Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1046 --

283 persona, negotium aut factum depingitur, quam alioqui longa oratione fieri posset. Proponit ipse in exemplum suum quoddam dictum, quod cum Craterus Macedo antea ignobilior, postea insolens factus audiret Graecorum legationes, purpura indutus, et in aureo lecto sedens dixerit: Et nos aliquando hunc Craterum legatum suscepimus: ibi per illud demonstrativum pronomen magis putat fastum eius ineptum esse depictum, quam si prolixior oratio fuisset adhibita. Sic Cicero in quadam oratione dicit, satis sibi videri, cum ipsum modo adversarium nominat, ut non sit necesse eius scelera commemorari.

Hanc sane admirabilem Emphasin sermo sacrarum Literarum saepissime exprimit: ut cum dicitur tum benedixisse Adamo, tum postea lapsis maledixisse, eosque fuisse nudos: cum item dicit, Quacunque die comederis de ea arbore, morte morieris: et vicissim cum promittit, semen mulieris contriturum esse caput serpentis. In quibus singulis verbis Benedicere, Mors, Nuditas, Contritio capitis serpentis, prorsus ingentes res exponuntur, si modo quis diligenter attenteque vim amplissimam latissimeque patentem illarum vocum expendat. Quare tota Scriptura postea occupatur in expositione istarum vocum Benedictionis et Maledictionis, Mortis ac vitae, Nuditatis, et supervestitionis et certaminis seminis mulieris cum serpente. Sic ingentes res continent illa brevissima, hominem esse conditum ad imaginem Dei: et post lapsum, Adamum mortuum et nudum genuisse liberos ad suam imaginem, nempe non Dei.

Septimo, docet Phalereus brevitatem aptam esse symbolis et sententiis, eisque multa amplecti. Talia sane brevissima dicta, sunt plurima in Scriptura, quae vel per quandam Synecdochen, vel quasi symbola quaedam res amplissimas continent. Ad horum posterius possis proverbia referre: ut, Incidit in foveam, quam fecit: Medice, cura teipsum, et similia. Item quaedam quasi notae rerum: ut, Canis non mutiet: Audienti talia, tinnient ambae aures: Clamor Sodomae in caelum ascendit.

Soliti sunt quoque veteres brevissimis sententiis res maximas complecti, ut tanto facilius memoria teneantur. Sic sunt illae gravissimae sententiae de peccato originali: Cor et figmentum cordis humani est malum inde ab infantia: et de redemptione, Semen mulieris conteret caput serpentis. Item: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Similia multa dicta in Scriptura reperiuntur, ut est illud 1 Timoth. 1, Fidelis sermo et omni acceptione dignus est, quod CHRISTUS IESUS venit in mundum, ut peccatores salvos faciat, etc. Sic est illud praeclarum ac rotundum dictum Tit. 2, Illuxit gratia Dei salutifera omnibus hominibus, erudiens nos, etc. Talia brevia, sed multa complectentia dicta passim in Scriptura reperiuntur. Sic sunt Hyppocratis Aphorismi, et totus Catechismus in Ecclesia, atque adeo multi Psalmi.

Ad synecdochicas porro sententias possis referre praecepta Decalogi: In semine tuo benedicentur omnes generationes: Baptizate in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti. Item formulam sacrae circumcisionis: Ero Deus eorum: et sacrae coenae, Hoc est corpus meum: Hoc in memoriam mei facietis, etc. Quae omnia, cum sint brevissima, res maximas et plurimas partim vocum emphasi, partim per Synecdochen continent, si modo recte expendantur et evolvantur.

Sunt etiam singula aliqua epitheta aut adiectiva non raro valde significantia, resque plurimas in se complectentia: ut, Cor pravum ac perversum inde ab infantia, natum ac conceptum esse in peccatis.

Sic et Metaphorae sunt potentes: ut, Cor adamantinum, lapideum, spirituale: Legem esse scriptam in corde: Peccatum esse sculptum in corde alicuius, et similia, quae totum veterem Adamum aut novum hominem depingunt.

Octavo, singularis quoque, admirabilisque brevitas Spiritus S. vel in eo est, quod nudis nominibus propriis res longe maximas plurimasque significarit. ut voce Iesus et Meschias, totum officium Christi denotat. Sic Baptistam vocando Ioannem, indicavit eum fore singularem praeconem monstratoremque gratiae Dei: sic mater Heva, Abelis nomine indicavit, qualis sit natura lapsi destructique hominis post illam miserandam ruinam. Sic in Isaia per nomen Emanuel, tum essentia divina in Meschia indicatur, tum simul docetur, eum nobis patrem reconciliaturum, effecturumque ut ubique Deus nobiscum sit, nobisque favens propitiusque adsistat. Sic Christus Simonem vocat Cepham, aut Petrum, et alios duos Apostolos nominat filios tonitrui: ut ostendat plane admirabilem praepotentem suae doctrinae Ecclesiaeque efficaciam, stabilitatem ac robur ex se fluens. Videmus igitur hîc ingentes res singulis nominibus contineri.

Nono, Asyndeta scribit Phalereus et alii, esse ad brevitatem idonea: eis plurimum Scriptura utitur, ut alibi ostendi plenius.

Decimo, brevibus Allegoriis, typis ac parabolis propositis, doctrinam amplissimam saepe Scriptura sub illis parvis involucris proponit: ut quod Abraamus habuerit duas uxores, et duos ex eis filios. Quae involucra quanto quis magis evolvet, tanto plura in eis reperiet.

Undecimo, studio brevitatis etiam non solet Scriptura confutationes prorsus a confirmationibus separare, ut alii oratores. Et sane saepe res sunt coniunctissimae, ut sit haud raro quasi eadem repetere necesse in utraque parte confutante et confirmante.

Duodecimo, non semper se iungit ea quae conferuntur a collatis: sed subinde aliquas voces similitudinis rebus ipsis similitudine illustrandis admiscet.

Sic etiam saepe applicationes collationum, cum alioqui facile subintelligi queant, omittit, ut in cap. de Simili ostenditur. Similitudines igitur tales simpliciter allegoriarum formam obtinent. 2. Timoth. 2, In magna domo sunt non tantum vasa aurea et argentea, sed et testacea: et alia ad honorem, alia ad ignominiam. Si quis igitur expurgaverit seipsum, etc. Deest applicatio: Sicut in magna domo sunt vasa varia, ita varia in Ecclesia sunt etiam vasa aut homines, etc. Si quis igitur seipsum mundaverit, etc.

Decimotertio, valde variae Eclipses vocum, locutionum ac sententiarum subinde occurrunt: verum plerunque tantum talia omittuntur, quae non difficulter ex sensu et contextu subintelligi possunt. de quo in cap. Eclipseos prolixius actum est.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.