Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 991 --

228 vocabulo, veluti epexegeseos gratia. Huc pertinent variae reduplicationes sermonis.

Vicinum huic est, quod interdum unicum sensum in duo membra aut orationes scindunt. Psal. 88, Deus salutis in die clamo, in nocte coram te. pro, die ac nocte coram te clamo. Huc referatur Hendias, de qua in constructione Nominis dictum est, cum adiectivum ac substantivum in duo diversa distrahuntur, tanquam si sint duae plane diversae res. 2. Reg. 6, Velis quaeso et veni: pro, Veni quaeso.

2 Contra saepe de duabus rebus tanquam de una agunt, ut putare queat imperitus unicam esse. Tales sunt multi Psalmi et aliae prophetiae loquentes simul de Davide aut Salomone et Christo, de Ierosolyma, populo Iudaico, et de caelesti Ierusalem, de terra promissionis, et vita aeterna, de semine carnali et spirituali, de sacrificiis Leviticis et Christo. Sic Ioan. 5, simul agitur de morte et resurrectione spirituali et corporali. Sic in parabola saucii et Samaritani, tum quis sit proximus indicatur, tum unica ratio salutis per Messiam monstratur: atque ita miro artificio Lex et Evangelium miscentur. Sic Matth. 24, simul praedicuntur poenae Iudaeorum in devastatione Ierosolymae, et in ultimo iudicio. Isaiae 7, et saepe alias, tum praesens liberatio Ierosolymae, tum et verae Ecclesiae spiritualis atque adeo illa in ultima die futura praedicuntur.

3 Huc referti posset Regula de verbis motum significantibus, aut significationem duplicantibus, ob adiunctam aliquam vocem, praesertim praepositionem. Saepe enim verba motum non significantia, nanciscuntur eum ex praepositione adiuncta, et quasi duas significationes nanciscuntur, ita ut ad eorum plenam explicationem etiam aliud verbum intelligi aut addi sit necesse. Expergiscere ad me ob praeceptum quod praecepisti, Psalm. 7. Isa. 38, Tollant massam ficorum, et contundant eam super ulcus. id est, contusam ponant super ulcus. Num. 19. Accipient ad te vitulam rufam. pro, accipiendo adducent. Et 25, Coepit populus scortari ad filias Moab: pro scortationis causa eas accedere, aut sese, eis adiungere. Psalm. 104, Ad habitacula sua recumbent. pro, eo ibunt, ut recumbant. Psalm. 137, Infantes dissipabunt ad petram. pro, illidendo dissipabunt. Isa. 11, Gentes requirent ad eum. pro, requirendo venient ad eum. Psalm. 89, Prophanasti in terram coronam eius: id est, prophanasti in terram deiiciendo eam. Psal. 143, Contudit in terram vitam meam. pro, contusam prostravit in terram. Psal. 10, Vivificasti me a descendentibus in lacum. pro, vivum inde extraxisti. Psal. 73, Perdes omnem meretricantem abs te. pro. qui meretricando recedit ac deficit a te. Lamentata est terra post Dominum, 1. Samuelis septimo. pro, cum lamentatione et flens secuta est eum, aut conversa est ad eum. Ezech. vigesimooctavo: Et prophanabo de monte Dei: id est, deiiciendo inde. Isaiae trigesimooctavo, Desiderasti animam meam ex fovea putrida. pro, cum desiderio liberasti animam meam inde. 1 Regum primo: Et adiuverunt post Adoniam: id est, adiuverunt et secuti sunt Adoniam. Ieiunare ad lites, Isaiae quinquagesimooctavo. Sic Christus dicens, Hic est sanguis meus novi Testamenti: duas sententias complectitur. Quarum altera indicat quid det in potum: altera, quid illa cibatione ac potus praebitione agat, nempe quod Novum foedus sanciat.

2 Hisce adde sententias nimium distractas voces aut res connectentes. Quia et illae duos sensus in unam sententiam contrahunt. Nam non raro in sacris Literis voces rerum longius distantium connectuntur, efficiuntque et durum et obscurum sermonem. Quare ut sententia quasi expleatur, magisque perspicua reddatur, mediis aliquibus vocibus aut sensibus supplenda ac veluti sarcienda est. ut Prov, 10. Labia norunt scientiam: pro, secundum agnitam perceptamve scientiam loquuntur. Gen. 31, Comedit argentum aut precium nostrum: id est, cibum nostro precio aut argento pro nobis accepto comparatum. 2 Cor. 7, Estis in corde nostro ad commoriendum: id est, adeo diligimini a me ex animo, ut sim paratus etiam mori vobiscum. 1 Thess. 1, Fides vestra erga Deum ubique exiit: id est, fidei rumor, laus, praedicatio. Comedere de arbore, Gen. 1. 2. Isa. 1, Terram vestram alieni coram vobis comedunt. pro, fructibus terrae vestrae fruuntur. Gen. 3, In sudore vultus tui comedes panem: pro, sudore paratum aut acquisitum panem comedes. Sic dicitur, Oculi omnium in te sperant, pro, omnes sperant in te, eoque nimio desiderio ad te vertunt oculos. Auribus percipe lachrymas meas. Videre lachrymas. 2 Sam. 10, Num comedendo comedimus a rege: id est, num comedimus cibum quem dedit rex? 1. Cor. 14, Qui hominibus prophetat, loquitur aedificationem: id est, loquitur ea quae faciunt ad edificationem. Excidere mustrum ex ore, Debilitatum esse oleum, Ioel. 1. Populus vidit vocem Dei, Exod. 20.

Studio brevitatis aliquando duo aut etiam tria membra, aut sententiae in unum contrahuntur, ut in constructione Verbi prolixius ostendi: seu singulae voces unius membri, quasi integram sententiam continent. Psal. 5. Tanquam scuto, bona voluntate aut favore tuo coronabis eum: id est, tu favebis ei, ideo veluti scuto proteges aut munies eum: unde sequitur, ut ille tunc incolumis maneat, tum etiam glorificetur, veluti elegantissima corona ornatus. Hic favor, scutum et corona, tanquam re diversissimae duriter cohaerent, et singulae istae voces singulas sententias continent. Sic Psal. 10, Oculi eius contra pauperem absconditi sunt: id est, ipse latitat loco idoneo struens insidias, inde acute observat occulis ocasionem laedendi, praecipue autem miseris parat exitium, qui sese tueri nequeunt. Sic et Virgilius inquit: Exulibus ne datur virgo Lavinia coniunx: id est, ut sit coniunx eorum. 5 Huiusmodi est, quod in capite de Similitudinibus dixi, interdum misceri simile cum assimilato: quae diversis membris exponenda esset, ubi etiam duo tanquam unum quid tractantur. Huc referri posset, cum in una sententia eius antithesis intelligitur.

Huius generis etiam illud est, quod nonnunquam unica voce aut duabus integer sensus exprimitur, vel prius subindicatur tantum.

Non raro sensus uno nomine aut duabus vocibus subindicatur, aut etiam alii orationi adglutinatur, qui integra sententia exponendus est. Sic venitis ad decipiendum me absque iniquitate in manibus meis, 1. Par. 12, pro, cum nihil pravi iniustive consilii aut conatus moliar, Sic Psal. 59, Insidiantur animae meae absque praevaricatione mea, absque peccato meo: pro, cum nihil peccaverim. Sic Psal. 95, Insidiantur animae

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.