Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1028 --

265 spem connexam videmus. Agnoscitur et aliud decus, quoniam post aliqua pronunciationis voce singula finita, quae nostri membra et caesa, Graeci autem κῶλα καὶ κόμματα vocant, se quitur ambitus sive circumitus, quam περίοδον , periodon illi appellant, cuius membra suspenduntur voce dicentis, donec ultima finiantur: Nam eorum quae praecedunt circumitum, membrum illud est primum, quoniam tribulatio patientiam operatur, secundum, patientia autem probationem: tertium, probatio vero spem. Deinde subiungitur ipse circumitus, qui tribus peragitur membris: quorum primum est, Spes autem non confundit: secundum, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris: tertium, Per Spiritum sanctum qui datus est nobis. At haec atque huiuscemodi in elocutionis arte traduntur. Sicut ergo Apostolum praecepta eloquentiae secutum fuisse non dicimus, ita quoque quod eius sapientiam secuta sit eloquentia, non negamus. Scribens ad Corinthios in secunda epistola redarguit quosdam, qui erant ex Iudaeis pseudoapostoli, eique detrahebant. Et quoniam seipsum praedicare compellitur, hanc velut sibi insipientiam tribuens, quam sapienter dicit, quamque eloquenter? Sed comes sapientiae, dux eloquentiae: illam sequens, istam praecedens, et sequentem non respuens. Iterum dico, inquit, ne quis me existimet insipientem esse, alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor non loquor secundum Deum, sed quasi in stulticia in hac substantia gloriae: quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor. Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Toleratis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus.

In quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semem Abrahae sunt? et ego. Ministri Christi sunt? et ego. Ut insipiens dico, super ego. In laboribus plurimum, in carceribus abundantius: in plagis supra modum, in mortibus frequenter.

A Iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci: nocte et die in profundo maris fui. In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentilibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. In labore et aerumna, in vigiliis saepius, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate, praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, solicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet in iis quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Quanta sapientia ista sint dicta, vigilantes vident: quanta vero eloquentia cucurrerint flumine, et qui stertit advertit. Porro autem qui novit, agnoscit, quod ea caesa, quae commota Graeci vocant, et membra et circumitus, de quibus paulo ante disservi, cum decentissima varietate interponerentur, totam istam speciem dictionis, et quasi eius vultum, quo etiam indocti delectantur moventurque, fecerunt. Nam unde coepimus hunc locum inserere, circumitus sunt, primus minimus, hoc est, bimembris. minus enim quam duo membra circumitus habere non possunt, plura vero possunt. ergo ille primus est. Iterum dico, ne quis existimet me insipientem esse. Sequitur alius trimembris. Alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Tertius qui sequitur, membra habet quatuor. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stulticia in hac substantia gloriae. Quartus duo habet: Quando quidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Et quintus habet duo: Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Etiam sextus bimembris est: Toleratis enim, si quis vos in servitutem redigit. Sequuntur tria caesa: Si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur. Deinde tria membra: Si quis in faciem vos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. Additur trimembris circumitus: In quo autem quis audet in, insipientia dico, audeo et ego. Hinc iam singulis quibusque caesis interrogando positis, singula itidem caesa responsione redduntur tria tribus: Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. Quarto autem caeso simili interrogatione posito, non alterius caesi, sed membri oppositione respondet: Ministri Christi sunt? et ego. Ut insipiens dico, super ego. Iam caesa quatuor sequentia, remota, decentissime interrogatione funduntur: In laboribus plurimum, in carceribus abundantius: In plagis supra modum, in mortibus frequenter. Deinde interponitur brevis circumitus, quoniam suspensa pronunciatione distinguendum est: A` Iudaeis quinquies, ut hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum: Quadraginta una minus accepi. Indereditur ad caesa, et ponuntur tria: Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Sequitur membrum: Nocte ac die in profundo maris fui. Deinde quatuordecim caesa decentissimo impetu profluunt: In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere: periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto: periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis saepius: in fame et siti, in ieiuniis multis: in frigore et nuditate. Posthaec interponit trimembrum circumitum praeter illa quae extrinsecus sunt: En cursus in me quotidianus, solicitudo omnium Ecclesiarum: et hinc duo membra percontatione subiungit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Postremo totus iste quasi anhelans locus, bimembri circuitu terminatur: Si gloriari oportet in iis, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Quod vero post hunc impetum interposita narratiuncula quodam modo requiescit, et requiescere facit auditorem, quid decoris, quid delectationis habeat, satis dici non potest.

Sequitur enim dicens: Deus et pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in secula, quod non mentior. Ac deinde quomodo periclitatus fuerit, et quomodo evaserit, brevissime narrat. Longum est caetera persequi, vel in aliis sanctarum Scripturarum locis ista monstrare. Quid si etiam figuras locutionis, quae illa arte traduntur iis saltem, quae de Apostoli eloquio commemoravi, ostendere voluissem? Nonne facilus graves homines me nimium quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec omnia quoniam a magistris docentur, pro magno habentur, magno precio emuntur, magna iactatione venduntur: quam iactationem etiam ego redolere vereor, dum ista sic differo.

Sed male doctis hominibus respondendum fuit, qui nostros authores contemnendos putant: non

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.