Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1045 --

282 decertant: sic etiam erit sermonis quaedam ad vehementiam collati quasi contractio, quae in compositione Incisum nominatur. quod sic definiunt: Incisum est, id quod minus est membro: quale est illud quod paulo ante attulimus, videlicet, Dionysius Corinthi: et Nosce teipsum: et illud, Mosen gere Deo: quae a viris divina mente cumulatis dicta sunt. Est etiam brevitas quaedam apophtegmatibus accommodata, et sententiosa. paucis enim verbis elegantem describere sententiam, maioris prudentiae est: quemadmodum in semine vis et potestas totius arboris sita est. Quod si quis in efferenda sententia prolixis verbis utatur, sententiam, doctrinam et orationem commutabit.

Idem aliquanto post:

Nam longitudo quae est in membris, impetum eneruat: quod autem in parvo magnam vim praesefert, acrius et vehementius est: cuius rei exemplum est illud Lacedaemoniorum ad Philippum, Dionysius Corinthi. quod si produxisset hunc in modum, Dionysius imperio privatus, literas docens Corinthi, mendicitate victum quaerit: rerum gestarum expositio potius fuisset, pro contumelia. Ac sane multis aliis in rebus Lacones brevitati student. Brevitas enim et acrior est, et magis imperiosa: oratio autem verbosa, supplicantem decet, et postulantem: proinde etiam notationes acrimoniam quandam habent, quia breviloquentiae similes sunt: ex eo enim quod breviter prolatum est, plurima nos suspicione attingere vetat, quemadmodum ex notationibus. Sic enim illud, Vobis cycadae humi canent: gravius per inversionem dictum est, quam si simpliciter dictum esset, Arboribus vestris excisio inferetur. Haec ille.

Consistit fitque brevitas multipliciter: si non altius rem narrare aut exponere incoeperis, quam necessitas postulat: si non longius in fine progrediare, quam opus sit: si non digrediare usquam extra propositum, sed recta ad scopum tendas: si in genere aut summa tantum rem exponas, non extendendo per species, partes, causas, aut circumstantias, omissis ornamentis accidentariis: si saepe aliqua tantum subindices per alia, ut vel per antecedentia res sequentes, ut per causas suos effectus: vel contra per hosce illas, vel tantum per aliqua indicia rem adiunctam, ut per nivem ac per gelu hyemem, per aestum aut fervorem aestatem, eandemque etiam per albedinem aut maturitatem segetum: si non utare transitionibus, si utare asyndetis: si caveas omnes repetitiones aut verborum aut rerum: si verbis significantibus utare, quorum singula recte posita integros sensus contineant: ut Cicero dicit, Thucydidem tot pene sententias habere, quot verba: si compositione verborum ea utare, ut non sit necesse ob singulos sensus propriam orationem texere, sed aliquas aliis una tantum aut altera voce Nominis, Participii aut Gerundii tactas, aliis alligare: ut Paulus apostolus segregatus ad Evangelium Christi non ait, Quem segregavit Deus ab utero ad praedicandum Evangelium, etc. Si ali quod primarium rei caput proponas, ut in Proverbiis aut Symbolis aliisve Synecdochicis locutionibus fieri solet, unde plurima intelligi queant, ut quae vel dependeant inde, vel significentur per ea. Fit et aliis compluribus modis brevitas, qui mox magis cernentur agnoscenturque in exemplis.

Habet vero Scriptura istas et innumeras alias brevitatis rationes. primum enim incipit narrare, ubi opus est: desinit ubi convenit, non digreditur ad peregrina ac inutilia: ut apparet in narratione creationis, lapsus humani, incendii Sodomae, eductionis ex Aegypto, et actionum Christi ac Apostolorum. Utitur quidem Scriptura digressionibus, sed non nimium longis, multo minus ociosis aut dispendiosis, de quibus alibi dicetur.

Summas solum ac genera rerum tantum saepe in narrationibus proponit, ut apparet ex concionibus prophetarum, Christi, Baptistae et Apostolorum tantum summarie conscriptis. In narrationibus Evangelistarum illud sane est admirabile artificium brevitatis, quod licet non narrentur circumstantiae, tamen intelligenti et attento singulis verbis subindicantur, ut abunde haberi queant. Mirabili compendio in Genesi historia religioque Ecclesiae ferme sesquitrium millium annorum, inde a creatione mundi, usque ad exitum ex Aegypto narratur: ita tamen, ut res primariae ac maxime necessariae ne qua quam praeteritae sint, ignorenturque.

Repetitiones quidem sunt plurimae, sed plerunque breves, et minime ociosae: de quarum varietate ac utilitate alibi prolixe disservi. Plurimae sane sunt non minus efficaces et significanter propositae, quam illa adeo celebrata apud Homerum, Nireus adduxit tres naves, Nireus filius Aglaiae, et Chorropi regis. Nireus quo non formosior alter, etc. quam veteres Rhetores dicunt adeo potentem esse, ut paucis verbis eum Homerus non minus celebrem reddiderit, quam vel Achillem vel Ulyssem, qui omnibus pene versibus ab eo praedicantur.

Quinto, multum per alia indicat res alias, ut per nomenclaturam rerum subito ab Adamo creaturis omnibus impositam eius ingentem sapientiam, summam memoriam et plenam possessionem: per maledictionem generis humani, magnitudinem peccati ac irae Dei. Sic per poenas diluvii, magnitudinem peccatorum, corruptae religionis ac morum et simul irae Dei: per evocationem Abrahami, eiusque instaurationem religionis, ingens eiusdem corruptio demonstratur. Sicut et tempore Enoch ac Moysis. Sic saepissime alias per antecedentia indicantur sequentia: et contra per translationem Eliae et Enoch indicatur immortalitas animae, resurrectio corporum, et vita aeterna, seu beatorum vera felicitas apud Deum.

Exod. 14 dicit Deus ad Moysen: Quid clamas? Unde ardens eius oratio praecessisse indicatur. Hac ratione Christus Ioannis 3, dum urget, oportere omnino hominem regenerari, ostendit totam priorem naturam ac generationem damnatissimam esse. Sic passim in Scriptura per misericordiae et Evangelii praedicationem ex consequenti accusatur peccati et extremae corruptionis, ut qui tanto remedio indigeamus. Sic Ios. 2 videtur tantum conclusio totius narrationis exploratorum adscribi: Utique tradidit Deus in manum nostram universam terram. Sic Gen. 14 brevissime indicatur occurrisse regem Sodomae Abrahamo: reliqua subintelligenda relinquuntur.

Sexto, uno aliquo significanti verbo aut dicto saepe (teste Phalereo) multo significantius res quae+piam,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.