Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 989 --

226 eoque eius stulticia vel sermo damnum dat. Praeterea verba (Secundum stulticiam) prius notant verborum nimiam levitatem, acerbitatem, aut maledicentiam, quae gravem ac serium virum non decent. Posterius vero indicat sententiarum gravitatem, evidentiam, soliditatem et pietatem, qua liquido potenterque ille morosophus, aut stulte sapiens redarguatur, et coram omnibus confundatur. Prius ergo, Secundum stulticiam, significat perinde stulte, sicut ille stultus fuerit locutus: posterius vero, secundum quod convenit respondere stulto.

In Metaphoris, Similitudinibus et Allegoriis, plurimus huius admonitionis usus est, ut videamus in quid respexerit loquens. Sicut et August. super Psal. 8 monet. Idem et de tota sententia censeas, ut in Regulis de absolute dictis ostendi, quod videlicet saepe aliqua simpliciter aut generaliter dicuntur, quae ad aliquas species aut circumstantias omnino restringenda sunt.

In sententia non ita multarum vocum saepe ea difficultas accidit, ut licet illa simpliciter poni, et omnino alicui adiunctae voci coniungenda videatur: tamen revera ac simpliciter non omnia sint cum ea connectenda. ut Matth. 1, priusquam convenirent, inventa aut deprehensa est Maria in utero habens ex Spiritu sancto. Ubi non omnes illae voces aut res ad Iosephi aliorumque inventionem, deprehensionem aut animadversionem referendae sunt. Deprehendit enim ille quidem, ipsam esse gravidam, sed nihil minus est suspicatus, quam id a Spiritu sancto esse: quin potius suspicatus est esse ex adultero quopiam. Quare accurate videndum est, quae voces aut res, et quatenus aliis connectendae sint, aut non sint, et quatenus circumstantiae respondeant.

In hoc genere etiam talis Regula utiliter proponi posset, quod dictum de re multis circumstantiis praedita non sit ad omnes accommodandum. Tale est quod Paulus cupit esse anathema pro fratribus et Moyses deleri de libro viventium. Ubi non est sensus, quod Paulus pluris faciat Iudaeos quam Christum, aut suam cum eo coniunctionem: sed solum, quod adeo doleat reiectionem Israelitarum, ut suo exitio optet eos liberare, magisque tantae gentis salutem quam propriam optet. Huc referri posset et illud dictum de Helia, 1 Reg. 19, Helias in virtute illius cibi ambulavit 40 diebus, et 40 noctibus. Ambulare coniungitur proprie cum diebus, neque enim noctu iter fecit: sed noctibus nihilominus eodem cibo sustentatus est. Videndum ergo quod verbum cum quo et quatenus coniungendum sit.

Huius vero admonitionis de vigilanti iudicio, quae nam res aut voces, quibus et quatenus, in una sententia connectendae sint, ideo in hac lingua maior est usus, quod in brevitate et energia sacri sermonis, et in hac quasi violenta verborum compactione, saepe singula verba sententiam continent, ut valde vigilanter attendendum sit, quatenus tanta rerum copia et varietas inter sese ordinanda connectendaque sit, aut non. Sed de hac Regula aut Hebraismo alibi agetur prolixius.

Cum varii sunt fines ac gradus unius actionis aut rei, primarii ac secundarii, summi, medii, infimi: potest fieri ac crebro fit, ut aliquid pium, verum, utile, sanctumque sit ratione unius finis aut gradus, pro ratione alterius est falsum, impium et perniciosum. Vocabula enim rerum et factorum alias summo gradui tribuuntur, alias medio, alias infimo, alias quasi umbrae aut opinioni illarum, alias potentiae aut eo natui, alias effectui. De qua re alibi. Quare non semper de talibus actionibus aut rebus simpliciter pronuncietur, nulla facta mentione discriminis finium ac graduum. Videndum enim est, qua ratione unumquodque dicatur, quod ad conciliationem Scripturae fieri omnino opus est. Ut D. Paulus probat conatum placendi hominibus, Rom. 15, et 1. Cor. 10. ubi quidem valde intendens hoc praeceptum dicit, Per omnia et omnibus placere conor. Contra aut ad Gal. 1 idem improbat: verum id fit discrimine finium, quos Rom. 15 indicat, inquiens: Ad bonum et ad aedificationem, scilicet, ut ante omnia gloriam et voluntatem Dei respiciat. Contra Gal. 1 intelligit studium placendi hominibus, commodi sui gratia, idque neglecto Deo, et eius voluntate. In tali aequalitate finium ac graduum, nemo duob. dominis servire potest, sed in gradibus et finibus subordinatis aut diversis potest quis Deo, proximo et sibimet servire. Sic pro diversitate graduum recte solus Deus dicitur bonus, sapiens, iustus, lux, via, veritas, iustificator, et homines pii quoque: sed in aequalitate, et, ut more sophistarum loquar, identitate graduum non item. De qua admonitione alibi prolixius egi.

Ex hoc fundamento aut Regula potes plurima Scripturae dicta in speciem pugnantia concordare: ut, Baptista non erat lux, sed missus erat, ut testaretur de luce, Ioan. 1, Et vos estis lux mundi, Matth. 5. Sic Rom. 3, solus Deus dicitur iustus, et iustificans. At Dan. [7,] pii doctores dicuntur iustificatores. Sic unus Deus dicitur tantum noster pater. At Paulus gloriatur 1. Cor. 4, se solum esse eorum patrem. Fundamentum est unicum Ecclesiae, 1. Cor. 3. Contra sumus superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum: id est, super eorum doctrinam, Eph. 2. Sic Deus non curat boves, 1. Cor. 9, scilicet, in summo gradu, sicut homines. At contra curat in inferiori, Psal. 147.

DE ESSENTIA ET CIRCUMSTANTIIS FACTI AUT REI.

Cognatum praecedenti Regulae est, quod in rebus et factis, actionibus aut passionibus alud est ipsum factum aut res, quae veluti substantia quaedam dici potest: aliud sunt circumstantiae eius, sive sint causae, sive loca, tempora, effectus, usus aut fines, quae tu sane accidentia nominaris. Haec nisi cogitatione diligenter separentur, multa exponere perspicue nequibis, multaque dubia indissoluta relinques. Sic saepe ponitur Essentia pro qualitate, et contra. Donec bibam illud novum: id est, novo modo et ratione, non physice. Me non semper habebitis, de modo tantum praesentiae intelligitur. Res igitur pro modo rei ponitur. Act. 4, Herodes et Pilatus convenerunt contra Christum, ut faciant quae Dei manus et consilium ordinavit. Hic duplex dubium oriri posset: primum, quomodo illi ad exequendam Dei ordinationem convenisse dicantur, cum nec sciverint eam nec cupiverint Deo obedire, aut eius voluntatem facere. Alterum dubium, cum idem factum necis Christi non minus Deus ordinaverit et fecerit, quam persecutores, quomodo fiat, ut ipse sit in eo iustus, illi vero iniustissimi: sicut ille inquit: Duo cum idem faciunt, non est idem.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.