Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1037 --

274 antitheses: Pudefacis optime de te meritos, qui vitam ac dignitatem tuam tuorumque servarunt: diligis odientes, et odisti diligentes: reipsa ostendisti, te non curare tuos principes et milites. Summa, si Absolon superstes esset, omnium nostrûm exitium vitamque ei largireris: tanta est tua dementia, iniustitia, aut perversitas. Sequentia quoque valde imperiosa et minacia sunt, ut non immerito alibi David dicat: Graves estis mihi filii Zeruia.

Ad vehementiam vel efficaciam sermonis sacrarum Literarum, illud quoque referre omnino possis, quod non tantum verbis mire emphaticis, sed et rebus ipsis loquuntur. Quod aliae linguae non perinde faciunt crebro ac potenter. semper enim res ipsae vividius quiddam potentiusque sunt quam verba: quandoquidem haec quidem signa tantum ac umbrae sunt, illa vero res vere, suaque natura existentes. Huc referre possis omnes typos veteris Testamenti, in quo non tantûm illa sacra, ritus, victimae ac tabernaculum, sed et personae ipsae, earumque varia facta, casus et conditiones, quin et regiones ipsae ac civitates rerum, novi Testamenti picturae ac umbrae sunt, sicut Paulus testatur: Omnia quae illis acciderunt nostros typos fuisse, ac propter nos erudiendos monendosque facta esse, 1 Cor. 10. Sic Christus discipulis Ioannis quaerentibus, an sit Meschias, magis rebus factis, ibi statim multis miraculis, quam verbis respondet. Talis quaedam species realis locutionis videri potest illa legati Rom. initio secundi belli Punici Carthaginensi senatui bellum ac pacem in sinu togae ostentantis. Sic Tuscus tristia responsa legatis daturus, atrox aliquod cruentumque exemplum caedis alicuius eis proponit ante oculos, aliquando etiam capita cruenta in mensam edentibus mittit.

Talia sunt etiam tum visiones ac imagines rerum futurarum, promissionumque ac minarum Dei propositae, aut solis prophetis, aut etiam omnibus hominibus: item illa prodigiosa opera prophetarum, quibus futura depinxerunt. Huc referre possis etiam Sacramenta, quae sunt quaedam visibilia ac realia verba, ut ea Augustinus vocat. Hoc modo tota rerum natura inducitur, nos docens de Deo et vera pietate, Rom. 1, Act. 14 et 15, Sic bos et asinus nos docent agnoscere Dominum, et hirundo ac grus, quin et ficulnea teneritate corticis, ac productione foliorum nos monet observare tempus visitationis.

Huc referre possis omnes allegorias et parabolas: ubi itidem res aliquem in theatrum scholamve inducunt, ut sint nostrae magistrae. Sicut Christus iubet nos discere parabolam a ficu, et Salomon nos iubet adire scholam formicarum.

Huius quoque generis est, quod saepe rebus mortuis, affectus, mens ac sermo tribuitur. de quo genere dixi in Prosopopoeia et Ethopoeia. Sic quoque dicitur sanguis Abel clamare in caelum, Gen. 4. et mortuus Abelloqui dicitur. Sic peccata Sodomae clamant in caelum. Sic et merces messorum intercepta clamat, Iacob 5. Facit hoc etiam ad evidentiam.

Varia omnino sunt huius generis exempla, cum Scriptura nobis non tam verbis quam rebus ipsis loquitur. Quale est etiam quod Christus maledicit sterili ficui, indicans Israelitas esse et fore sterilem ficum. Idem eiectione ementium ac vendentium, pollicetur spiritualem Ecclesiae repurgationem. Sic sanatione corporalium morborum pollicetur spirituales sanationes. Ieremias videt duos corbes ficuum bonarum et malarum, significantes duas partes Iudaeorum.

Quae omnes dicendi rationes tum grandes sunt, tum efficaces, tum denique etiam in oculos incurrunt, seu evidentiam faciunt. Atque hisce dicendi rationibus Scriptura alias omnes linguas longissime superat: veteribus tamen valde usitatum fuit, tum in brevi dicto, tum et in longa oratione realibus istis locutionibus uti. Hinc sunt parabolae, allegoriae, similitudines, apologi et aenigmata.

Dicetur mox in capite de Evidentia, res etiam eo modo magis ante oculos exhiberi, cum fiunt operosae, seu quasi in motu ac vita proponuntur. Idem etiam hîc dici posset, quod sermo est vehementior, cum res vivas ac efficaces, seu agentes producit: sicut Homerus sagittas volantes, et vulnerare cupientes, et Sisiphi lapidem impudenter tuentem deorsum, quae exempla Aristoteles celebrat. Sic Psal. 91, terribilior fit descriptio pestis, dum infesta circumvagari, volitare ac grassari diu ac noctu pingitur. A peste perambulante in caligine, a flagello grassante in meridie.

Sic Psal. 2 significantius pingitur furor persecutorum, dum veluti coram sistuntur concursantes, frementes, et horrenda blaterantes contra Dominum et Christum eius: et vicissim Dei severitas potentius monstratur, dum dicitur ridere, et quasi suo ore coram eis respondens inducitur. Sic in superiore Psalmo, Qui sedet in latibulo altissimi, et alis suis proteget te, et sub pennis eius fiduciam habebis, omnia operosa monstrantur.

Sic multo fiunt significantiores ac potentiores voces aut res, cum per suos effectus denotantur: ut quanta sit atrocitas talis pestis, et contra quanta vis praesidii divini, praedicto Psal. 91, per effectus indicatur: Cadent a latere tuo mille, et decem millia e dextera tua, ad te autem non appropinquabit. Ubi maxima vis efficaciae istius mali indicatur, cum tam multi intereant: conduplicatur autem energia aut vis sermonis, quod non solum tantus effectus ei malo tribuitur: sed etiam quod proxime ad nos illi tanti tamque atroces effectus ac clades ponuntur, nempe tam tetra strages, tam infinitorum hominum, ad latus ac dexteram nostram, circaque patratur. Ex eodem etiam vis protectionis divinae apparet, quod in tanto tamque vicino et iam nos contingente periculo, soli tamen, pereuntibus tot impiis, veluti ex medio incendio servamur.

Sic Psalm. 2 et 110, potentissima vis imperii Meschiae indicatur per illos effectus, quod adversarios suos tanquam vas figuli comminuet: quodque vulnerabit regum capita, et late omnia complebit cadaveribus.

Sic etiam vis victoriae Christi potenter per id exprimitur, quod mox plurimos subditos, habebit, qui enim promptissime colent: ut solent circumquaque civitates ac gentes magna festinatione post magnam victoriam ad victorem confluere, eique sese dedere, et promptissime imperata facere Alexandro post duas strages Darii.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.