiae, at saltem sermo sacer est sumptus ex istis rebus, et saepe de illis agit: exemplis, quod dixi, illustrari potest.

Cognitio aut consideratio saltem caeli utilis est, ut motus solis ac lunae. Nam a sole sumuntur variae similitudines et metaphorae, ut a gloriosa eius specie dicitur 1 Cor. 15, Quod sicut sol fulget prae luna, et ea porro prae stellis: sic alii pii prae aliis sint in resurrectione fulsuri. Alias a strenuo eius cursu, et simul caeteras stellas excellente forma, ac etiam efficacia, sumitur descriptio Christi: ut Psal. 19, quod sicut ille strenue ac gloriose currat per totum caelum, ab uno horizonte in alium, omniaque suo calore calefaciat ac vegetet: sic et Christus gloriose in Ecclesia sua regnet, suaque operetur. Sic et Mal. 4, vocatur sol iustitiae. Alias per vivificam eius vim declarantur omnigena beneficia caelestis illius patris, ut quod dicitur Deus facere splendere solem suum super bonos et malos. A tristi specie eclipsis aut etiam rubedinis solis ac lunae, sumitur descriptio tristis status rerum: ut Isa. 13, Obtenebratus est sol in ortu suo, cum quidem vel maxime gratus, amoenus ac salutaris esse solet: et cap. 24, Erubescat luna, confundetur sol. Sic Ioel. 2 et 3. Sol et luna obtenebrati sunt. Idem valet, occidere solem in meridie, Amos 8, Mich. 3, Ier. 15.

A fervore solis sumitur metaphorica locutio, significans omnis generis molestias: Non uret te sol per diem, nec luna frigore afficiet per noctem. Psal. 121, Isa. 49, sol etiam dicitur dominari diei, et luna nocti: quia hisce temporibus eorum praecipuus usus est. Gen. 1, Psal. 136, Ieremiae 31. Sic ab aliis quoque proprietatibus solis ac lunae sumuntur aut Metaphorae aut similitudines in Sacris, aut certe fiunt aliquae allusiones ad eas, quas cognovisse vel vulgari tantum quadam noticia, ac expendisse omnino operaeprecium fuerit ad sacrarum Literarum intellectum.

Sic Christus de prognosticis futurarum tempestatum in sole ac toto caelo conspectis dicit, Iudaeos quidem faciem caeli considerare solere, et ex alio indicio alia divinare: at spiritualis caelorum regni iam ad eos venientis formam agnoscere nec posse, nec velle.

Meteororum quoque cognitionem vel vulgarem, vel etiam pleniorem pernosse utilissimum foret, ad sacrarum Literarum intellectum: ut sunt venti, nebulae, nubes, pluviae, ros, pruina, nix, grando, tonitrua, fulgura, fulmina. Innumerae enim locutiones hinc quoque petuntur, aut certe huc respiciunt: ut postea dicam, de Philistea, et eius caelo.

Cognoscere ac considerare naturam animalium, tum communium, tum etiam aliquorum variorum, utile est: ut hirundo et ciconia dicuntur nosse tempus suum, quo apparere incipiant, at homo ignorare tempus visitationis divinae.

Quin etiam asinus et bos dicitur agnoscere praesepe domini sui, et dominum suum. Hoc melius intelligitur ex Germanico more, quam ex multis aliis locis. Hîc enim cum vaccas et capras in civitatibus habeant, reverso ex pascuis toto grege, sponte sua quaeque suorum herorum domos, nemine monstrante, repetunt, etiam in frequentioribus et amplioribus civitatibus, ubi homines aliquando viarum labyrinthis decipiuntur: alibi id moris non est. Equus et mulus sunt ferociora iumenta, quare frenis et stimulis ea domari et regi necesse est, ut obediant hominibus: sic Deus quoque suos contemptores solet non raro tristi cruce, et etiam atrocioribus poenis frangere ac domare, ut tandem humiliati, discant iustificationes Dei. Psal. 33. Ovis sua multiplici utilitate, innocentia, patientia ac simplicitate, pios significat: sicut et columba. Contra capra, leo, et corui, lupi, vulpes, ursi ac pardi: gallinae quoque, et pullorum eius ac aliarum avium, ac nidorum ipsarum nonnunquam aliqua mentio fit. Nam Christus per gallinam, pullos benignissime foventem, suam ac caelestis patris infinitam misericordiam et beneficentiam erga genus humanum declarat. Quorum omnium et aliorum natura expensa, facit non raro sermonem dilucidiorem.

Multae voces ac locutiones a foro et politia sumptae sunt, aut eo alludunt, aut de eis rebus aliquid dicunt, quare tum morem forensem, politiarumque leges ac formas, tum et phrases vocesque earum nosse utile est: ut quomodo imperitus, praesertim reus, soleat ibi esse trepidus et consilii inops, quomodo contra accusator sit audax, vehemens, infestus ac crudelis, et etiam calumniator: quomodo advocati ac intercessores, suum clieotem instruant, animent et foveant ac tueantur: quomodo iudex malus, propter munus aut alioqui ob respectum personarum, affectusque, soleat debiliorum bonas causas pervertere, et contra amicis et potentibus in pessima causa favere: et vicissim quomodo iustus iudex citra affectus et prosopolepsiam, soleat iudicium ac iustitiam facere, insontes ac oppressos absolvere, liberare ab oppressoribus et calumniatoribus. Huc etiam faceret cognitio politiae, ut quam arcte vel rex subditis, vel illi vicissim ei obstricti sint, et quae nam officia sibimet invicem debeant. Ex harum enim rerum cognitione melius intelligi possent descriptiones Christi, tanquam advocati et intercessoris apud patrem, praeterea tanquam spiritualis regis Ecclesiae suae, item spiritus S. tanquam perpetui nostri advocati ac consolatoris piorum hîc in terris. Hinc quoque calumniatoris satanae, perpetuae accusationes, incredulorum damnatio, et credentium absolutio et iustificatio: item quam tristis res sit reatus, quam contrâ bona, remissio peccatorum aut criminis, plenius cognosceretur, et innumerae plane voces, locutiones dictaque ex foro

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.