Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1015 --

252 immensae dilectionis Dei, quia Christus adhuc infirmos existentes sua morte redemerit. Hanc posteriorem rationem per Antithesin duplicatam amplificat, eius antitheseos duo capita simul ponit: deinde singula separatim perficit. Duo illa quae dico, capita antitheseos sunt, quod nemo in hac vita pro iusto homine velit mori: sed tamen pro homine aut re sibi bona ac veluti forte aliquis non recuset mori: postea illa capita amplificatoriae antitheseοs perficit prius primum, secundo posterius. Asscribam autem textum una cum suis notis correspondentibus, ut facilius cerni possit, quaenam inter se cohaereant.

Porro spes non pudefacit, quod dilectio Dei effusa sit in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Christus enim cum adhuc essemus infirmi, iuxta temporis rationem, pro impiis mortuus est. α Nam vix pro iusto quisquam morietur, β siquidem pro bono forsitan aliquis etiam mori sustinet. α Commendat autem suam charitatem erga nos Deus, quod cum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus fuit. Multo igitur magis iustificati nunc sanguine eius servabimur per eum ab ira. β Nam si cum inimici essemus, reconciliati fuimus Deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati servabimur per vitam ipsius.

Nobis fuisset clarior oratio, si Paulus singula capita antithesis cum suis consequentibus coniunxisset, nempe hoc modo: prior antithesis. Vix pro iusto quisquam moriatur: at Deus commendat aut illustrem facit charitatem suam erga nos, quod filius eius pro nobis adhuc peccatoribus aut iniustis existentibus mortuus sit. Multo igitur magis nunc iustificati eius sanguine servabimur ab ira. Posterior antithesis: Pro homine aut re sibi bona forte aliquis sustineat mori: at filius Dei pro nobis hostibus Dei est mortuus, ut per eum reconciliaremur patri. Quare multo magis nunc iam reconciliati servabimur per eius vitam.

Ita videmus hic primum esse quasi propositionem, quod spes non confundat: deinde duas quasi eius rationes aut fundamenta, quarum posteriorem instituens duplicata antithesi amplificare, illius duplicatae antithesis sententia coniungit, ita ut primum quasi sola antecedentia ponantur, deinde eis correspondeant consequentiae suae eodem ordine. Paulo post eodem capite septies sibi invicem eaedem sententiae aut sensa repetita correspondent, quae hic suis correspondentibus notis instar parallelarum linearum adscribam.

Sicut α peccatum per unum hominem introivit, et per peccatum mors in omnes homines. Is Adam β futuri typus est.
At non ut α peccatum: ita et β donum.
Nam si unius α delicto multi mortui sunt: multo magis β gratia Dei et donum per gratiam quae fuit unius hominis Iesu Christi in multos exuberavit.
Et non sicut reatus per unum α peccantem: ita β donum.
Nam α reatus quidem ex uno delicto ad condemnationem: donum β autem exmultis delictis ad iustificationem.
Etenim si α per unius delictum mors regnavit per unum: multo magis ii β , qui exuberantiam gratiae et doni iustitiae accipiunt, in vita regnabunt authore uno Iesu Christo.
Itaque si per α unius delictum propagatus est reatus in omnes ad condemnationem: ita et β per unius iustitiam propagatur beneficium in omnes homines ad iustificationem vitae.
Quemadmodum enim per α inobedientiam unius hominis peccatores constituti fuimus multi: ita per β obedientiam unius iusti constituentur multi.
Ubi vero exuberavit α peccatum, ibi magis exuberavit β gratia.
Ut quemadmodum regnaverat α peccatum in morte: sic et β gratia regnaret per iustitiam ad vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.

Decies opponit hic peccatum ac iustitiam seu malum ac bonum, quas collationes breviter exponam.

Primum incepit versiculo 12 Apostolus conferre orriginem mali ac boni: Quod sicut per lapsum Adami iniustitia et mors in mundum intravit: ita contra iustitia ac vita per Christum. Sed posterius collationis membrum non plene expressit, tantum dixit primum illum Adamum authorem mali esse inhoc typum illius venturi, qui erat futurus fons boni. Deinde ne quis perperam eam collationem intelligat, quasi sit per omnia aequalitas, mox incipit eam corrigere: igitur 15 versu est propositio corrigens: At non ut peccatum, ita et donum. sequitur mox huius correctionis explicatio, indicans peccatum aut iniustitiam in eo differre a dono seu donata iustitia, quod haec sit multo exuberantior, id est, efficacior, ut superet peccatum.

Tertie ponit 16 versu novam correctionem, quod alio modo venerit iustitia quam iniustitia. Addit autem mox explicationem, quia iniustitia sit orta ex uno delicto, et progressa ad omnium damnationem: at contra donum vel donata iustitia ex abolitione illius unius et aliorum innumerorum peccatorum sit progressa ad iustificationem et salutem hominum. Quod ideo dicit, ne quis putet iustitiam Christi donatam nos tantum ab originali peccato liberare, ut multi Papistae et inter alios Catharinus docet, ut ex meo libro De dissidiis papisticis patet.

Quarto in versu 17 est tertia correctio, quae confert ea duo, quae ex praedictis duobus proveniunt, nempe mortem ac vitam, ac dicit vitam multo potentius regnare in piis quam mortem: quia illa hanc destruat et prorsus aboleat. Hic enim hostis, teste Paulo, ultimo loco abolebitur.

Quinto in versu 18 repetit ac perficit collationem, quod sicut ex uno lapsu iniustitia exorta progressa sit ad omnium damnationem: ita contra etiam iustitia ex unius iuste factis aut merito sit progressa ad

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.