Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1017 --

254 queat redditum esse membrum, quod praecedentia requirebant. Rom. 8, Quod enim erat impossibile legi, in quo erat infirma per carnem, Deus misso filio suo in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis compleatur in nobis, etc. Dicendum erat: Quod erat impossibile legi ob defectum humanarum virium in obediendo, ut videlicet aboleret peccatum, et suum ius obtineret, aut flagitatam iustitiam consequeretur: hoc Deus misso filio suo incarnato praestitit, abolendo peccatum, et persolvendo iustitiam legi debitam, seu legem implendo. Deest igitur in membro reddito: Hoc praestitit Deus hac ratione, nempe mittendo filium suum, vel potius adest quidem redditum membrum, sed aliis verbis expressum, quam quae tum perspicuitas, tum et praecedens oratio desiderasset. Nam illud quod erat legi impossibile, omnino requirebat correspondentia verba, Hoc Deus effecit aut praestitit, etc.

Valde ergo varia Anantapodota reperiuntur in sacris Literis, quae tamen ab attento et intelligente lectore non difficulter subintelligi queunt. ut 1 Timoth. 1, Apostolus mox post salvationem dicit: Sicut te iussi manere Ephesi, et quibusdam praecipere non diversa aut aliena docere. Unde mox digreditur ad abusum et verum usum legis, et denique summam Evangelii docendi, nusquam autem adiicit: Ita et nunc praecipio, ut illic maneas, et istud meum praeceptum de reprimendis seductoribus exequaris: quod tamen reddendum membrum poterat statim initio posuisse, sed facile per se subintelligi potuit. Aliqui tamen putant esse ibi longum Hyperbaton, aut potius περιβολην , qua Apostolus suo discipulo in memoriam reducit totum illud suum mandatum initio ei propositum, ita ut tandem sub finem capitis reddat alterum sui sermonis membrum illis: Hoc mandatum depono apud te fili, etc. Ubi redditio facta quidem est, sed non convenientibus verbis. Nam illud initium, Sicut rogavi, requirit correspondens, Ita et nunc rogo, 2 Thess. 2, incipit docere, quando videatur venturus Christus ad iudicium dicens: Nemo vos seducat, quia nisi venerit defectio prius. Unde digreditur ad descriptionem illius horrendae defectionis et eius autoris, qualisque ac quantus seductor sit futurus Antichristus. Cuius rei copia ita cum prorsus occupat ac abducit, ut ei quasi non vacet de membro redditionis cogitare. Reddendum precedentibus erat, Non veniet Christus: quod ipse non facit. Verum id erat facile subintelligere etiam ex praecedentibus Sic et Rom. 1, putant aliqui esse Anantapodoton in illis verbis, Et sicut non probaverunt, ut Deum agnoscerent, tradidit eos Deus in mentem reprobam. Censent enim deesse voculam applicativam Ita. Verum hoc ad Eclipsin et defectus referri posset. Aliqua Anantapodota possent etiam ad Aposiopesin referri.

Anantapodoton seu membum reddendum aut correspondens aliquando vel solo participio, vel alia particula tenuiter magis ad sensum quam ad constructionem redditur. Rom. 3, δικαιούμενοι δέ , iustificati autem, pro δικαιοῦνται iustificantur. Sic Rom. 5, Sicut per unum hominem peccatum et mors in mundum introivit, etc. qui est typus venturi. Hoc posterius membrum est collationi brevissime attextum. Sed partim ex praecedentibus, partim ex sequenti correctione. Verum non sicut peccatum, sic etiam donum, etc. facile ab attento ac intelligente lectore subintelligi potest.

Huc possis referre Anantapodota, cum incipit scriptor aliqua ordine enumerare, et posito uno aut altero reliqua non pertexit: ut Rom. 1, Primum quidem gratias ago Deo meo. Sic Rom. 3, Multum secundum omnem modum. Primum quidem enim, quod concrediti sunt eis sermones Dei, etc. Aliqui tamen putant ibi Primum, non requirere sequentia membra, sed tantum significare initium orationis, aut id quod primarium aut praecipuum dicimus.

Verum observetur sane, quod supra monui, aliquos pro eodem habere Anacoluthon et Anantapodoton, ut utrunque sit, cum vel desunt ea, quae aut praecedere aut sequi deberent, vel verba vel sententiae, aut etiam non concinne sibi invicem, ut Grammaticae regulae postulant, correspondent.

Aliquando studio quodam rhythmico non vere correspondentia membra adduntur. Quaeruntur enim saepe quaedam, quae diversis respondeant, magis linguae consuetudine quam rei exprimendae necessitate. Eaedem enim res vel admodum coniunctae repetuntur. Rom. 10, Corde creditur ad iustitiam, ore fit confessio ad salutem. Videndum est autem in eiusmodilocis, ne res quoque diversas esse existimemus, cum eadem diversis iterare audimus: ut hic non est multum diversa salus a iustificatione. Ioel. 2, Ante eum ignis consumit, et post eum flamma adurit. Ioel. 2. Somnia somniabunt senes, et iuvenes visiones videbunt. Ioel. [3,] Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam. Esa. 2, De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. De his repetitionibus superius dictum est prolixius.

DE VARIIS REPETITIONIBUS.

Repetitiones aliquo modo etiam ad ordinem Sententiarum referri possunt. Etsi autem Graeca lingua et Latina habent suas quoque Anadiploses, Epanalepses, ἐπαναφορὰς , Synonymias et Expolitiones, aliasque figuras, quibus aliis atque aliis modis iterant verba et sententias: tamen Hebraea longe eas in hac parte superant, cum frequentia iterationum, tum varietate.

Est autem in his reduplicationibus duplex praecipue fraus cavenda: altera quidem, ne cum una sententia fuerit aliis atque aliis modis repetita, plures esse, non unam existimemus: altera vero, ne cum aliae atque aliae res in diversis colis agentur, nos eandem agi putemus: seu (ut idem aliter dicam) ne vel ibi repetitionem esse putemus, ubi non est, vel ibi non esse, ubi est.

Variae autem omnino repetitiones sunt apud Hebraeos, quae cuipiam in his studiis parum versato, ociosae tautologiae videri possint, cum tamen non sint, sed certa ratione, nonnunquam etiam eleganter in hoc sermone adhibeantur. Quas quo commodius agnoscere possimus, divisionibus quibusdam a se mutuo separabimus, exemplisque declarabinus.

Primum igitur aliae sunt, quae iisdem vocibus orationem iterant, vel certe non multum variatis, aliae omnino diversis.

Deinde iterationes quae eisdem vocibus repetunt, alias in eodem commate unam aut duas voces repetunt, quae postea a nobis repetitiones significationis seu Etymologicae vocabuntur: ut Lev. 6, Struet ligna sacerdos mane mane, Lev. [14,] In die sabbati, in die sabbati, etc. Idque vel in eadem forma vocis, seu in

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.