Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 781 --

18 nisi filios Aaron. Non quia iam sacerdotes erant, sed quia futuri erant, hoc eos iam tum Scriptura appellavit per anticipationem, sicut sunt pleraque talium locutionum. Nam et filius Nave Iesus appellatus est, cum longe postea ei hoc nomen Scriptura narret impositum. Sic nomen Beerseba locus ac puteus nominatur, Gen. 21, cum vigesimosexto primum imponatur. Quod observandum est, ne illa nomina mox initio cum rebus extitisse opinemur, ac erroris alicuius occasionem accipiamus.

17 Sicut supra diximus, Hebraismos in singulis vocibus remorari Lectorem: ita observandum est, eandem rationem esse etiam coniunctarum vocum. Nam et in phrasibus aut constructione multi Hebraismi sunt, quos Versores non raro in suis versionibus retinere coguntur: ut, lignum fructus, pro arbore fructifera: spiritus vitae, pro spiritu vitali. De quibus prolixe ac ex professo egimus superius, in Prima parte: et etiam in hisce Universalibus Regulis agemus. Praeter illam porro talium Hebraismorum explicationem adhibeat etiam diligens Lector in consilium sensum loci, contextum, antecedentia acsequentia, et multam consuetudinem diligentis lectionis ac observationis talium Hebraismorum.

18 Figurae in pluribus quoque vocibus saepe obscurant sensum, ut sunt hyperbolae: Semen tuum erit sicut stellae caeli, sicut pulvis terrae, arena maris: item enallagae, periphrases, prosopopoeiae, allegoriae, et si miles: de quibus singulis in hisce universalibus Regulis in proprio tractatu agetur. Quae tractatio una cum praedictis adminiculis a studioso utiliter adhiberi poterit in eruendo vero loci dubii sensu.

19 In pluribus vocibus solet et illa difficultas exoriri, quod admodum crebro Hebraei idem bis dicunt, aliquando prius figurate, postea aperto sermone: aliquando autem tantum paulum variatis verbis, citra figuram. Gen. 39, praefectus carceris non videbat quioquam in manu Ioseph, quandoquidem Deus erat cum illo: nam quid quid ille faciebat, Deus prosperabat, ubi idem est, Deum esse cum aliquo, et eius facta prosperare. Videndum igitur est caute, ne cum idem diversis verbis dicatur, nos diversas res agi putemus.

20 Contra etiam nonnunquam paululum variata locutione solet res diversissima adiici: ubi sedulo vigilanterque cavendum est, ne nos unum idemque esse et agi arbitremur.

ΒΆ Dictum est hactenus de obscuritate, vel in unica voce, vel in phrasi, vel etiam in pluribus verbis haerente. Nunc expendamus eas difficultates, quae in toto habitu sententiae, aut integro contextu haerent.

1 Eae autem sunt aut oriuntur ex tribus potissimum fontibus: nempe sermone, rebus, et Scripturae disserendi consuetudine. de quibus singulis ordine dicemus. In toto sermone est obscuritas ob schemata, ut sunt Parabolae, Proverbia, Aenigmata, pleniores Allegoriae: de quibus in hac parte universalium Regularum agetur, unde agnosci et intelligi poterunt. Quibus accedant adminicula supra indicata considerandae materiae, et totius contextus.

2 Porro quia non mox animadvertitur, an sit oratio propria aut figurata: ideo Augustinus libro 3 de Doctrina Christ. cap. 10. 12 et 16 monet videndum esse, an Textus proprie acceptus aliquid impii doceat aut praescribat, quod cum fidei analogia aut morum honestate pugnet. Si enim tale quid sit in textu proprie accepto, proculdubio figuratam orationem esse.

3 Huic illius celeberrimi patris praecepto possis etiam quasi quandam ampliationem adiicere, ut si sermo ita acceptus etiam quid inutile, frivolum, et nullo modo ad rem pietatemve faciens, vel etiam prorsus a materia subiecta scopoque praesenti dissonans, aut denique aliis perspicuis locis de eadem re sententiaque pronunciantibus repugnans contineat: tum demum suspicandum est, tropum aut figuram esse. In qua re Lectorem pii ac intelligentes expositores confirmabunt, et praesertim si deprehensa figura vere pium sensum, locoque convenientem, et denique aliis locis clare de eadem re pronunciantibus prorsus consentientem exhibeat.

4 Iudaei nunc, et olim, sicut etiam ipsi Apostoli, initio illas gloriosas ac (ut ita dicam) mundanas descriptiones potentiae et splendoris Meschiae et Ecclesiae ad verbum accipiebant, eoque longissime a vero sensu aberrabant, et totum Christi regnum ex spirituali carnale temporariumque faciebant; quod cum per sese plane impium esset, tamen etiam multipliciter cum Scriptura pugnabat. Unde facile coniicere poterant ac debebant, illas orationes esse figuratas, et partim per metaphoras et parabolas a politico regno ad spirituale translatas: partim etiam synecdochice non tantum praesentem crucis statum aut militantem Ecclesiam, sed etiam futurum gloriae seu simul quoque triumphantem Ecclesiam depingere.

5 Deprehensa porro figura, videndum etiam est tum quaenam sit, tum et quomodo aptissime explicari queat, omnes enim figurae certa ratione ad proprium sensum tendunt, eumve explicant.

6 Primum igitur diligenter observetur, quousque sese illa figurata oratio extendat: ubi incipiat, et ubi desinat. Deinde, quid in toto eo loco proprie ac ex professo agatur. Plerunque enim improprie dicta, a praecedentibus vel etiam sequentibus declarantur. Expensa igitur materia subiecta ac scopo, tum et praecedentibus ac sequentibus, mox profecto attente ac in timore Dei cogitanti succurret aliquid quod cum illis conveniat, et quo quasi supplemento commodissime illam quasi lacunam obscurae vocis aut tropi supplere possis.

7 Hisce adde etiam illorum ipsorum figurate positorum verborum diligentem ponderationem, et considera ad quemnam sensum maxime prona esse videantur: omnia enim figurate dicta sua quaedam indicia habent ac ostentant, ad quem usum directa sint. Tum etiam recordator, an alibi quoque vel eadem locutio in simili figura, vel alia huic analoga, aut aliquo modo conveniens, posita reperiatur.

8 Denique confer etiam aliquem alium locum Scripturae, ubi eadem res, idque (si possibile est reperire) simili sermone tractetur. Sit pro exemplo horum, quod Psal. 110 parabolice dicitur, Ex utero ab aurora tibi ros iuventutis tuae. aliqui hoc trahunt ad divinam Christi nativitatem, alii ad humanam: sed quandoquidem in toto eo versiculo agitur de subditis Meschiae, quam sint futuri prompti in eius obsequium, quamque specioso ornatu induti, sicut si omnes essent illis speciosissimis sacerdotum Sacris vestibus ornati: reliquum est ut etiam indicetur, quomodo sint illi nascituri: nempe tum ex divino semine,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.