Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1016 --

253 hominum iustificationem vitalem aut salutiferam. Sexto sequenti versu declarat, quid vocet unius delictum, ex quo omne malum sit exortum, et vicissim unius δικαίωμα , iuste factum aut meritum, nempe inobedientiam Adami, et obedientiam Christi. Septimo versu 21 ostendit usum legis, ac dicit peccatum vehementer per eam crevisse: sed gratiam adhuc abundantiorem et potentiorem esse eo factum. Postremo in ultimo huius capitis versu est veluti finalis causa ac conclusio omnium collationum iniustitiae ac iustitiae, tametsi potissimum respiciat ad proximum versiculum de usu legis. Ait igitur hunc esse finem ac scopum, ut sicut antea peccatum aut iniustitia regnavit, aut potius tyrannizavit perdendo homines aeterna morte: ita nunc vicissim gratia aut favor propitii patris regnet servando, per iustificationem perducendo homines in vitam aeternam.

Sic in collationibus etiam alias Paulo sententiae alternatim positae sibi invicem correspondent, ita ut, sicut in Euclidis propositionibus, non tantum primum cum secundo, et tertium cum quarto coniungatur ac conferatur, sed etiam permutato ordine primum cum tertio, secundum cum quarto, ita ut distributae et a sese invicem distractae sententiae nihilominus sibi invicem consonent, sensuque ac mente modis omnibus inter se connectendae sint, si quidem sententia eius genuina plena haberi debet.

Sic 2 Cor. 3, conferens legem cum Evangelio, primum legi tria quasi mala tribuit: deinde porro tres proprietates Evangelii eidem facit correspondere. Legi tribuit quod sit mortifera, quod sit in literis ac lapide, et quod sit temporaria: contra Evangelio tres laudes aut bona, quod sit salutare, quod sit in spiritu aut in corde, et quod sit perpetuum. Verum adscribam ipsum textum correspondentibus sententiis ac notis Graecarum literarum: in secundo membro secunda proprietas primae praeponitur.

Quod si α mortis, ministerium β literis informatum in saxis fuit gloriosum, adeo, ut non possent intueri filii Israel in faciem Mosis, propter gloriam vultus eius, γ quae abolenda erat: β Qui non potius ministerium spiritus erit gloriosum? α Nam si ministerium condemnationis fuit gloriosum, multo magis ministerium iustitiae abundat in gloria. Etenim quod glorificatum fuit, ne glorificatum quidem fuit hac in parte: id est, quod ad superantem gloriam attinet. γ Nam si quod abolendum erat, fuit gloriosum, multo magis est gloriosum id quod manet.

Saepe Paulus veluti exaudiens varias impiorum obiectiones et calumnias, dum indiquaque vult se communire, plura in unum locum congerit. Atque ita obscurat nonnihil textum, dum non relinquit singulas causae partes suis locis integre separatim tractandas, ut in principio 3 ad Roman. Quod necessario fit in summo brevitatis studio, ubi omnia simul dicere cuperemus, nec volumus sermonem fusius dilatare. Ibi igitur Paulus cupit pergere in praedicatione poenitentiae, seu accusatione omnium hominum, et tamen necesse est eum quibusdam obiectionibus respondere, ut de praestantia vel praerogativa Iudaeorum, de reiectione eorum, de iustitia Dei, et obmurmurationibus et calumniis impiorum contra iustitiam simul et gratiam eius: nam contra iustitiam Dei sophisticabantur, Si per nostra peccata eius gloria et iustitia illustratur, cur igitur nos punit? contra gratiam vero dictitabant, Si adeo benignus est et misericors, ut gratis peccatores servet, faciamus ergo malum, ut veniat bonum. Hasce tot obiectiones perstringit, ac tandem mira dexteritate ad suum intermissum opus praedicandae contritionis regreditur, concludens omnes esse perditissimos peccatores, sive sint Iudaei, sive gentes.

ANANTAPODOTON ET ANACOLUTHON.

Anantapodota etiam aliquo modo ad ordinem Sententiarum referre possis. Est enim quaedam necessaria harmonia aut consonantia non tantum in rebus, sed etiam in sermone, ut sequentia praecedentibus respondere ac consonare debeant. Quod si non fiat, tum molesta, tum et obscura fit oratio. Vocant vero Grammatici hanc figuram tum Anacoluthon, tum et Anantapodoton, id est, non sequens, aut, non redditum. Quae duo alii quidem confundunt, tanquam ista vocabula tandem figuram significent, alii non nihil distinguunt: nos sane ea distinguemus.

Posset vero Tropus hic varie subdividi: nam alias constructionis tantum vitium est, alias, in similitudinibus aut collationibus posterius membrum non adest, alias aliquae aliae sententiae praecedentibus debitae et iure reddendae apteque concinnandae deficiunt.

Differunt porro Anantapodota ab Anacoluthis, quod illa prorsus non reddunt membrum, sententiam aut etiam vocem praecedentibus debitam: Anacolutha vero reddunt quidem, sed non satis apte concinneque. Anantapodoti exempla sunt illa, Luc. 13, Et siquidem fructum fecerit: sin minus, in futurum excindes eam. Deest enim colon post Si fructum fecerit, finito eam crescere. Hoc ipsum exemplum titat Budaeus in Annot. pro exemplo Anantapodoti, et prolatis similibus exemplis ex Aristophane et Cicerone docet esse Atticae linguae proprietatem. Sic referunt inter Anantapodota, quod Rom. 5, altorum membrum collationis deest: Sicut per unum hominem intravit peccatum et mors, sic etiam contra iustitia, etc.

In constructione ponunt Grammatici inter alia exempla Anacoluthi, seu male sequentis aut respondentis etiam hoc Terentii: Nos omnes quibus est obiectus alicunde labor, priusquam id rescitum est, lucro est. Nos omnes, Lucro est, non consonat. Dicendum esset, Nobis omnibus lucro est, vel nos omnes id in lucro habemus, aut censere debemus. Talia sunt prorsus innumera in Sacris: ut Matth. 7, Quis vestrum est homo, quem si petierit filius panem, num serpentem dabit ei? pro, qui, si filius petierit panem, det ei serpentem? Matth. 7, Omnia quae vultis vobis fieri, sic facite eis? Ibidem, Omnis qui audit sermones istos, assimilabo eum viro prudenti: pro, similis erit. Ab iis vero, qui videbantur aliquid, nihil mihi contulerunt. 1 Cor. 14, Gratias ago Deo meo omnibus vobis magis linguis loquens: pro, quod pluribus linguis loquar quam vos omnes.

Est illustre Anacoluthon in illo disticho Catonis: Qui simulat verbis, nec corde est fidus amicus:

Tu quoque fac simile: sic ars deluditur arte. Simile prorsus est Marc. 6, Quicunque non receperint vos nec audierint: egressi inde excutite pulverem, etc. Qui simulat, deludatur a te vicissim simulatione benevolentiae. Est igitur Anacoluthon, cum vel verba, vel etiam sensus apte principio orationis non respondet. Aliquando enim sensus redditur prorsus diversa oratione aut verbis; ut non nisi ab attento lectore animadverti

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.