Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 783 --

20 conscientia ac ira Dei et peccatis luctantes, quibus simpliciter condonationem peccatorum, aut gratuitam iustificationem, tanquam unicum vitae iter, mox initio commonstrat.

Hanc diversitatem discipulorum, et agendi cum eis, ipsemet Christus praescripsit per parabolam novi ac veteris vini, et novorum ac veterum utrium, inter quae sit servanda debita proportio, multoque magis inter doctrinam et discipulos. Tale est quod modo dixi, Petrum malitioso ac incontrito Mago non mox voluisse certam spem salutis facere, et hominem securum in sua securitate confirmare. Sic et Paulus aliis lac, aliis solidum cibum in docendo offert.

16 Ingens discrimen est etiam, de quo fiat sermo, aut aliquid dicatur aut negetur. Sic Eunuchus Act. 8 dubitat, an Isaias de se, aut alio quopiam pronunciet illa verba: Tanquam ovis ad mactationem ductus est. Aliud et aliter pronunciatur de contritis, aut incontritis, peccantibus scienter, aut inscienter, per imbecillitatem, aut per malitiam. Hinc pronunciat Dominus de Pharisaeis iustitiariis, et de publicis ac crassis peccatoribus, quod illos praecedent in regno caelorum.

17 Denique et coram quibus aliquid dicatur, interdum est discrimen. nam et spectatorum habetur ratio. Sic dicit Christus Ioan. 12, illam caelestis patris vocem ad ipsum, (Glorificavite, et glorificabo) non propter ipsum, sed propter astantes aut spectatores factam esse. Sic Christus non coram omnibus vult se transfigurare, et cum Mose ac Elia colloqui. In hac circumstantia personarum multum valet illa Regula Augustini lib. 3 de Doctrina Christiana, cap. 17: Erit hoc in observationibus intelligendarum Scripturarum, alia omnibus communitur praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum: ut non solum ad universum statum valetudinis, sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina pertineat.

18 Secunda circumstantia est Tempus, quae et ipsa maximi momenti est. Nam non tantum humanam in tempore geruntur, et ad tempora accommodantur: sed et Deus alio tempore aliter in quibusdam cum homininibus egit. Initio obscurius sese patefecit quam postea, eoque etiam maiorem suorum mysteriorum ignorationem in hominibus patienter perferre potuit. Multi proculdubio olim servati sunt, qui trinitatem personarum, et Christi officium aliqua ex parte ignorarunt: quod genus ignorantiae non preculdubio exitiale est. Sic initio ac ante legem pauciores ceremoniae ac ritus sunt ab hominibus requisiti, liberiorque fuit religio: postea sub lege plures sunt praescriptae, a quibus nos nunc plane liberi sumus. Polygamia olim, initio etiam sororum ac fratrum coniugia fuerunt concessa: sub lege ac postea non perinde.

Apostoli sub initium abrogationis ceremoniarum concesserunt, aut etiam praeceperunt, abstinentiam a sanguine et suffocato: quod nunc iniungere Ecclesiis impium esset, et restitutionem Iudaismi olret. In prima illa Ecclesia multa fuerunt miracula, et Deus illis credi voluit, quandoquidem Sacra scriptura, praesertim novi Testamenti, non dum apud omnes recepta fuit. Postea prohibitum est, quaerere miracula: et insuper praedictum est, Antichristum et spiritus impostores tales efficacias illusionum allaturos. Sic quinque libri Mosis maximis miraculis confirmati sunt: et simul mandatum est Deut. 13, ne prophetis afferentibus miracula et novam doctrinam credant, quia Deus eos illis miraculis tentari patiatur.

Multas proculdubio gravissimas contaminationes Antichristi toleravit Deus in piis, regnantibus Antichristi tenebris: quas nunc nequaquam in hominibus ferre vult. Citius crediderim aliquem olim in Papatu servatum, quotidie missificantem: quam nunc post revelatum Antichristum, eum qui modo talia non severissime damnat ac anathematizat. Temporum igitur ratio multa gravissimaque negotia distinguit, aut concordat. Hinc August. lib. de Verbis Domini, Ser. 16 inquit: Distribuite tempora, et concordat Scriptura. Quod aliqui perperam, ad excusandas contradictiones iuris Canonici, usurpant.

19 Tertia circumstantia est modus, sive in dicendo aut scribendo, sive etiam in agendo. Idem enim vel dictum vel factum, modus conveniens aut inconveniens valde mutare solet. Christus Ioan. 2 dicit matri oranti se de vino miraculose suppeditando in nuptiis: Quid mihi et tibi mulier? Modus sermonis videtur nimium vehemens et austerus, parumque filio erga matrem conveniens, qui sane minime nos communes homunciones deceret: sed illum decuit, qui non solum fuit homo, sed et verus Deu: quique praeterea in tanta functione tunc versatus est, in qua nihil prorsus humanae gratiae aut amicitiae dari conveniebat, sed eam exactissime ad praescriptum caelestis Patris administrare. Sic et alibi adhuc puer existens asperius respondet: Quid est quod quaesivistis me? an nescitis, quod in iis quae patris mei sunt, oporteat me esse?

Sic, cum Matth. 12 et 23 vocat Iudaeos progeniem viperarum: et Ioan. 8, Filios diaboli: et Matth. 16. Petrum Sathanam: videtur modus aut forma sermonis nimium austerus. sed rei magnitudinem, zelum, et personae praestantiam decet illa severitas sermonis. Denique quid aliud agunt omnes impii, cum convincuntur de veritate doctrinae et iuste factis Christi et verorum doctorum? tum postremo eo confugiunt, ut modum agendi ac dicendi nimium fuisse vehementem, et hominibus ac negotiis parum convenientem contendant, dicantque res et causas actionesque per sese bonas male agendo corruptas et vitiatas esse. Sed Apostolus contra excusat suum modum dicendi ac agendi, et ait: se, sive modum excedat, id se divino quodam zelo facere: sive modum adhibeat, se studio accommodandi ad ipsos auditores facere. Mundus alium quendam modum agendi habet.

20 Quarto loco numeravimus inter circumstantias, Causam aut Consilium: ex quo magna ex parte pendet actio.

Huc enim etiam affectus animi, intentio aut voluntas pertinet: de qua verissime dicitur, Quod volluntas et propositum distinguant factum. Paulus coram tota Ecclesia Antiochena duriter obiurgaverat Petrum, quod se metu Iudaeorum a familiaritate gentilium Christianorum subtraxerat. Id non tantum impius Porphyrius exagitavit, sed etiam aliqui Ecclesiastici scriptores: inter quos Hieronymus, nimium vehemens esse iudicavit, et lenire conatus est. Verum si expendantur causae tum efficientes tum finales

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.