Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 780 --

17 mox putat, res quoque ipsas diversas esse, quae diversis vocibus indicentur. Huic malo remedium est, tum consulere ipsos fontes, tum etiam ad talium vocum synonymiam assuefieri. Non parum etiam contextus ipse adiuvat.

8 Producuntur aliquando in medium vel a versoribus, vel etiam in ipsis fontibus, voces vicinarum significationum, vel in eodem vel in diversis textibus: quas cum imperitior lector nequeat subtiliter solerterque distinguere, putat eandem rem agi. Quare contra tum fontes consulendi sunt, tum contextus: tum denique accurate observandum est discrimen vicinarum vocum, quanto facilius etiam oculatis imponere solent. Ut 1 Timoth. 2, inter deprecationem, obsecrationem, interpellationem, et gratiarum actionem.

9 Nonnunquam parit obscuritatem una aliqua vox, quia est polysemos, aut varia significat, ut lector cogatur dubitare, quomodo ibi usurpetur: ut vox Anima, Caro, Spiritus, et similes. Aliquando etiam latent imperitiorem vocis variae significationes, aut ob summam quandam vicinitatem eius usur pationum non potest eas subtiliter distinguere: ut, an vocula ὅτι Quia, Lucae 7, Quia dilexit multum, significet causam efficientem, vel tantum rationem aut probationem antecedentis assertionis adiungat. In hac difficultate itidem consulas tum fontes, tum contextum ac sensum loci, tum etiam aliquas vicinas dictiones, quae eam facile prodent, tum denique etiam accurata significationum cognitio ac distinctio.

10 Aliquando porro propria quidem significatio unius vocis perspicua est: sed quia figuras habet multas, easque modo huc, modo illluc inclinantes, dubitare solet Lector, quomodo ibi usurpentur. Ac ne de diversis tropis unius vocis dicamus, etiam unus idemque tropus eiusdem vocis varie usurpatur, ut Leo et Fermentum per metaphoram alias in bonam, alias in malam partem accipiuntur. Remedium est huic malo: considerare tum sensum loci, tum praecedentia ac sequentia, tum vicinas aliquas voces, tum denique etiam eos libros in quibus significationes vocabulorum exponuntur. de qua re sedulo in prima Parte egimus.

11 Nonnunquam etiam subito vel propriae vel figuratae significationes eiusdem vocis mutantur, ut in una aut duabus lineis, dum adhuc de eadem re agitur, iam vis vocis nonnihil immutata sit: ubi tanto maior vigilantia est abhibenda. Remedia vero eadem sunt, quae prius indicavi. Exemplo sit, quod Christus Ioannis 4 primum petit potum a Samaritana: postea suum offert: in priore dicto, verbum (Bibere) proprie, in posteriore metaphorice usurpatur. Sic etiam mox vocabulum Messis prius proprie, deinde figurate sumitur.

12 Saepe coguntur interpretes reddere vocem Hebraeam vocabulo non propriissime significato illius respondente, sed tantum ratione etymologiae et alicuius primariae notionis conveniente. Cuius rei causae sunt multae. Sive quia locus magni momenti, aut etiam dubius est, et illi volunt, sicut et debent, religiose in vertendis oraculis Dei versari. Sive etiam, quia nullum vocabulum perinde appositum ac emphaticum in sua lingua reperire possunt: ibi iam imperiti originariae linguae haerere incipiunt. Sit pro exemplo, quod cum vox דבר dabar innumera significata habeat, multum pro ea subiiciunt Latini versores nomen Verbum, quod tamen nequaquam illas omnes notiones habet. Sic verbum Benedicere, Iustificare, Gratia, Fides, Peccatum, et innumera alia. In quibus difficultatibus, praeter superiora remedia, id vel praecipuum est, ut observes talis vocis in Sacris literis usus: et consulas eos qui tales semi Hebraicas voces explicuerunt: et caute attenteque consideres, quaenam significatio ei loco maxime conveniat.

13 In nominibus propriis duplex difficultas oriri solet, quarum prior est, quod idem nomen aliquando pluribus locis aut personis tribuitur: ut plures homines sunt vocati Herodes, Pharaones, Zachariae, Mariae, Annae, Iosephi, Iesus, etc. Plures item Caesareae, Galiaeae, Bethlehem, et alia loca. ubi videndum diligenter est, ne audito eodem nomine, eundem virum aut locum esse putemus. Personas circumstantia temporis aut negotiorum distinguet: Loca autem, topographia, et rei etiam gestae narratio, aliaeque circumstantiae.

14 Vicissim autem non raro contraria difficultas accidit, ut unicus homo aut locus plura propria nomina obtineat: ut, Abraamus, Esau, Iacob fuerunt binomines: Azarias rex dicitur etiam Ozias, et Ioachim: Petrus est etiam Simon, et Cephas: Matthaeus est etiam Levi: Marcus est Ioannes dictus: Barnabam volunt dictum esse Ioseph Iustum, et Barsabam. In genealogia Christi pro eodem est Matth. 1, Iechonias. Lucae 3 Neri, et in 2 Regum Ioachim. Sic et nomina eorundem locorum plura sunt: ut Ierusalem dicta est etiam Iebus, et Zion, ac civitas vel arx David, Salem: sic et alia multa loca, montes et oppida. Hic igitur cavendum est, ne auditis diversis nominibus propriis, mox putemus etiam diversas personas aut loca indicari.

15 Nomina propria saepe imponuntur vel ab aliquo eventu: vel ut moneant personam cui imponuntur, aut alios: vel Prophetica quadam futurorum praeindicatione: ut nomen Moisis ab eventu, quia ex aquis extractus fuit, aut quia populum extraxit ex servitute: Abraam, quia erat futurus pater multarum gentium: Filii Isaiae, a futura populi vastitate. Sic Petrus, ac Iesus: ubi tum Etymologiae nominum, tum et historiae negligendae non sunt. Saepe enim maxima rerum momenta in iis continentur. Sic quoque Graeci et veteres Germani nomina significantia liberis suis imposuerunt: at Romani non item, sed qualiacunque nihil ferme nisi ignobilem Etymologiam habentia: ut alius a pisis, alius a fabis, alius a cicere aut lente dictus est.

16 Nomina propria, et etiam alia multo recentiora, tribuuntur interdum rebus vetustioribus per prolepsin, seu anticipationem: de quo sic annotat Augustinus lib. Quaest. super Levit. cap. 23. Vestem sacerdotalem, quae magnum continet sacramentum, Aaron et eius successores iubentur accipere in Exodo, antequam quicquam de sanctificandis et quodammodo ordinandis sacerdotibus praecipiatur. Sic et Moise ascendente in montem, vetantur ascendere sacerdotes: quos alios intelligere non possumus,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.