Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 981 --

218 frequenter in sacris Literis ponitur. De quibus vocibus ac genere Hebraismi dixi prolixius in Prima parte sub istarum ipsarum vocum titulo. Sed hoc pertinet tantum ad istas duas voces. Sic et apud Tucydidem reperitur πολλοὶ pro πλῆθος . Sic dicitur: Omnis Ierosolyma exibat ad Ioannem: id est, multi. Omnis civitas erat congregata ad ianuam, Marc. 1. id est, maxima pars. Tale quid est, quod Hier. 5. super Esaiam monet, quod Omnis terra in sacris Literis saepe de sola Palaestina sit intelligendum, non de universo orbe terrarum, Luc. 2, Ut describeretur tota terra: id est, Iudaea solum, 2. Paral. 9, Magnificatus est rex Salomon prae omnibus regibus terrae, scilicet terrae Canaan et vicinarum. Gen. 41, Omnis terra venit in Aegyptum.

Universalis persaepe apud Hebraeos latius patere videtur, quam praesentis materiae natura postulat, aut etiam ferre potest. Quare specificatione quadam opus est. qua applicetur ea universalis ad praesens negotium. 1. Sam. 20, Et non est locutus Saul quicquam ea die, scilicet de absentia Davidis. Ibidem: Et puer nescivit quicquam, scilicet de negotio praesenti, quod inter Davidem et Ionatan agebatur 1. Sam. 25, Et non periit ex omnibus quae ei erant, quicquam, scilicet ex pecoribus, quae erant apud Davidem, et culpa Davidis ac servorum ipsius. Ioan. 7, Si hic non esset a Deo, non posset facere quicquam, scilicet tam grandium miraculorum, qualia ista sunt. 2. Sam. 15, Et non sciverunt omne verbum, id est, quicquam eorum, quae Absalon contra patrem moliebatur. 1. Reg. 12, Et lapidaverunt eum omnes Israelitae, scilicet qui illic erant, ubi hoc accidit. Psal. 7, Non est iniquitas in manibus meis, scilicet in hac causa Saulitica. Eva est mater omnium viventium, Gen. 3, scilicet hominum. Ephes. 1, Reconciliare omnia, quae sunt in caelo et in terra, scilicet reconciliationis capacia. Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me, scilicet meo regno convenientia. Luc. 11, Ecce omnia munda sunt vobis. Illuminationem hominem venientem in hunc mundum, scilicet qui illuminantur: vel intellige de potentia aut iure, potest illuminare omnes homines venientes in hunc mundum. Omnia omnibus placeo. Haec priora exempla ideo observanda sunt, ut in sequentibus dictis contra Papistas non tantum sententiam, sed et verba habeamus. Matth. 16. Quicquid ligaveritis in teris, erit ligatum in caelis: et quicquid solveritis in terris, erit solutum in caelis. Item Ioan. 20, Quorumcunque remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorumcunque retinueritis, retenta sunt: scilicet agendo secundum meam vobis datam commissionem, non pro nostro libitu aut libidine: et secundum meam doctrinam, praedicando Evangelium, seu per synceram Evangelii praedicationem. Matth. 25, In cathedra Moysis sedent scribae et Pharisaei: omnia ergo, quaecunque iusserint servare, servate et facite: scilicet, omnia ea quae cathedrae Mosi genuina sunt, et non accesserunt ex fermento Pharisaeorum. nam illa prorsus vitanda sunt. Ibidem mox sequitur, Pharisaei omnia sua opera faciunt ad hoc, ut spectentur: scilicet ea tantum, quae religionis causa et propalam agunt, aut quae quoquo modo aliquam speciem aut simulationem pietatis oculis hominum obiicere potuerunt. Igitur vox (omnia) etiam ibi necessario restringenda est. Marc. 9, Omnia sunt possibilia credenti, scilicet quae fidei et pietati sunt consentanea. Ioan. 14, Quicquid petieritis in nomine meo, scilicet licitum, et secundum meam voluntatem, ut alibi circumscribit. Ad Philippenses quarto, Omnia possum in eo qui me confortat. 1. Cor. 13, Charitas omnia credit, omnia sufferat, omnia sperat, omnia sustinet, scilicet credenda, ferenda et speranda. Similia exempla sunt passim in sacris Literis obvia.

Universales particulae aliquando particulariter, distributive, vel secundum restrictionem intelligendae sunt. Habent autem Hebraei varias universales aliis linguis ignotas, ut sunt: Non omnis, omnis non, non unum, unum non, ad unum: ut Psal. 106, Omnem escam abominata est anima eorum: id est, Manna. Ubi omnis cibus, pro solo Manna ponitur. Universale generis pro unica specie.

Universalis saepe intelligenda est, non de omnibus rebus individuis, sed de omnibus speciebus. Genes. 24, Omne bonum Abrahae erat in manu servi profecti in Mesopotamiam, ut adducat Rebeccam: id est, de omnibus speciebus praeciosissimarum rerum aliquid non vulgare, non autem omnia individua. Bonum totius Aegypti vestrum est: id est, omnigenis commodis Aegypti fruemini. Genes. 7, Omne animal venit ad Noham: id est, de omnibus speciebus aliqua, omnis species animalium, non autem omne individuum.

Huc recte referri possent duae quasi contrariae regulae iuris: Omnis comprehendit singula. Dictio, Omnis quamvis se extendat ad singula, non tamen ad ea, quae sunt penitus naturae alterius et iuris. Item: Omnis, Nullus, Quilibet, et indefinitae universalibus comparandae nunquam latius extenduntur, quam iuris et aequitatis ratio permittit. ff. de novi operis nunciat. l. in provinciali. Item: Oratio generalis revocatur ad verisimilem authoris mentem, nec patitur omnes ex se trahi sequelas, etiamsi interveniat iuramentum. ff. de pignoribus, l. obligatio generalis.

Sic in aliis quoque sententiis accidit, ubi signum universale affirmativum aut negativum, non est. Ubi interdum valet regula, Simpliciter dicta, secundum quid intelligenda sunt. Item, Ambigua et generalia intelligenda sunt, servata cuius libet proprietate. Quae igitur simpliciter dicuntur, non restringuntur ad secundum quid: nec contra, quae secundum quid dicuntur, ad simpliciter extendantur: nisi alius Scripturae locus, et maxime ipsa rei evidens veritas hunc Hebraismum demonstret.

Docet Aristoteles lib. 2. Rhetor. universaliter pronunciare in re non universali maxime decere in lamentationibus et vehementibus exaggerationibus, aut alioqui in tristibus. Sic Paulus queritur omnes sua quaerere, seque ab omnibus esse desertum. Causa est, quia et animo commoto aut ferventi multa condonantur, et ipsa rerum pravitas aut etiam atrocitas immoderatum sermonem facilius admittit.

Contra etiam valde usitatum est, ut indefinita pro universali ponatur. Exod. 21, Maledicens patri aut matri suae moriendo moriatur. Ibidem: Percutiens patrem aut matrem moriendo moriatur. Si percusserit vir servum suum. item: Interficiens virum, etc. pro, Quicunque maledixerit aut percusserit. Iustus sua fide vivet, idem est ac si diceretur: Omnis iustus tantum sua fide vivet. Qui crediderit et baptizatus fuerit, Marc. 16. pro, Quicunque crediderit aut non crediderit. Sic saepe incircumscripta idem valent, quod circumscripta. Fides tua salvum te fecit, idem valet ac, Tantum fides vel sola fides. Iustificatur homo sine operibus, idem valet ac Sine omnibus operibus.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.