Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1014 --

251 modis, tum vero praecipue per tuum ministerium clara voce clamas, et omnes iudicas.

Psal. 2. Propositio: α Quare gentes turmatim cum strepitu confluunt, β et meditantur garriuntque frustranea? Explicatio: α Nam consistunt quidem reges terrae, et principes simul conspirant contra Dominum et Christum eius: β garriunt vero stulta indignatione talia: Disrumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Talis expolitionis sunt plane innumera exempla in veteri ac novo Testamento, quae ex proposita regula et exemplis facile ab attento lectore observari possunt.

Aliquando etiam tertio sic iterantur aut exponuntur sententiae, ut supra ex Virgilio ostendi, et in capite De sermone Ioannis ostendam. ut Gen. 7. 1 α Fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus, β eratque sexcentorum annorum, quando diluvium aquae inundavit super terram. 2 Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius, cum eo in arcam, propter aquas diluvii. De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, duo et duo ingressi sunt ad Noe in arcam masculus et femina,. sicut praeceperat Dominus Noe. β Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram, anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli aperti sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 3 α In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iaphet filii eius et uxor illius et uxores filiorum eius cum eis in arcam, ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum. Universae aves omnesque volucres ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. Et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperatei Deus, et inclusit eum Dominus deforis. β Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra. Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae. Porro arca ferebatur superaquas, et aquae praevalverunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat.

Sic Esa. 40, tertio repetitur eadem sententia per talem explicationem: ea autem est summa verae poenitentiae, nempe contritio et fides. Primum enim iubet parare Domino viam: id est, per agnitionem peccatorum conteri, quia Dominus veniat. Deinde exponit figurate, quomodo sit via paranda, nempe ut complanentur viae, ut colles et tumores exaequentur, et depressa ac cava repleantur. Mox etiam alteram partem propositionis declarat, inquiens: Et revelabitur gloria Domini. Tertia etiam vice repetit, inquiens: Clama, omnis caro est foenum: ubi iterum urget contritionem, ac mox fidem seu adventum Meschiae subiicit. Quod tamen facit cum singulari emphasi, evidentia et hypotyposi, dum iubet clamare ac Evangelizare, addito etiam loco deserti ac excelsi, et delineata per Prosopopoeiam Evangelizatrice Sion. Verum adscribam ipsum textum adiunctis solitis notis, ut tanto magis haec figura sermonis agnoscatur: Vox clamantis in deserto: α Repurgate viam β Domino: α Rectam facite in solitudine semitam β Deo nostro. α Omnis vallis elevabitur, et omnis mons atque collis humiliabuntur: et quod curvum est, erit rectum, et quae aggeribus tument, in planiciem redigentur. β Et revelabitur gloria Domini, videbitque omnis caro pariter, quod os Domini loquutum sit. α Vox dicebat, Clama: et dixit (Propheta) Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis pietas eius quasi flos campi. Exaruit foenum, et emarcuit flos: quoniam spiritus Domini flavit in ipsum: et utique foenum est populus. Aruit foenum, et emarcuit flos: verbum autem Dei nostri consurget in aeternum. β Super montem excelsum ascende tu Zion evangelizatrix, eleva viriliter vocem tuam Ierusalem annunciatrix: exalta, et ne timeas: dic civitatibus Iehuda, Ecce Deus vester, Ecce Dominus Deus veniet potenter, et brachium eius ex seipso potens erit: ecce merces eius cum ipso, et opus eius ante ipsum. Ipse quasi pastor gregem suum pascet, et brachio suo congregabit agnos, portabitque in sinu suo, et foetas suaviter ducet. Sic Rom. 5, primum dicitur charitatem Dei esse diffusam in corda nostra per spiritum sanctum, de ea videlicet testificantem. Mox exponit eam charitatem Dei: quia Christus sit mortuus pro nobis imbecillibus, aut mortuis potius. Tertio sequitur adhuc amplior quaedam declaratio illius charitatis addita antithesi, quod nemo alioqui pro iniustis et malis mori velit.

Saepe contra, post enumerationem aliquorum, aut etiam uberiorem expositionem, subiiciunt generalia aliqua, aut compendio comprehensa, quibus et iam enumerata, et si qua forte adhuc eius generis restant ἐπιλογικῶς , epilogice complectuntur. 1 Cor. 4, Quoniam spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes per Christum: nos imbecilles, vos autem validi: vos clari, etc. Veluti excrementa mundi facti sumus omnium reiectamentum ad hunc usque diem. 1 Cor. 3, Omnia namque vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, etc. Omnia namque vestra sunt, vos autem Christi, Christus vero Dei. 1 Cor. 1, Videtis enim vocationem vestram fratres, quod non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi claro genere nati, verum quae stulta erant secundum mundum elegit Deus, etc. Et ea quae non erunt, ut ea quae sunt, obliteraret, ut ne gloriaretur ulla caro coram ipso. 1 Cor. 7, Caeterum illud dico fratres, tempus contractum est. Superest ut qui habent uxores, non habeant, et qui utuntur mundo, tanquam non utantur. Rom. 1, Et quemadmodum non probaverunt, ut Deum agnoscerent: ita tradidit eos Deus in reprobam mentem, ut facerent quae non conveniebat, repleti omni iniustitia, scortatione, versutia, etc. non solum ea faciunt, verum etiam assentiuntur iis qui faciunt. Rom. 12, post longam praeceptorum enumerationem addit, procurantes bona in conspectu omnium.

Correspondent saepe sententiae plures sibi invicem certa serie, et etiam ubi sequentes non sunt explicationes praecedentium. Rom. 5, primum est quasi propositio, pendens tamem ex praecedentibus: Spes non confundit. Sequuntur duae rationes, aut etiam fulcra spei: primum spiritus Sanctus testificans de dilectione Dei erga nos, aut etiam ex singulari dilectione ei datus: secundum fulcrum est experientia

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.