Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 782 --

19 tum etiam mirabili ac incomprehensibili prorsus modo, nemine cernente, dum omnia oppleant: sicut ros caelestis cadit, qui non gignitur a crassa nubium materia, sed a pura illa aetherea, nec quomodo decidat cernitur, sed tantum genitus iam conspicitur passim tegere humum. Simili aut sermonis figura eandem rem etiam Micheas Cap. 5 declarat. Convenit cum hac expositione figurae et sequens Textus: quia postquam descripsit regnum Christi, et subditos tum regi convenientes, quia in die victoriae acquirentur: tum sacerdoti, quia colent eum in ornatu sancto, ut inferiores quidam sacerdotes: tandem etiam incipit dicere de stabilitate eius sacerdotii, quod sit divino iuramento confirmatum.

9 Aliquando etiam, ut non sit figurata oratio, est nihilominus obscura, vel ob res minus notas: vel etiam ob sermonem aut intricatum, aut alioqui a nostro more loquendi nimium alienum: cuiusmodi nobis necessario multa in Sacris literis sese offerunt, utpote iam olim et a gente linguaque remotissima a nostra conscripta: ubi non raro expedit magis in mentem quam in verba Scriptoris respicere. Cum enim nobis constat, quid in toto eo libro agat Scriptor, quid etiam in proxime praecedentibus et sequentibus, non difficulter divinabimus, quid etiam illa obscura sententia dicere velit, praesertim si aliunde totam eam materiam de qua ibi agitur, probe didicerimus, et similia Scripturae loca, sive quo ad res; sive quo ad verba, contulerimus.

10 Saepius sane supra dixi, conferenda esse cum loco dubio antecedentia et sequentia: nec tamen pigebit id idem etiam hic repetere. Multipliciter enim id facere potest ad illustrationem dubii dicti, si modo sit scriptum in unum corpus conformatum, et non sint sententiae tantum quoquo modo congestae, ac veluti quaedam scopae dissolutae: ut in Proverbiis Salomonis. Nam vera est illa Hieronymi monitio, super Isaiae 19 dicentis: Moris est scripturarum, obscuris manifesta subnectere, et quod prius sub aenigmatibus dixerint, aperta voce proferre. Quod sane plerunque in Psalmis, interdum etiam in Prophetis fit. Praeterea ubi maxime non idem bis repetitur, nihilominus est naturalis quaedam partium cohaerentia, ut ex alio aliud perinde cognoscere cogaris: ut si in corpore animalis vides caput, mox colligis non procul inde esse collum, cervicem, ac deinde pectus: Si vides Taurum inter caelestia signa, mox nosci non procul inde distare Arietem aut Geminos: Si in partibus anni scis in quo mense verseris, mox certe necessario nosti quis praecesserit aut sequatur. Quare praeclare idem Pater ait super Matth. 25: Prudentem lectorem moneo, ut consideret priora, media et sequentia, et nectat sibi universa quae scripta sunt. Vide et Augustinum Epist. 29 et 59.

11 Circumstantiae plurimum faciunt ad iudicandum, cognoscendumque verum obscuri loci sensum. se autem sunt numero sex: Persona, tempus, modus, causa vel consilium, locus, et instrumentum. de quibus singulis ordine dicam.

12 Persona quadrupliciter consideretur: quae loquitur, ad quam fit sermo, de qua, et denique etiam coram qua. Plurimum interest, quae persona quid dicat: Davusne loquatur, aut herus, aut Pythias, ut Horatius inquit.

13 Primum enim solent recte in Theologico studio dicere, quod in lectione Sacrarum literarum, ac examinandis dictis non tam attendendum est quid dicatur, quam quis dicat. At in lectione aliorum Theologicorum librorum, potius videndum est quid dicatur, quam quis dicat. Nam in Sacris literis cum potissimum Deus loquatur, omnia nobis ipsius debent esse rata ac probata, quae ille praecipit, qualiacunque ea demum sint. At in aliis scriptis cum homines loquantur, qui omnes sunt mendaces, sive magni sive parvi sint, nemini prorsus fidendum est: sed considerandum, an id quod dicunt, sit ex verbo Dei desumptum.

14 Secundo, sicut Deus loquens citra omnem dubitationem ac exceptionem audiendus est: ita contra, quae in Sacris impii aut diabolus loquuntur, plane impia sunt: aut etiamsi non omnino sunt impia, tamen audienda non sunt ut Dei dicta: sicut Christus et Apostoli diabolum etiam vera loquentem obligant, quia nulla plane autoritas esse debet illius hostis et mendacis. Act. 16.

Sic in Ecclesia multa ex persona impiorum dicuntur, et in Iobe multa ipse et amiciparum sana dicunt. Quin etiam pii homines multa inepta dicunt: ut Petrus dissuadens Christo passionem, et Philippus volens sibi patrem monstrari: aut etiam Iacobus, persuadens Paulo ut radat caput, et ceremonias ac sacrificium pro se in templo offerri curet, ad peragendam cum illis aliis quatuor purificationem. Potremo hoc discrimen personarum loquentium etiam Paulus respicit, cum 1. Cor. 7 pleraque nominem Dei loquitur, quaedam tamen etiam suo: ut de retinendo infideli coniuge. Sic forte pro semihumano quandam dicto accipere possis, quod Petrus dicit ad Magum: Precare Deum, si forte remittatur tibi cogitatio cordis tui. Non ille ibi nomine viventis Dei determinat, quam certae aut dubiae sint eius promissiones, aut quam certo illis credi, vel etiam de illis dubitari velit: sed ex sese eum territat, minis adipiscens promissiones, in quibus adhuc homini incontrito non omnem metum eximere, aut certam securitatem alioqui nimium securo polliceri vult. Eadem ratione et illud Hebrae. 6, exponi posset Hoc faciemus, si permiserit Deus, etc. Aliud est cum simpliciter aliquid affirmant, aut negant. Sed de hoc loco in vocabulo Possibile.

15 Sic etiam magnum facit discrimen persona, ad quam loquimur. Aliter Christus loquitur ad superbos ac praefractos Pharisaeos, aliter ad cupidos veritatis, aliter ad contentiosos: aliter ad illos quibus non est datum cognoscere mysteria Dei, quibus omnia in parabolis proponit: aliter iis quibus datum est mysteria Dei, quibus suas parabolas explicat. Quod discrimen sui sermonis pro auditorum diversitate, ipsemet Dominus non semel indicat. Aliter ille monstrat viam ad regnum caelorum pharisaeo de leguleio, ac illi iuveni de praestita lege tumenti, quem ad suum Moysen ablegat, et iubet perfecte praestare legem: aliter Nicodemo, de sua disciplina, et longo tempore comparatis bonis habitibus, ac naturae aut liberi arbitrii bonitate tumenti, ubi totam naturam tanquam ad veram pietatem inutilem damnat, et novam nativitatem quaerere iubet: at denique iterum aliter ad miseros peccatores, cum sua

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.