Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1061 --

298 Ephes. In quibus totus in certamine positus est: et videbitis eum in testimoniis, quae sumit de veteri Testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit eius quod ait. Videntur quaedam verba simplicia et quasi innocentis hominis rusticani: et qui nec facere nec declinare noverit insidias, sed quocunque respexeris, fulmina sunt. Haeret in causa, capit omne quod tetigerit: tergum vertit, ut superet: fugam simulat, ut occîdat. Calumniemur ergo illum, atque dicamus ei: Testimonia quibus contra Iudaeos vel caeteras haereses usus est, aliter in suis locis, aliter in tuis Epistolis sonant. Videmus exempla captiva, servierunt tibi ad victoriam, quae suis in vosuminibus non dimicant. Nonne nobis loquitur, cum Salvatore, aliter foris, aliter domi loquimur? Turbae parabolas, discipuli audiunt veritatem. Proponit Pharisaeis Dominus quaestiones, et edisserit. Aliud est docere discipulum, aliud adversarium vincere.

Idem alibi:

Ubi electionis vas, tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, tonitruus gentium, flumen eloquentiae Christianae: Qui mysterium retro generationibus ignoratum, et profundum divitiarum, sapientiae et scientiae Dei, magis miratur quam loquitur?

D. Epiphanius quoque utiliter quodam loco de sermone Paulino monet, sic scribens: Quemadmodum potens ille iaculator Apostolus, distortis verbis in medium coniectis, obscuram quidem et occultatam facit lectionum altitudinis elaborationem: verissimam autem et rectae opinionis, et quae nihil habet neglectum, aut aegre adeo explicabile. Nam his qui non adhibito studio et ingenerose a verbis excidunt, aliquando incohaerentia et dissona dicere videtur: qui vero studiose et sobria raciocinatione relegunt, magno ordine et veritate plena. Proinde exacte de his nunc tractare, ipsum per se solum ingens opus fuerit.

Bucerus quoque hanc eandem quaestionem de Paulina eloquentia prolixe tractat: cuius sententiam cognovisse operaeprecium fuerit. Sic igitur ille scribit in Praefatione epistolae ad Romanos:

An D. Paulus adhibuerit artem dicendi?

D. Augustinus in quarto de Doctrina Christiana hanc quaestionem pertractat, estque in hac sententia, quod Apostolus praecepta quidem eloquentiae secutus non sit, eloquentia autem secuta sit illius sapientiam: sed eloquentia quae ipsum decuerit. (nam aliis alia ratio dicendi competit) ista vero hic sanctus vir de sola elocutione intelligit, in qua ut maxime sit vis eloquentiae, quae etiam ab hac nomen ducit: facultas tamen dicendi, non hac sola, sed praecipue inventione constat, et dispositione, utcunque M. Tullius has prudentis eloquentiam Oratoris faciat. Sapienter enim Fabius dixit, Curam verborum, rerum volo esse solicitudinem. nam plerunque optima rebus cohaerent, et cernuntur suo lumine. Et Aristoteles studium ornatus circa elocutionem corruptis auditoribus, verba potius quam sensa morantibus fert acceptum. D. Paulus itaque, cui hoc in scribendo consilium fuit, ut fidem Domini nostri Iesu Christi, et vitam hac dignam persuaderet, hoc est, summam traderet sapientiam, rerum quam verborum studiosior fuit. Unde illud de se ipse testatus est: Etsi vero idiota sum sermone, non tamen scientia: 2. Cor. 11. Quanquam nec verborum negligens fuit, ut qui fieri omnibus omnia operam dederit, quo vel aliquos lucraretur: maiorem quoque dictionis curam adhibiturus, si e re id fuisset eorum quos instituere debuit. Spiritus siquidem Christi omnium artium largitor, ut variis linguis per hoc suum organum loque batur: ita facile etiam summum adhibuisset in dicendo ornatum, si id hominum salutem promovere fuisset idoneum: sed negotium agebatur Evangelii, quod annunciandum erat omni creaturae, quodque sic est, ut reveletur parvulis, abscondatur sapientibus, magisque spiritu quam verbis persuadeatur, fide potius quam ratione percipiatur.

Ita igitur attemperari orationem conveniebat, ut ex ea ipsa quoque ostenderetur, Evangelium Christi rem esse omnibus qui religionis capaces sunt, communem, servis aeque ac liberis, mulieribus ac viris, rudibus et indoctis, atque elegantibus et eruditis, Barbaris non minus quam Graecis aut Romanis. Tum nullis viribus humani ingenii, sed solo Dei afflatu, et tradi et percipi posse. Denique cum ita vitiosa nostra natura comparata sit, ut quicquid parergon est, et ad inanem potius rerum speciem, quam certam et solidam utilitatem facit, in id fere plus curae ac operae impendamus: docuit dictionem Evangelii, quod istud malum abolet, sic constitui, ut in rem ipsam animi defigerentur, avocati ab admiratione in anis ornatus verborum. Iacent siquidem sensus in oratione, in qua verba laudantur, inquit Quintilianus: nec valet animus, dum rerum admiratione et studio tenetur, de verborum cultu esse solicitus. Si ergo consideremus primum quis scripserit hasce Epistolas, nempe Apostolus crucifixi: deinde, quid, nimirum Evangelium crucifixi: postremo, ad quos, eos scilicet, qui huc essent adducendi, ut in cruce Domini nostri Iesu Christi omnem et salutem et gloriam potieret: satis liquet, quam decuerit Paulum sermonis humilitas, et ea ratio, qua sicut afflatum Spiritus, ita neglectum inanis cultus (quem caro admiratur) prae se ferret, dum ostenderet rem quam commendat, maxime popularem, et omnibus qui modo eam cupiant, perceptu facilem: denique artem hîc tradi, qua toti immutamur, et divinam quandam vivendi rationem consequimur. Atqui ista tamen dictionis in Paulo humilitas sic habet, ut quicunque potis est divinam hanc doctrinam intelligere, in singulis quoque eius verbis, si modo animum advertat, caelestem effulgere sapientiam cernat. Ex Spiritu sancto Apostolus scripsit, immo hic ipse omnia scripsit, Paulo usus tanquam organo: nihil ergo hîc frustra dicitur, nihil non suo loco, nihil non rei congruens eoque apposite. Tunt alicubi, ut videtur carni, et Anapodota, sunt Hyperbata, sunt Mioses, Tautologiae, Homoeologiae, Macrologiae, pleonasmi, Anoecomata, et alia quae inter vitia orationis numerantur. At si tu probe consideres (ut soleant loqui ii qui sunt vehementer affecti, maxime qui tractant divina) quid deceat Evangelium Christi, et illo quidem tempore, in quo omnia testari debuerunt, virtute Christi, nullis humanis praesidiis omnia geri: tum expendas diligenter, quo in loco, qua ratione admissa illa sunt, quae habentur orationis vitia: proculdubio dices, meras virtutes esse, non vitia, quae videbantur: arcanamque in his Dei sapientiam mirari satis haudquaquam poteris. Statim in salutatione

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.