Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1011 --

248

PAULUS GENTIUM APOSTOLUS PER EVANGELIUM EVANGELIUM AUTEM EST DOCTRINA DE FILIO DEI: FILIUS DEI EST VERUS DEUS ET HOMO: AB HOC VERO DEO ET HOMINE PAULUS FACTUS EVANGELISTA ROMANIS S. D.

Verum talem verborum compositionem haud difficile est efficere, ut initialis vox aut etiam sententia in fine repetatur: at ut per cohaerentes sensus progrediendo ad primum redeas, nec tamen aut sensum violes, aut ineptus putidusve sis: hoc vero factu perdifficile est, et Paulo (ut opinor) proprium.

Consimilis longaque circuitio est etiam Coloss. 1. cuius verba asscribam. [2.] Gratias agimus Deo et patri Domini nostri Iesu Christi semper de vobis orantes, [4] audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem in omnes sanctos, [5] propter spem repositam vobis in caelis, [5] quam audivistis per sermonem veritatis Evangelii praesentis in nos: 5 sicut et in toto mundo fructificat, quemadmodum et in vobis, [6] ab ea die qua cognovistis gratiam Dei in veritate: 7 sicut didicistis ab Epaphra dilecto conservo nostro, [7] qui est fidus minister Christi pro vobis, [8] qui etiam nobis indicavit dilectionem vestram in spiritu: [9] ideo etiam a qua die audivimus, non cessamus gratias agentes pro vobis et orantes. Hic videmus primum esse gratiarum actionem: deinde ab ea fieri digressionem ad causam gratiarum actionis, nempe quia audierit praedicari fidem eorum: inde progreditur ad causam fidei illorum, nempe spem futurae gloriae: quarto exponit, unde illam spem hauserint, nempe ex Evangelio: quinto, quid ubique efficiat Evangelion et etiam apud ipsos: 6, a quo tempore sit efficax Evangelium, nempe ex quo cognoverint gratiam Dei: 7. per quem concionatorem cognoverint: 8, qualis sit ille doctor, nempe fidus: 9, quid ille concionator praeterea fecit, nempe indicavit Paulo fidem Coloss. 10 redit ad gratiarum actionem, concludens se ideo gratias agere Deo de illis. Sic per octo externas sententias oberrando tandem redit ad initium facto pleno circulo, sed ita, ut semper sequens praecedenti apte cohaereat, ac ex ea veluti nasci videatur.

Similis periodus reperiri potest etiam 1. Thes. 1, ubi a gratiarum actione de Thessalonicensium pietate transit ad causas eius pietatis, nempe ad electionem, et verbi auditionem ac efficaciam, inde ad suam et illorum crucem ac patientiam. Ubi prius tn eorum patientiam clarius exponit: postea suam non tantum patientiam, verum etiam synceritatem ac summum erga eos studium, et in erudiendis ipsis diligentiam: postremo denuo redit ad gratiarum actionem, quod ipsius labor in erudiendis ipsis non fuerit adeo efficax et salutaris ipsis: unde iterum progreditur ad celebrationem ipsorum piae patientiae in ferenda cruce ad imitationem aliorum piorum.

Talis circulus est et 1 Cor. 3. Nam a tertio Enthymemate confirmationis, Num in Pauli nomine estis baptizati? digreditur ad gratiarum actionem, quod non multos baptizaverit: et porro ad enumerationem, quos baptizaverit: inde paulatim se convertens ad propositum festinat, affirmansse non esse missum ad baptizandum, sed Evangelizandum. Hinc demum integre redit ad propositum, incipitque quartum confirmationis argumentum, cum inquit: Non in sapientia sermonis, ne evacuetur crux Christi.

Μερισμῷ , i. distributione, plurimum utuntur Hebraei, etiam extra contentionem. Qua figura quod prius in genere dictum est, postea per singulas species aut partes, vel declarandi vel amplificandi causa, aut etiam propter solam consuetudinem linguae partitum recensent. Psalmo 115, Idola eorum aurum et argentum, et opera manuum hominis, os, oculi, nares, manus eis sunt, et non, etc. Deut. 7, Ne iungas affinitatem cum eis, filiam tuam ne des filio eius, et filiam eius ne accipias filio tuo. De hoc etiam paulo ante dixi.

Huc referre possis etiam expolitionem aut expositionem. Vetus vero et sane naturalis quaedam sermonis figura videtur esse, ut primum aliquid breviter proponatur, postea idem prolixius ac clarius exponatur, unde id commodi habet auditor, ut primum summam rei breviter percipiat, postea rem totam plenius exponi intelligat: quod omnes natura cupere, et ad docendum peraccommodum esse, declarant etiam Comoediae, quae initio in prologo argumenta summasve suas proponunt. Hinc est illa Homerica phrasis: ἐφατο ἔκτε ὀνόμαζε , dixit et exposuit: quia veteres sint soliti primum rem breviter dicere, postea plenius exponere. Talia exempla etiam apud Latinos scriptores reperiuntur.

Scaliger pulcherrimum exemplum ex prima Virg. Ecl. proponit, ubi brevem summam primum simplex expositio, deinde etiam prolixa et florida sequitur. Primum enim brevissime proponit:
O Meliboee Deus nobis haec ocia fecit.
Deinde compendio exponit ille sua ocia,
Ille meas errare boves ut cernis, et ipsum,
Ludere quae vellem calamo permisit agresti. Denique eadem illa beata ocia prolixo floridoque stylo depingit:
Fortunate senex, ergo tua rura manebunt:
Et tibi magna satis: quamvis lapis omnia nudus,
Limososque palus obducat pascua iunco
Non insueta graveis tentabunt pabula foetas,
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic inter flumina nota,
Et fontes sacros frigus captabis opacum.
Hinc tibi quae semper vicino ab limite sepes,
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras.
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo. Tale est illud Virg. Aeneid. 7,
Ille velut pelagi rupes immota resistit:
Brevis propositio est. Sequitur explicatio:
Ut pelagi rupes magno veniente fragore,
Quae sese multis circumlatrantibus undis,
Mole tenet, scopuli nequicquam et spumea circum
Saxa fremunt, laterique illisa refunditur alga. Tales expositiones Homer. crebrae sunt. Aliquando talis propositio et explicatio est bimembris: ut Georg. 2.
Altera frumentis, quoniam favet, altera Baccho: Propositio est: sequitur explicatio:
Densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo.
Idem in Aeneid.
Audiit, et voti Phoebus succedere partem
Mente dedit, partem volucres dispersit in auras.
Sterneret ut subita turbatam morte Camillam
Annuit oranti: reducem ut patria alta videret,
Non dedit, inque notos vocem vertere procellae.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.