Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1002 --

239 Talis est illa collati gentilium cum Iudaeis Rom. 2. Cum gentes ea quae legis sunt, fecerint: id est, Si facerent. De quo loco in prima parte in voce Lex. Non videbit me homo et vivet, pro, si viderit, non vivet. Quisquis te angariaverit, quisquis te percusserit in alteram malam, etc. pro, si quis te percusserit aut angariaverit. Sic omnes Dei minae conditionaliter intelliguntur, Ionae 1, Adhuc 40 dies et Ninive subvertetur, scilicet, si non poenituerit. Sic, Destruite templum hoc, et in triduo restituam illud: id est, si destruxeritis. Cum omnia feceritis, dicite, Servi inutiles sumus: pro, si feceritis, quod tamen est impossibile.

DE COPIA ET CONNEXIONE RERUM AC ORDINE SENTENTIARUM IN SACRIS LITERIS.

Duo sunt inter alia non parva impedimenta in cognitione sacrarum Literarum, ingens videlicet copia, seu conferta quaedam densitas rerum aut sensuum, et earundem non semper rudibus perspicuissimus ordo. Quarum utriusque ratione cognita, vicissim non parum lucis perspicuitatisque eis accedet. Operaeprecium igitur fuerit, aliquid de utroque dicere, nempe tum de ingenti copia rerum aut sensuum, tum de ordine aut collocatione earundem. Primum vero de priore, mox de altero dicam.

De Thucydide scribit Quintil. quod sit densus rebus, et brevis sermone: et Cic. quod sit magis copiosus rebus quam verbis, quodque sit ita creber rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur. Id longe verius de sacris Literis dici posset, ubi aliquando sensa aut res etiam superare verborum numerum videntur, pluraque aliquando unico dicto aut voce indicantur.

At enimvero ista tanta rerum copia, necessario auditorem, praesertim rudiorem simul, ut ita dicam, in aures intellectumque eius effusa, obruit et confundit, ut omnia subito apprehendere et expendere non possit. Quare hoc genus sermonis aut tractationis rerum perspicere, notumque imperitioribus, quoad fieri omnino potest, efficere, utile fuerit. Neque tamen hic tantum communis ista ruditas obstaculo est, sed etiam contraria aliorum scriptorum et linguarum consuetudo, quae plerunque paucas res magna verborum copia dilatant. Quare ob summam huius linguae peregrinitatem ac diversitatem ab aliis etiam literati minus eam feliciter intelligere possunt. Consideremus igitur duo in hac priori parte, primum, unde sit ista tanta rerum copia in hoc libro: deinde, quo modo ea condensari et quasi confarciri in unum veluti cumulum soleat.

DENSITAS SENSUUM AC RERUM IN SACRIS LITERIS.

Primum igitur inquiramus causas, cur sacrae Literae sint adeo refertae sententiis ac rebus: seu unde tandem illa tanta copia oriatur, ac veluti in unum cumulum aut congeriem confluat, cum tamen id in aliis scriptoribus ac materiis non perinde accidere soleat.

Primum aliae materiae minus habent rerum aut circumstantiarum, quam aliae. Mathematicae res, cum sint in ἀϕαιρέσει , ut vocant, omnibusque circumstantiis careant, facile simplicissimo sermone exponi possunt: ut, Totum est maius sua parte, punctum est id, linea, superficies, corpus est illud, etc. Omnes trianguli tres anguli sunt duobus rectis aequales: Externus angulus trianguli est duobus oppositis aequalis. Non sunt ibi ulla accidentaria aut externa, nihil ibi datur locis, temporibus aut personis aliisve circumstantiis: non subinde occurrunt aliqua nova vocabula aut res suis explicationibus indigentes.

Porro hisce proxime accedunt aliae disputationes philosophicae, sive de moribus, sive de physicis, sive de logicis, quae licet magis iam sint compositae cum aliis rebus ac circumstantiis, habentque suas materias, subiecta et causas, eoque maiorem sententiarum copiam recipiant, tamen cum tantum in genere ac thesi tractentur, adhuc multis circumstantiis personarum, locorum ac temporum carent.

Ultimae sunt in externis aut temporariis, quae de singulis individuis agunt: ut sunt orationes forenses, epistolae, iudicia et consilia de singularibus casibus, vel iuridicis litium, vel medicis morborum. Ubi quidem multae sunt circumstantiae variarum rerum: sed non etiam sua copia obruunt auditorem aut lectorem: quia cum de quotidianae istius vitae rebus agant, ut sint etiam experientia usuque ac perpetua institutione notae, ad haec menti humanae facile perceptibiles, non est necesse eas omnes auditori simul explicare: aut si etiam explicentur, facile tamen auditor eas a suo primario subiecto, aut quasi ab illis substantialibus verbis ac rebus distinguit.

Huc accedit amplitudo aut quasi laxitas quaedam sermonis in aliis scriptoribus: ut cum omnia separatim proponantur, ac quasi extendantur, explicenturque, facile oculis mentis nostrae perspici queunt. Alia enim sententia aut verbis primaria illa quaestio eiusque subiectum ac praedicatum, aliae eius circumstantiae plerunque proponuntur, ut singula separatim recte inspici expendique possint, non confundentibus sese invicem rebus, nec copia confertaque densitate humanum ingenium obruentibus.

At sacra doctrina abundat prorsus rebus ac circumstantiis dubiisque non tantum propriis, innatis, seu naturalibus, sed et accidentariis, accersitis ac externis: ut sunt quae veniunt a mille artifice adversario, a vetere Adamo et mundo. Sunt etiam illae tum nativae tum externae sacrarum rerum articulorumve ac capitum circumstantiae ita et ignotae ac plane peregrinae et etiam obscurae difficilesque nostro intellectui, ut eas nobis singillatim exponi valde opus sit, ac propemodum necessitas postulare videatur, ut quot voces proferuntur, tot mox singularum definitiones interdum adhibeantur, dum singulae nostrae caecutientis intelligentiae culpa suam declarationem flagitant.

Huc accedit etiam, praeter extremam necessitatem auditoris, aliquando exultans spiritus sacrorum doctorum, qui ex ingenti thesauro optimarum ac preciosissimarum rerum cupidissime effundunt in copia illas salutiferas divitias, non aliter ac ingenti incendio intra angustas aliquas cavernas incluso maxima vi ingens densissimeque compacta copia flammae fumique quacunque datur, erumpit.

Unde nam sit ista ingens rerum copia in sacris, nunc ostendi: at condensatio et conferta compactio

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.