Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1044 --

281 et montibus versatum: et ter repetitur, non potuisse domari ac vinciri, ut qui omnia vincula ruperit. Alii Evangelistae etiam a consequenti replent narrationem: quia adeô saevus fuerit, ut nemo sit ausus illac iter facere, etc.

Talis forma loquendi crebro reperitur in Prophetis, et etiam in Evangelistis, praesertim in Ioanne, de cuius sermone postea dicetur proprio Capite.

De illa forma pleni sermonis, cum aliquid primum breviter proponitur, deinde id idem copiosius explicatur, in capite de Ordine sententiarum dictum est. Ad hanc sermonis formam forte et illud referri potest, quod Ambrosius epistola sexagesimatertia, libro octavo dicit, in omni arte debere esse causam, materiam, et perfectionem, idque crebro in Scripturis reperiri. Verba eius haec sunt: Scriptores, inquit, divinorum librorum, quamvis non secundum artem scripserint, sed secundum gratiam, quae super omnem artem est: ii tamen qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et contulerunt commenta artis ac magisteria. In arte quippe requiruntur praecipue, ut sit ἀίτιον, ὕλη, ἀποτέλεσμα . Cum igitur legimus sanctum Isaac patri dicere, Ecce ignis et ligna, ubi hostia? quid horum deest? Nam qui quaerit, dubitat: qui respondet quaerenti, pronunciat, et dubitationem absolvit. Ecce ignis, id est ἀίτιον : et ligna, id est ὕλη , quae Latine materia dicitur. Tertium quid superest nisi ἀποτέλέσμα , id est diffinitio? quod filius quaesivit, pater retulit dicenti: Ubi est hostia? Deus, inquit, providebit sacrificium fili. Ipse enim didicerat propheta, quid esset consummandae rei ἀίτιον . Nam cum Moyses mitteretur ad populum Dei liberandum, ad regem Aegypti, ait: Quis sum ego, ut vadam et educam populum a regis potestate? Respondit Dominus: Ego ero tecum. Interrogabat iterum Moyses: Quid dicam illis, si requirant, quis est Dominus qui misit te, et quod nomen est illi? Dixit Dominus: Ego sum qui sum, dicens: Qui est misit me. Hoc est verum nomen Dei, esse semper. Respondit Moyses: Si non crediderint mihi, neque obedierint voci meae, dicentes, Quia non apparuit tibi Deus: quid dicam illis? Deditilli signa facere, ut crederetur, quia a Domino missus est. Tertio ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce, sum et tardiore lingua: quomodo me audiet Pharao? Vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te, quid debeas loqui. Interrogationes ergo illae in medio, et responsiones habent sapientiae semina et theoriam. Gratum tamen est, quia ait: Ego ero tecum. Et quamvis dederit ei signa facere, tamen dubitanti iterum (ut scias quia signa non credentibus, promissum autem credentibus) respondit ad infirmitatem vel meriti vel voti: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. Perfectum ergo ἀποτέλεσμα servatum est. Habes hoc et in Evangelio, Petite, et dabitur vobis. pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου , id est, ab autore quaere. Habes ὕλην intelligibilia, quibus quaeras. Pulsa, et aperit tibi Deus verbum. Quae petit, mens est, quae operatur sicut ignis intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur sicut ignis in lignis: aperit verbum tibi Deus, quod est ἀποτέλεσμα . Huiusmodi autem per multa habes in utriusque Testamenti libris. Rupertus abbas lib. 7 de Operibus Spiritus sancti, omnes Rhetoricae orationis partes in Scriptura sacra, plenissime contineri exemplis, ex illa petitis ostendit. Quae quoniam ab eo fusissime explanantur, ad illum Lectorem mittimus, etc.

BREVITAS ET LACONISMUS SCRIPTURAE.

Constat sacram Scripturam mire esse brevitatis studiosam. Quare de eius brevitate aliquid dicemus: primum quidem de laudibus ac commodis brevitatis: unde apparebunt etiam causae, cur ea Spiritus sanctus uti voluerit: deinde, in quo consistat brevitas: postremo, ubi ea Scriptura utatur.

Primum brevitas solet suo modo esse tum perspicua, tum memoriae apta, iuxta illud Horatii:
Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Percipiant animi dociles teneantque fideles. Obruitur enim alioqui vinciturque multitudine, magnitudine ac prolixitate mens humana, ut nec concipere tantam molem, nec animo retinere queat. Sicut cuiusdam Laconis apophtegma recitatur, qui dixerit prima, non memini.

Secundo, non tantum temporis ac operae exigit, ut prolixitas: quo fit ut et aliis vacare queamus.

Tertio, brevitas apta est sententiis, teste Phalereo, apta etiam symbolicis dictis, apta mandatis dandis, apta minis, mysteriis, symbolis, et allegoricis dictis. Maiori etiam energia saepe aliqua dicit, quam prolixitas, tum quia veluti telum quoddam contortum quasi subito impetu fertur: contra autem prolixitas relanguescit, tum quia multa relinquit cogitanda et suspicanda: eoque solicitudinem audienti incutit, dum graviora ac tristiora cogitat, ac timet, quam saepe res ipsa in se habet.

Est etiam nonnunquam brevitas grata auditori, tum quia eum minus gravat, tum quia paucis multa dicit, et ille cito multa discit: tum denique quia non nimium tenuiter omnia exponendo videtur auditori eam intelligentiam tribuere, quod ipse rem plenius suo Marte expendere possit. Verum adscribam unum aut alterum praedicti autoris dictum.

Brevia etiam membra in acumine et gravitate locum habent. acrius enim et vehementius est id quod paucis verbis summam continet significationem. Idcirco Lacones ob acrimoniam et severitatem brevitatis sunt studiosi. Imperandi etiam oratio contractione ac brevitate gaudet. Dominus enim in mandatis servo dandis, unica syllaba contentus est. At obsecratio atque lamentatio longius ducetur. nam litae illae, authore Homero, hoc est deae quae malis remedia afferunt, claudae rugosaeque sunt, propter tarditatem: hoc est, loquacitatem. Senes etiam ob corporis imbecillitatem, prolixi sunt in loquendo. Exemplum autem succinctae compositionis illud esto: Lacedaemonii Philippo: Dionysius Corinthi. haec enim oratio sic breviter prolata maiorem acrimoniam habet, quam si producenter dixissent: Dionysius qui quondam summa tyrannide ornatus erat ut tu, nunc Corinthi privatam ducit vitam. non enim iam oratio multis verbis prolata, sim ilitudinem obiurgationis et contumeliae gerit, sed narrationis: et vel maxime eius qui docet, non qui terrorem adfert. atque etiam oratio sic dilatata, iracundiam et acrimoniam orationis dissalvit. Quemadmodum enim bestiae seipsas colligentes et convoluentes,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.