Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 778 --

15 23 Quaeratur igitur, sicut iam dixi, ad quod genus et quasi corpus istud Sacrum scriptum eiusve locus referri possit, ex iis omnibus scriptionum generibus, de quibus istae artes disseruerunt, aut quae in vitam hominum et rerum tractationem et cum hominibus actionem incidere solent: ut si forte ad aliquod genus orationum locus referri queat, sive ad Iudiciale, sive ad Deliberativum, sive ad Demonstrativum, sive denique Didacticum, aut aliam scriptionis formam.

24 Ubi id erit deprehensum, examinetur secundum praecepta illius generis, quaerantur ac constituuntur status, partes orationis et argumenta. Videantur etiam loca unde argumenta ducta sint, examinentur et expendantur ad Dialecticas praeceptiones tum ordo scripti totius, tum definitiones ac divisiones, si quae insunt: tum denique etiam argumentationes, quas aliquando utile est in breves syllogismos, aut alias Dialecticas formas includere. Quaeratur qualis inventio, qualis dispositio, et qualis elocutio sit. Videatur, quid nam rebus, et quid hominibus datum sit, aut eorum causa dictum: quid etiam conveniat cum humano more ac consuetudine, et in quo tandem divinae maiestatis sermo ab hominum vanitate differat.

25 Nec parvam utilitatem afferet, si tuo sermone id scriptum varie retexas: ut si primum veluti facta anatomia, ac tanquam abiectis omnibus carnibus, ornatus amplificationum, dulcoramentorum, digressionum et similium, sola quasi ossa tuo sermone delinees: ut tantum eas sententias complectaris, quae sunt veluti basis totius, quae omnia accersita et quasi accidentaria sustinent, et simul plane necessario inter sese, sicut ossa nervis colligata, cohaerent.

26 Prima enim et summa cura esse debet Lectoris, ut illas quasi primarias et substantiales sententias, in quibus potissimum tota propositae quaestionis determinatio residet, expendat. Secundaria vero, ut illas quasi externas, accersitas aut accidentarias. Fit vero non raro, ut illas primarias sententias, prae accidentariorum copia et nimio splendore, etiam oculatus Lector vel auditor cernere nequeat. At facta tali quasi anatomia, mox cernitur tum quid nam sit illud principale, ac quomodo singulae partes inter se invicem cohaereant: tum etiam, quid illa externa aut accidentaria, et quo tandem consilio sint adhibita. Plenius quoque utraeque sententiae hac ratione perpenduntur ac examinantur, et altius tali scriptione infiguntur.

27 Huic quasi anatomicae scriptioni possis non inutiliter, tum brevem ecphrasin aut compendiariam vel epitomicam scriptionem adiungere, tum etiam uberiorem paraphrasin: sic enim demum plenissime ac utilissime omnia expendes ac pernosces, dum cogitabis quibus verbis ac sententiis tu eas res et sensus apte complecti velis aut possis, dumque religiosissime caves, ne quid illorum sensuum invertas, neve quid vel addas peregrinum, vel adimas eorum quae ibi dicenda fuere, aut denique aliquid parum exprimas, parum significanter dicas: aut etiam contra nimium extollas vel exaggeres. Verum illius prioris (ut ita dicam) anatomicae retextionis, aut scriptionis primus praecipuusque usus est.

Monui etiam prius, diligentissime observandum esse scopum tum totius scripti, tum etiam singularum eius partium aut locorum. nam inde mirabilis lux affulget nobis ad intelligendas singulorum dictorum sententias. Exemplo, quid velim, declarabo. De loco Lucae 7, Quia dilexit multum, disputatio est, an remissio peccatorum ibi dicatur esse causa aut affectus dilectionis. Papistae volunt esse effectum, nos causam. Lis hic facilime ex eo discerni posset, si inspiciatur, an Christus ibi explicet res aliquas, earum causas aut effectus monstret pharisaeo, veluti docens cupidum discendi discipulum: vel potius asserat aliquid certi, ut confutet falsam pharisaei opinionem, qui illam mulierculam pro iniustissima habebat: mirabaturque ipse de sua iustitia tumens, quod Christus cum tam iniustis quicquam commercii haberet. Si simpliciter docet discipulum docilem, nimirum illud, Quia dilexit multum: ostendit dilectionem esse causam remissionis peccatorum. Sin est confutatio falsae opinionis aut cogitationis pharisaei, et simplex quaedam assertio: tum illa particula continet rationem aut probationem factae iam remissionis aut iustificationis. Manifestum vero est, esse assertionem seu confutationem pharisaei.

Aliud autem est, asserere ac demonstrare aliquid contra negantem adversarium: aliud, obedientem docilemque discipulum docere, eique causas et effectus rei declarare. Sic locus in Evangelio Ioannis capite sexto, Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum? et adiuncta, facile ex scopo intelligi possunt. Non enim id agunt ibi Iudaei, ut tanquam dociles quaerant ex Christo modum fruendi eius corpore, beneficiis, ac doctrina: sed simpliciter, ut tanquam increduli redarguant eum manifestae falsitatis, ut qui dicat rem falsissimam, nempe se velle eis dare corpus suum ad manducandum, seque esse panem de caelo venientem, et panem salutiferum, id est, verum Deum et Servatorem. Sic etiam Christus ibidem inter alia dicens, carnem non prodesse, sed Spiritum vivificare: et, solum patrem tradere homines ad eum, ipsos non posse per se venire, etc. non id agit, ut eos doceat quomodo eius beneficiis, meritis, doctrina, aut corpore frui queant, sed ut redarguat eorum nativam incredulitatem, aut potius rebellionem ac hostilitatem, quam inde ex utero secum afferant, quaeque adeo sit pertinax ac praepotens, ut eos non duci, sed quasi violenter trahi divinitus, rapique ad se oporteat. Aliud est studio discendi quaerere ex eo quem pro veraci praeceptore agnoscis, et vicissim docere ac explicare aliquid docili discipulo: aliud, pertinacem adversarium arguere, vel redarguere.

Sic in Sacra coena consideretur scopus, et erit sensus perspicuus. Non exponuntur ibi somnia, non typis aut umbris res futurae involvuntur ac praefigurantur, ut olim Iudaico populo: sed filius Dei testamentum suum condit, ac charissimis suis discipulis loquitur, quibus omnia aut loqui perspicue solebat: aut si quae dicta erant obscurius, mox exponebat. Quis vero sanae mentis homo, non id agit ut quam perspicuissime ac propriissime in testamento condendo loquatur, ne quid dubii litisve inter haeredes relinquat? Id ibi agit Christus, ut suo sanguine foedus inter Deum et genus humanum feriat. Quare cuisdem suae victimae sanguine et nos confirmat ac obligat, eum nobis distribuendo, et Deum illi eundem mox in cruce offerendo. Ex scopo igitur (qui non est, typos ac umbras vel condere, vel somnia

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.