Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1030 --

267 Sed bonum auditorem non tam si diligenter discutiatur instruit, quam si ardenter pronuncietur accendit. Neque enim haec humana industria composita, sed divina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter, non intenta in eloquentiam (sapientia) sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim, sicut quidam disertissimi atque acutissimi viri videre ac dicere potuerunt, ea quae velut oratoria arte dicuntur, non observarentur et notarentur, et in hanc doctrinam redigerentur, nisi prius in oratorum invenirentur ingeniis: quid mirum, si et in istis inveniuntur, quos ille misit qui facit ingenia? Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes canonicos nostros authores doctoresque fateamur, tali eloquentia usos, qualis personis eiusmodi congruebat.

Idem ibidem aliquanto post:

Avertat autem Deus ab Ecclesia sua, quod de Synagoga Iudaeorum Hieremias propheta commemorat, dicens: Pavor et horrenda facta sunt super terram, prophetae prophetabant iniqua, et sacerdotes plausum dederunt manibus suis, et plebs una dilexit sic. Et quid facietis in futurum, ô eloquentia tanto terribilior, quanto purior: et quanto solidior, tanto vehementior. O vere securis concidens petras, Huic enim rei simile esse verbum suum, quod per sanctos prophetas fecit, et per hunc ipsum prophetam Deus ipse dixit. Absit itaque, absit a nobis, ut sacerdotes plaudant manibus iniqua dicentibus, et plebs Dei diligat sic. Absit a nobis, in quam, tanta dementia. nam quid faciemus in futurum?

Idem ibidem:

Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed submisse, cum aliquid docetur: temperate, cum aliquid vituperatur sive laudatur. Cum vero aliquid agendum est, et ad eos loquimur, qui hoc agere debent, nec tamen volunt: tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna et submisse dicitur, si docetur: et temperate, si praedicatur: et granditer, si aversus inde animus, ut convertatur impellitur. Quid enim Deo ipso maius est? Nunquid ideo non discitur? Aut quid, qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi submissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum dator possit intelligi? Nunquid hîc ornamenta, et non documenta quaeruntur? Nunquid ut aliquid agat, est flectendus auditor: et non potius ut discat, instruendus? Porro cum laudatur Deus sive de seipso sive de operibus suis, quanta facies pulchrae et splendidae dictionis oboritur ei qui potest quantum potest, laudare quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocunque non laudat. At si non colatur, aut cum illo vel etiam prae illo colantur idola sive daemonia, sive quaecunque creatura, quantum hoc malum sit, atque ut ab hoc malo avertantur homines, debet utique granditer dici.

Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum (ut planius aliquid commemorem) ubi ait: Dicite mihi sub lege volentes esse, legem non legistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera: sed ille qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem, quae sunt in Allegoria. Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem in monte Syna in servitutem generans, quae est Agar. Syna enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic, quae nunc est Hierusalem, et servit cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra, etc.

Itemque ibi ratiocinatur et dicit: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum, nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit, In seminibus, tanquam in multis: sed tanquam in uno, Et semini tuo quod est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non infirmat, ad evacuandas promissiones. Si enim ex lege haereditas, iam non ex promissione: Abrahae autem per repromissionem donavit Deus: et quia occurrere poterat audientis cognitioni, ut quid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc obiecit, atque ait velut interrogans, Quid ergo lex? Deinde respondit, Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissio facta est, disposita per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Et hîc occurrebat quod sibi ipse proposuit: Lex ergo adversus promissa Dei? et respondit, Absit. Reddiditque rationem, dicens: Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia: sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide IESU Christi daretur credentibus, etc. vel si quid eiusmodi est.

Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos salvere quaestionum: sed etiam tum hoc agitur aliis quaestionibus, quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus, improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen et ipsa earum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus.

Fit autem, ut cum incidentes quaestioni aliae quaestiones, et aliae rursus incidentibus, incidentes pertractantur atque salvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat atque vigeat, ad caput unde agebatur, disputator redire non possit: valde autem bonum est, ut quicquid contradici potest, si occurrerit, refutetur, ne ibi occurrat, ubi non erit qui respondeat: aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat, et minus sanatus abscedat. In illis autem Apostolicis verbis dictio temperata est, Seniorem ne increpaveris: sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores. Et in illis, Obsecro autem vos fratres per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem: et totus sere ipsius exhortationis locus temperatum habet elocutionis genus: ubi illa pulchriora sunt, in quibus propria propriis tanquam debita reddita decenter excurrunt. Sicuti est, Habentes dona diversa secundum gratiam, quae data est vobis. sive prophetiam secundum regulam fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, sive qui exhortatur in exhortatione: Qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate. Dilectio sine simulatione, odio habentes malum, adhaerentes bono, charitate

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.