Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 785 --

22 calefactionis, vel aqua humectationis. Porro autem modus quo illa iustitia nobis imputatur, applicatur aut agglutinatur, est causa formalis iustificationis. Ibi enim forma, modus aut ratio, quo iustificemur, continetur ac describitur: quod propter Coloniensium cum Monhemio contentionem de hac re, adiicere volui.

26 Hinc apparet, maximum esse usum causarum, etiam in explicandis religionis controversiis, et Sacris literis. Quare studiosus Sacrarum literarum, hanc etiam inter alias Regulam aut praeceptionem diligenter industrieque in Sacrarum literarum studio adhibebit. Illud sane mirabile ac memorabile est, quod causae accidentariae in aliquibus rebus, factae sunt primariae, et contra: ut accidentarium est legi quoddamnat, et tamen hic est nunc primarius usus ac finis.

27 Est porro etiam alia quaedam occultior causarum consideratio in scriptis authorum cognoscesdis, quae etiam in Sacris literis adhiberi potest: ut, quo consilio aut ratione hoc potius sic, quam aliter dictum sit: cur item hoc, et non alio ordine materiae aut sententiae distributae: cur hoc, quod videri possit quasi non necessarium, adhibuerit, aliud vero magis in speciem ad rem faciens praeterierit: et quae alia huiusmodi plurima sunt, quae ad pervidendam mentem authoris plurimum facere possunt, eximiumque fructum afferunt.

28 Illud est in omnibus scriptis ac studiis primarium, et quasi palmarium praeceptum, ut singulae materiae ac institutiones ex suis praecipuis sedibus aut fontibus petantur et hauriantur: ut, Locus creationis ex initio Gen. Psal. 104, et similibus: Locus originalis peccati ex Gen. 3. 6. 8. Psal. 51, Ierem. 17. Rom. 7. et similibus: Locus iustificationis ex 3. 4. 5 et 8 cap. Rom. ac Psal. 32. 130, 143, et aliis. Cuius praecepti usum, ut verissimum ac efficacissimum, comprobant nostri adversarii Osiander ac Papistae, qui sedulo cavent, ne ex praedictis locis veram de iustificatione sententiam hauriant.

29 Ex hoc praecepto porro illud ultro sequitur, ne primariis, plenisque materiarum sedibus, exaliit, ubi obiter et breviter aliquae sententiae attinguntur, praeiudicium fiat, aut tenebrae offundantur. Ex clarioribus enim obscuriora illustranda sunt, et ex certioribus ac firmioribus infirmiora, non contra. Quod omnes Methodi praecipiunt, et ipse etiam communis sensus docet.

30 Adhibetur nihilominus in omnibus scientiis ac autoribus ea quoque diligentia in investiganda veritate, ut alius aliquanto obscurior locus, ex aliorum locorum collatione, ubi de eadem re agitur, illustrotur: idque aliquando etiam ille ipse, ubi quasi ex professo aliquid agitur, ex alio ubi non perinde ex instituto ac plene de eadem materia disseritur. Nec solum id fit in conferendis eiusdem autoris dictis, sed etiam diversorum. Sempertamen in tali collatione illa regula cautioque adhibeatur, ut primarius locus plus valeat minus primario, nisi evidentissima veritas alterius loci praeponderet.

31 In Sacris porro literis talis locorum collatio ob plures causas magis est adhibenda, quam in ullo alio. Primum, quia mirabili Dei providentia ac sapientia ita conscriptae sunt, ut in diversissimis libris ac partibus similia dicta occurrant: utque mirifice sese invicem eius libri singulaque loca ac sententiae illustrent: item ut, licet somnolento ieiunae videantur, tamen impossibile sit incidere ullam necessarum scitu quaestionem, quae ex eis dissolvi ac illustrari nequeat, si modo plura loca aut dicta inter sese solerter conferantur. Huc accedit brevitas seu Laconismus Scripturae, item quod non videatur ullus liber in Bibliis ita prorsus Methodice et plenissime de ulla materia disserere, quin non paucae sententiae illis desint, quas aliunde peti necesse sit.

Ad istam utilitatem collationis locorum valde facit, quod non possumus in hoc volumine metuere, ne usquam incidamus in falsas sententias: ne usquam Scripturae dicta inter sese pugnent: seu, ne usquam earum author dormitaverit, et minus recte de quopiam negotio aut quaestione aliquid pronunciaverit.

32 Huius mirabilis et inconspicuae quidem, sed tamen semper deprehensae harmoniae Sacrarum literarum, illustre specimen praebet Corpus doctrinae separatim ex Vetere, et separatim ex Novo Testamento, a meis charissimis in Domino fratribus Uvigando et Iudice collectum ac editum: unde tum ingentes divitiae, ac plane inexhausta copia sententiarum, seu utilissimarum praeceptionum, tum etiam summus consensus tam dispersarum sententiarum cernitur. Verissimum profecto est, quod Lutherus piae memoriae in Libro Conciliorum scripsit, omnes Patres et omnia concilia non posse efficere una Biblia: at illa posse illos, et multo etiam plura, id est, omnia ipsorum utilia documenta ac sententias ex sese exhibere, cum contra patres nequaquam expediant omnes quaestiones, quae in Sacris literis continentur.

33 Porro locorum collatio potest esse multiplex. Alias enim, propter res ipsas ubique similes ac illustrandas: alias, ob sermonem loca conferuntur: alias item, quia eaedem sunt res aut verba utrobique: alias, quia proportione seu analogia quadam correspondentia: alias item loca similia, alias plane contraria conferuntur. Nam et contraria sese invicem illustrant. Alias item conferuntur loca, in quorum altero sunt antecedentia, vel etiam consequentia dictorum loci illustrandi: unde nempe dicta huius consequentia dictorum loci illustrandi: unde nempe dicta huius consequentia quadam deduci exponique possunt. Longum esset variarum collationum exempla adscribere, quae passim in bonorum scriptorum libris leguntur. Tale etiam est, quod vocem ὑπόστασις aut substantia (ut multi vertunt) Hebraeorum 11. explicui collatis duobus similibus dictis ex eiusdem epistola. Vide vocem Fides, ubi etiam plura exempla sunt. Sic in verbo Dono, contuli duo loca locutione simillima, ac pene etiam sensu, ex 1. Thess. 4 et 5. Verum cum innumera passim habeantur exempla etiam in hoc toto Opere, non immorabor in hac re diutius. Hanc Regulam exponendi Scripturam, etiam patres plurimum probant. Contra autem pontifex cum suis, vult pro suo arbitrio non tantum obscuram, sed et evidentissimam scripturam interpretari, plane praetoria autoritate ac potestate.

34 Ad hanc porro collationem locorum nonnihil proderunt Concordantiae, quas vocant, tum magnis voluminibus Hebraice, Graece et Latine collectae, tum et in marginibus latiorum exemplarium adscriptae:

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.